Skip to the text

Articulus 8

EXPOSITIO CAPITULI OCTAVI : DIE ILLO DEDIT REX ASSUERUS ESTHER REGINÆ.

LIBERATIO Judæorum, ad instantiam Esther facta, hic recitatur. Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman, cum facultatibus quibus ipse Aman privari promeruerat in se et in sobole sua, utpote reus criminis læsæ majestatis; et Mardochæus ingressus est ante faciem regis, tanquam amicus et successurus in loco, dignitate, principatuque Aman. Confessa enim est ei, scilicet regi, Esther, quod esset patruus suus. Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochæo. Dederat quippe rex annulum suum Aman ad signandum: quem abstulit ei, dum eum a pristina dignitate deposuit, et contulit Mardochæo ad eosdem usus, ad quos datus fuerat ipsi Aman.

Esther autem procidit ad pedes regis, et locuta est: Obsecro, ut novis epistolis veteres litteræ Aman factæ de Judæorum occisione, corrigantur, id est, reprobentur et revocentur. Responditque rex Esther reginæ et Mardochæo: Scribite Judæis sicut vobis placet, ex regis nomine. Hanc auctoritatem rex dedit conjugi suæ et ejus patruo, quoniam de eorum justitia, prudentia, fidelitate fuit certificatus.

Accitisque scribis et librariis regis, id est, dictatoribus atque scriptoribus epistolarum ac librorum vocatis, epistolæ sunt scriptæ ut Mardochæus voluerat, et missæ per veredarios, id est nuntios, qui secundum Josephum equites erant. Harum epistolarum formam ponit Josephus in hoc loco: quæ infra continetur.1 Quibus veredariis imperavit rex, ut convenirent, id est alloquerentur, Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ipsos Judæos, ut starent pro animabus suis, id est pro defensione vitæ suæ, et omnes inimicos suos cum conjugibus et liberis et universis domibus, id est familiis seu cognatis, interficerent, inferendo illis, quod illi decreverant inferre ipsis Judæis. Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi nomine Adar: quo die jusserat Aman Judæos occidi.2 Sicque ordinante divina justitia, eo die prostraverunt Judæi adversarios suos, quo adversarii ipsos occidere decreverunt. Summaque epistolæ, id est tenor et sententia epistolarum prædictarum, summatim, id est breviter, fuit, quarum sententia infra diffuse habetur:3 paratos esse debere Judæos ad capiendam, imo et exercendam, vindictam de hostibus suis fautoribus Aman, cujus edictum exsequi intendebant. Denique epistolæ illæ materialiter erant multæ, sed una in forma et sensu fuit, hoc est una in specie. Egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes, id est, veloces ambasiatas secum portantes.

Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis, id est purpurei coloris, et aerinis, hoc est coloris aerii clari et albi, coronam auream portans in capite, amictus pallio serico atque purpureo. In tali apparatu, decore, et gloria fecit eum rex egredi, ut cunctis pateret auctoritas et potestas sibi commissa. Tamen aurea illa corona in pretiositate et forma a diademate regis distabat.

Omnisque civitas exsultavit, atque gavisa est, hoc est tota urbs Susa, nisi forsan paucis fautoribus Aman exceptis.4 Vel, Omnis, id est quælibet civitas regis, ad quam rumor horum devenit. Noverant enim superbiam Aman, et Mardochæi virtutem.

Ideo de illius dejectione, et hujus promotione gloriabantur. In quibus verificatum est illud Proverbiorum: In multiplicatione justorum lætabitur vulgus;5 quum impii sumpserint principatum, gemet populus. Judæis autem nova lux oriri visa est, id est copiosa materia jucunditatis et clarificatio oculorum. Ideo undique multipliciter lætabantur, in tantum, ut plures, id est multi gentilium et idololatrarum, eorum religioni et cærimoniis jungerentur, id est, ad Judaismum converterentur, colentes de cetero verum Deum per observantias cærimonialium præceptorum, imo et moralium et judicialium mandatorum, percipientes quod Deus Israel sic subvenisset populo suo, ejusque adversarios trucidasset tam inopinate atque celerrime. Grandis enim cunctos Assuero subjectos Judaici nominis terror invasit, ita quod nomine Judæorum audito, perterrebantur, quorum Deum credebant summum et omnipotentem.

Footnotes

  1. Esther XVI, 1 et seq. ↩

  2. Esther III, 13. ↩

  3. Esther XVI. ↩

  4. * lætata ↩

  5. Prov. xxix, 2. ↩

Chapter 9 of 17