Skip to the text

Articulus 9

DECLARATIO CAPITULI NONI: IGITUR DUODECIMI MENSIS, QUEM ADAR VOCARI ANTE JAM DIXIMUS, TERTIADECIMA DIE.

EXSECUTIO ultionis, quam Judæi in hostes suos exercuerunt, hic narratur, nec est difficultas in textu. Primo enim exprimitur tempus, quo ulti sunt suam injuriam in eos, qui concordaverunt, juxta voluntatem Aman, occidere ipsos Judæos et eorum diripere opes. Fama Mardochæi crescebat quotidie: quia virtuose et sapienter regebat, et res publica præ solito prosperabatur sub eo; et divulgabatur quod erat patruus reginæ, ipsumque regem sua fidelitate præservasset a morte: ideo principes et præfecti provinciarum, extollebant Judæos timore Mardochæi, quem principem esse palatii post regem, vel magistratum curiæ, et plurimum posse cognoverant, quia rex honoravit et habuit eum ut patrem. Ita ut in Susis metropoli regni, quingentos viros Judæi occiderint, extra, id est præter et ultra, decem filios Aman. Quos quum occiderunt, prædas de eorum substantiis agere noluerunt, id est, nihil de possessionibus occisorum converterunt in proprium usum:1 quod fuit honestum, ne ex cupiditate, non æquitate, viderentur se vindicare.

Qui, scilicet rex, dixit reginæ: Quid ultra postulas? Cui illa: Detur Judæis potestas, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant in Susis solum. In ipsa etenim urbe plures et potentiores fuerunt adversarii Judæorum, in qua et Aman personaliter habitavit. Ideo Esther rogavit ibi fieri ultionem per duos dies, et factum est ita. In ceteris vero urbibus percusserunt adversarios suos tertiadecima die mensis Adar, et quartadecima die cædere desierunt, ita quod illa die neminem occiderunt. Juxta quem sensum, in Susis cessaverunt percutere quintadecima die mensis Adar.

Scripsit itaque Mardochæus omnia hæc in libro isto, cujus auctor est ipse, quamvis vocetur liber Esther, quia principalius tractat de ea, et ipsa principalior fuit in procuratione liberationis Judæorum; et litteris comprehensa, misit ad Judæos per totum Assueri imperium, ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, id est, de cetero festivos haberent in memoriam beneficiorum Dei et victoriæ eis concessæ; quia in ipsis diebus se ulti sunt de inimicis suis, id est, quartadecima die mensis illius cessaverunt ab ultione Judæi extra Susa habitantes. Judæi autem in Susis habitantes, cessaverunt ab ultione quintadecima die: ideo voluit Mardochæus utrumque diem haberi solennem, ut vacarent epulis, sobrie tamen, et gaudio spirituali Deo regratiantes atque conviviis moderatis.

Consequenter ponitur recapitulatio prædictorum. Aman enim filius Amadathi, etc. Atque ex illo tempore institutionis solennitatis istius, dies isti festivi, scilicet quartusdecimus et quintusdecimus mensis Adar, appellati sunt a Mardochæo et sequacibus ejus, PHURIM, id est sortium, eo quod PHUR, id est sors, in urnam missa fuerit, non a Judæis, sed ab Aman, ut supra expositum est.2 Fuitque una sors in communi, sed duæ in particulari, ut tactum est ibi. Ideo hic dicitur, Dies sortium, in plurali; et additur, Eo quod sors, in singulari. Itaque dicti sunt dies Sortium, ab eventu, non proprie a materia; et quia sors illa fuit occasio ultionis seu victoriæ, de qua principaliter fuit ista celebritas.

Verumtamen Josephus refert, quod Judæi vocant hos dies, conversatores, quia videlicet in eis de mœrore gravissimo in gaudium sunt conversi;3 vel quia tunc pariter conversantur in epulis et ferculorum mutuis transmissionibus ac donorum largitionibus. Susceperunt itaque Judæi super se, id est, concorditer obligaverunt se ad celebrandum hos dies. Consensus enim exigitur ad novæ legis seu jussionis robur, auctoritatem et ratificationem. Isti sunt dies, quos nulla unquam delebit oblivio, et cunctæ quæ in toto orbe sunt provinciæ, celebrabunt, id est Judæi habitantes in cunctis provinciis mundi: quod per hyperbolen dictum est.

Scripseruntque Esther et Mardochæus etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista, id est solennitas duorum dierum istorum, sanciretur, id est firmiter servaretur, in posterum, durante cursu veteris Testamenti. Et miserunt epistolam istam secundam, ad omnes Judæos imperii Assueri, ut haberent pacem internam cum Deo, et pacem externam inter se invicem et cum gentilibus, inter quos versabantur, non se extollendo aut insolescendo, eo quod regina et princeps palatii essent de natione eorum, et susciperent veritatem, acquiescendo veritati, doctrinæ atque justitiæ; vel, ut quidam exponunt, accipiendo hunc librum inter libros canonicos sacræ Scripturæ. Observantes etiam jejunia atque clamores, id est memoriam jejuniorum et clamorosarum orationum, quibus postulaverunt auxilium Dei adversus pericula eis ab Aman parata, antequam prævaluerunt modo prætacto. Porro Rabbi Paulus dicit istud ab Hebræis ita exponi, quod Esther et Mardochæus ordinaverunt, ut Judæi ante solennitatem hanc Sortium, vacarent orationibus et jejuniis pro gratia devotionis, et ad recordationem quod Esther, Mardochæus et alii Judæi, orando et jejunando, clamaverunt ad Dominum pro causa prædicta. Susciperentque ut observarent omnia quæ libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur, id est, crederent et approbarent universa, quæ in libro hoc, qui intitulatur liber Esther, sunt scripta.

Footnotes

  1. * interficerent ↩

  2. Esther m, 7. ↩

  3. Ant. Jud. lib. xi, c. 6 in fine. ↩

Chapter 10 of 17