Articulus 5
EXPLANATIO CAPITULI QUINTI: DIE AUTEM TERTIO INDUTA EST ESTHER REGALIBUS VESTIMENTIS.
EXORDIUM petitionis Esther reginæ hic recitatur. Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis: et sic regem accessisse videtur tertio die suæ jejunationis et orationis, orantibus adhuc pro ea, et jejunantibus cunctis Judæis in Susis manentibus. Ipsa quoque in lugubri veste oravit ac jejunavit: qua deposita, ornavit se pretiosissimis atque pulcherrimis quæ habuit vestimentis. Propter quod infra legitur, quod circumdata est gloria sua, et deposuit vestimenta ornatus sui:1 quia et communia ornamenta seu quotidiana vestimenta, quamvis pretiosa et decora, deposuit; vestimenta quoque lugubria, in quibus interiori ornatui, scilicet compunctioni, orationi, jejunationi vacavit. Et stetit in atrio, id est, a camera sua processit usque ad atrium, domus regiæ, quod erat interius contra basilicam, id est ex opposito regiæ aulæ. At ille sedebat super solium suum in consistorio, id est loco judicii ubi ad judicium statur, palatii, contra ostium domus, in qua rex sedit, ex qua potuit eam videre. Et antequam venit ad illum locum, ivit per januas multas, secundum quod infra legitur:2 Ingressa cuncta per ordinem ostia, etc.
Quumque vidisset rex Esther reginam stantem, placuit oculis ejus. Erat enim pulcherrima, speciosissime quoque vestita, roseo colore vultu perfusa, gratis ac nitentibus oculis pallens, sicut infra legitur.3 Et extendit contra, id est versus, eam virgam auream pro signo clementiæ et amoris, quam tenebat in manu.4 Quæ accedens, osculata est summitatem virgæ, ad reverentiam regiæ dignitatis. Eratque virga illa sceptrum regis. Sed his contrariari videtur, quod infra legitur: Quumque elevasset rex faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillam reclinavit caput.5 Josephus quoque: Rex (inquit) adspexit eam asperius, iracundoque vultu; et tunc apprehendit reginam membrorum debilitas, et super ancillas quæ prope latera ejus erant, repente collapsa est. Et simili modo Magister in historiis refert. Et respondendum, quod ea quæ in isto libro habentur ab eo loco, Dixitque Mardochæus, A Deo facta sunt ista, non habentur in Hebræo, ut dicit Hieronymus, et infra patebit, sed in editione vulgata sunt, et ex Josepho sumpta.6 Idcirco dicendum pro horum concordia, quod rex primo adspectu visa regina, fuit contra eam commotus, eo quod non vocata venisset; sed visa ejus discoloratione, verecundia, debilitatione, declinatione, rex subito fuit animo alteratus, et reginæ compassus, timens de morte ejus improvisa, prout hoc infra plenius enarratur: sicque regina, quum consolata fuisset et roborata ex verbis regis, osculata est virgam.
Dixitque ad eam rex: Quid vis, Esther regina? Quæ est petitio tua? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, dabitur tibi a me. Quamvis enim fuit regina, regnum tamen pertinebat ad regem; nec sine regis scitu et voluntate regina potest urbem aut partem regni alienare, aut alteri dare. At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi per ministrantes. Ideo regem invitavit, ut quum factus esset rex potu solito more hilarior, proponeret ei suam petitionem. Ipsum quoque Aman invitavit, quia in ejus præsentia voluit eum regi accusare, ut rex contra præsentem magis incitaretur. Aliqui vero dicunt, quod ideo, ut alii principes incitarentur odio et invidentia contra Aman, eo quod sic honoraretur præ ipsis, etiam a regina; sed hoc, ut apparet, fuisset culpabile, nec apparentiam videtur habere. Venit itaque rex et Aman ad convivium reginæ: quæ tunc regem rogavit, ut die sequenti, ipse et Aman rursus ad suum venirent convivium. Quod sic Deo ordinante peractum est, ut interim cor regis magis afficeretur ad Mardochæum quam ad Aman, et ipse Aman sibi ipsi foveam in quam caderet, præpararet.7
Egressus est itaque Aman a præsentia regis ac reginæ, illa die lætus et alacer ex tanta sua prosperitate, ut æstimavit, in die bonorum non exsistens memor malorum, nec providus periculorum sibi evenire potentium.8 Propter quod non implevit quod scriptum est: Sapiens in omnibus metuit.9 Quumque vidisset Mardochæum, non solum non sibi assurrexisse, sed nec motum de loco, indignatus est valde, reputans se sic parvipendi ab illo: quod superbissimus ferre non potuit, sed vehementer iratus fuit. Ira namque est appetitus vindictæ propter parvipensionem irascenti illatam, secundum Philosophum. Et dissimulata ira: quam per signa monstrare, inhonestum ac stultum est, juxta illud Ecclesiastæ, Ira in sinu stulti requiescit.10 Et iterum Salomon loquitur:11 Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam, callidus est.12 Reversus est in domum suam, et exposuit suis omnem suam prosperitatem, addens quod quamdiu videret Mardochæum Judæum sibi odiosissimum ante fores palatii, miserum se arbitraretur. Moxque de consilio amicorum et conjugis fecit erigi trabem, id est crucem seu patibulum quinquaginta cubitorum, quatenus procuraret a rege ipsum Mardochæum suspendi in eo, et sic lætus ad convivium iret. Nam passio iræ sicut a tristitia inchoatur, sic ultione illata, ad delectationem (secundum Philosophum) terminatur. Placuitque ei consilium tanquam suæ passioni atque invidiæ consonum, et jussit parari crucem excelsam.
