Articulus 7
EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMI: INTRAVIT ITAQUE REX ET AMAN, UT BIBERENT CUM REGINA.
FORMA petitionis Esther reginæ hic ponitur. Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina: imo ut etiam manducarent cum ea; sed per unum designatur utrumque, sicut et nomine comestionis, communiter ipsa quoque potatio insinuatur. Dixitque ei rex: Quæ est petitio tua, Esther? Respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis, o rex, dona mihi animam meam pro qua rogo, id est, vitam meam conserva, atque a mortis laqueo eripe, et populum meum pro quo obsecro, id est, ad instantiam meam præserva a mortis periculo jam propinquo, nisi subvenias, populum de quo nata sum, et cujus membrum exsisto. Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur, id est, venditio ista esset eligibilior, quam sic jugulari; esset tolerabile malum: quia tolerabilior est mors civilis, videlicet servitus, quam mors corporalis, et generalis etiam parvulorum ac feminarum; et gemens tacerem, id est, habendo patientiam, et sustinendo pro culpa mea, etiam mei ipsius dejectionem a regali excellentia ad statum ancillarem, quia invite propono querimoniam. Nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. Vir namque et uxor sunt una caro: ideo occisio uxoris redundat in virum. Esther autem fuit pars populi, quem Aman procuravit morti adjudicari. Dictum est quoque supra, quod Aman adspiravit ad regnum, et cogitavit mala in regem.123 Poterat item rex emolumenta pecuniarum et commoda consequi, ex Judæorum venditione, seu occupatione in servitiis regis, quemadmodum in Ægypto servierant Pharaoni: idcirco eorum occisio regi damnosa fuisset. Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman, qui adversatur vitæ nostræ ac regno.
Quod ille audiens, illico obstupuit, id est, præ admiratione rei insuspicatæ, territus fuit valde, et quasi defecit, vultum regis ac reginæ iratum ferre non sustinens, ex pavore et confusione. Rex autem surrexit, et intravit in hortum arboribus consitum, id est ornatum et complantatum, pro refrigeratione iracundiæ suæ, et ne in impetu iræ ferret sententiam. Aman quoque surrexit, ut rogaret Esther pro anima, id est pro vita sua conservanda. Nam rege surgente, regina etiam surgens, ex debilitate, quam incurrit ex immoderata suæ teneritudinis alteratione, projecit se super lectum ad repausandum. Intellexit enim a rege sibi paratum malum, id est, ex dispositione et ira regis, consideravit sibi imminere periculum mortis. Ira enim non habet misericordiam, nec erumpens furor. Et impetum concitati spiritus sustinere quis poterit?4 Atque, ut iterum Salomon fassus est:5 Quemadmodum hilaritas regis est quasi ros super herbam, sic iracundia ejus est tanquam fremitus leonis, et nuntius mortis.
Qui rex reversus, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo, id est super quem, jacebat Esther cum vestibus. Dicunt aliqui, quod Aman ex debilitatione corruit super lectum: quia ex tantis et tam inopinatis adversitatibus et obstupefactione ac formidine debilitabatur in corpore. Josephus vero ait, quod procidit super lectum, rogans reginam. Et ait rex ex suspicione: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, id est strangulare, ut quidam exponunt, vel violenter cognoscere. Unde Josephus narrat regem dixisse: Pessime omnium, uxori meæ violentiam inferre conaris? Et statim operuerunt faciem ejus, tanquam protinus condemnandi, et jam quasi condemnati ad mortem. Sic enim in aliquibus terris, solent damnatis ad mortem oculi operiri.
Dixitque unus de eunuchis: En lignum, hoc est patibulum, quod paraverat Aman Mardochæo, stat in domo, id est infra septa domus Aman. Iste eunuchus, fuit unus eorum qui iverunt pro Aman vocando ad mensam reginæ, et viderat illud patibulum, ac petivit, cui esset paratum; cui respondit unus servorum, quod Mardochæo: ut Josephus refert. Cui dixit rex: Suspendite eum in eo, id est ligno, per manus tortoris. Suspensus est itaque Aman. In qua re patet fallacia prosperitatis mundanæ, incertitudo et instabilitas favoris humani, præsertim principum mundanorum; et qualiter Deus sanctus et justus, superbis resistat, qui mentem Assueri affecit, et vertit ad beneplacita sibi in isto negotio, quemadmodum scriptum est in Proverbiis:6 Cor regis in manu Dei est; quocumque voluerit, inclinabit illud.7 Estque impletum in Aman illud Ecclesiastici, Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde illi advenit illusio;8 et quod ait Psalmista, In laqueo isto quem absconderunt, comprehensus est pes eorum;9 illud quoque Proverbiorum, Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem ad eum revertetur.10
Hinc Josephus circa hæc scribit: Contigit mihi mirari in isto sapientiam Dei, quod non solum malitiam Aman punivit, sed quod excogitata ab eo contra alium tormenta, in ipsum convertit, et ceteros hoc sentire permisit, quoniam qui contra alium molestus fuerit, hæc in se primum cognoscat parata.
Footnotes
Chapter 8 of 17