Circa hæc quæritur, anne peccaverit Mardochæus, nullum penitus exhibendo honorem huic Aman. Et videtur quod imo, quia hoc fuit contra regis præceptum, et habuit speciem mali; scandalizativum quoque exstitit aliorum, imo et inflammativum ipsius Aman ad persequendum Judæos. Insuper, Mardochæus licite poterat aliquam saltem reverentiam facere Aman, in assurgendo seu alio modo, absque derogatione honoris soli Deo exhibendi. Et secundum apostolica documenta, obediendum est dominis etiam dyscolis, et ducibus a rege missis, quamdiu non transcendunt limites suæ auctoritatis in præcipiendo.131415
Ad hæc posset quis dicere juxta præhabita, quod Mardochæus ita se habuit, quia Aman voluit adorari et honorari ut Deus, secundum quod Lyra ad hoc allegat glossam Hebraicam. Sed hoc Rabbi Paulus multipliciter reprobat. Non enim, ut apparet, voluit altius honorari, quam rex Assuerus, qui non voluit adorari ut Deus; et si voluit sibi usurpare honorem divinum, derogasset regio honori: quod ex timore Assueri ausus facere non fuisset. Hinc addit Rabbi Paulus, quod glossa illa non tenetur ut authentica ab Hebræis; et quod sint duæ Hebræorum opiniones, cur Mardochæus noluit flectere genua coram Aman:16 una dicentium, quod Aman gerebat ad collum suum idolum quoddam, ideo noluit eum adorare, ne adorare illud idolum videretur; alia, quia Deus præcepit filiis Israel in Deuteronomio, ne obliviscerentur injuriæ eis ab Amalecitis illatæ.17 Et quoniam Aman fuit de stirpe illorum, noluit signa amicitiæ aut reverentiæ ipsi Aman ostendere. Verumtamen glossæ Hebraicæ consonat, quod infra Mardochæus in oratione loquitur Deo: Cuncta nosti et scis, quia non pro superbia fecerim hoc ut non adoraverim Aman superbissimum. Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem; sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem excepto Deo meo. Verum ad hoc Rabbi Paulus respondet, illud non haberi nec recipi ab Hebræis, qui de isto libro non habent nisi usque ad decimum capitulum inclu-
Verumtamen mihi apparet, quod his non obstantibus, Mardochæus potuisset licite aliquem exhibere honorem Aman in assurgendo, vel simili modo, nec ex Deuteronomio illud fuit ei illicitum, quia Dominus jussit ne obliviscerentur filii Israel expugnare Amalecitas:1819 quod jam fuit impletum per Saul et Samuelem.20 Propterea non videtur, qualiter Mardochæus excusetur de hoc, quod nullam voluit facere reverentiam impio Aman, nisi dicatur, quod ex occulto instinctu Spiritus Sancti se ita habuerit. Per quem modum plurima excusantur, quæ alias fuissent illicita: sicut quod Samson cum Philistæis occidit se ipsum;21 et quædam feminæ22 sanctæ submerserunt se, ne a perfidis violarentur, prout libro de Civitate Dei Augustinus declarat. Hinc dicendum apparet, quod Deus qui voluit arrogantiam hujus Aman per Mardochæum et Esther dejicere, movit cor Mardochæi ad talem rigorem et irreverentiam circa Aman.
Footnotes
-
Esther xv, 4. ↩
-
Esther xv, 9. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Esther iv, 11 et seq. ↩
-
Esther xv, 10. ↩
-
Esther x, 4. ↩
-
Ps. vii, 16. ↩
-
Eccli. xi, 27. ↩
-
Eccli. xviii, 27. ↩
-
Eccle. vii, 10. ↩
-
Ecle. vii, 10. ↩
-
Prov. xii, 16. ↩
-
Tit. 11, 9. ↩
-
Eph. 1, 5; ↩
-
1 Petr. ii, 14, 18; ↩
-
Esther iii, 2. ↩
-
Deut. xxv, 17. ↩
-
Deut. xxv 17. ↩
-
Deut. x, 4. ↩
-
1 Reg. xv. ↩
-
Judic. xvi, 30. ↩
-
Esther ii, 12-14. ↩
Chapter 6 of 17