Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI : REX VERO ASSUERUS.

DEUS qui nullum bonum deserit irremuneratum, Assuero regi magnam contulit prosperitatem terrenam, pro pietate sua circa Israelitas, et pro justitia quam in adversarios eorum exercuit. An vero fuerit tandem ad verum Deum ab idololatria per Esther et Mardochæum conversus, nescitur : quamvis infra satis monstretur habuisse notitiam quamdam veri Dei et providentiæ ac judicii ejus, beneficiorum quoque ipsius. Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias*, id est sub tributo sibi deservientes* : quod per modum hyperbolici sermonis est intelligendum, ad insinuandum quod valde magnam terræ partem et plurimas insulas, non tamen simpliciter omnes, sibi subjecit, intelligendo per terram et insulas, habitatores earum. Cujus fortitudo, qua inimicis rebellibusque prævaluit, et imperium super subjectos, et dignitas monarchica, atque sublimitas qua Mardochæum exaltavit, scripta sunt in libris Medorum atque Persarum*, quorum* specialiter hereditarius rex fuisse refertur : ideo illi gesta illius specialius ac diffusius habebant descripta ; et quomodo Mardochæus secundus a rege*, id est primus* post regem in ordine principum, fuerit, et magnus apud Judæos auctoritate, sapientia, bonitate, quærens bona populo suo*, quia sollicitus fuit pro communi populi* sui bono, et loquens quæ ad pacem sui seminis pertinerent*. Sicque Deus per* eum consolabatur Judæos dispersos.

Hucusque, seu usque ad hæc verba inclusive, liber Esther in Hebræo habetur. Idcirco Hieronymus mox subjungit : Quæ habentur in Hebræo, plena fide expressi. Hæc autem quæ sequuntur, scripta reperi in editione vulgata, id est translatione inventa et publicata, cujus auctor ignoratur, quæ Græcorum lingua et litteris, id est sermone et libris, continentur; et interim, id est medio spatio, post finem libri istius hoc capitulum ferebatur*, id est, pars hujus* capituli exprimebatur, videlicet verba immediate sequentia, Dixitque Mardochæus ; quod juxta nostram consuetudinem obelo, id est veru, prænotavimus, id est, ante hæc verba posuimus similitudinem veru seu virgulæ, ad innuendum quod ista sequentia non sunt authentica seu canonica, sed transfodiuntur, hoc est, ab Hebræis non recipiuntur, imo tanquam superflua abscinduntur a canone Scripturarum.

Dixitque Mardochæus, post ipsius Aman suspensionem et suam promotionem : A Deo facta sunt ista*. Tunc namque intellexit* visionem quam ante habuerat, per rerum eventum et evidentiam facti : idcirco non fuit propheta ex visione hujusmodi, quia intelligentia est opus in visione.1 Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem quæ jam gesta sunt significantis ; nec eorum quidquam irritum fuit, id est, nihil horum quæ vidi in somnio illo, inane fuit aut cassum. Vidit autem in somno parvum fontem, qui paulatim videbatur crescere et augeri atque exuberare in fluvium, et converti in lucem et solem. Vidit quoque duos dracones et duas gentes. Et per fontem parvum significata est Esther quæ crevit sapientia, virtute, auctoritate et fama, ita quod instar lucis ac solis lætificavit et clarificavit populum suum. Hoc est quod dicitur :

Parvus fons qui crevit, in imaginaria visione, in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit, Esther est, id est, ipsam Esther designat. Duo dracones, ego sum et Aman per significationem et proprietatem, ita quod comparamur draconibus, non tamen conformiter: quoniam ille dicitur draco per potestatis suæ abusum et venenatam impietatem, aliorumque pestiferam infectionem; ego autem per potestatis valorem et caritatis fervorem. Draco enim est ignea fera. Sic Christus significatur per leonem ratione fortitudinis, et diabolus ratione ferocitatis. Gentes quæ convenerant cum uno dracone, hi sunt qui conati sunt delere nomen Judæorum, puta fautores ipsius Aman, volentes vitam et memoriam Judæorum omnino exstinguere. Gens autem mea, Israel est, id est Israeliticus populus me sequens draconem, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum ab insidiis Aman; et fecit signa magna atque portenta inter gentes, dejiciendo Aman cum suis, et nos humiles exaltando; et duas sortes esse præcepit, id est partes seu eventus vel distinctiones, unam populi Dei, videlicet Judæorum fidelium, et alteram cunctarum gentium, hoc est infidelium idololatrarum. Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore coram Deo universis gentibus, id est, ex decreto divini judicii quælibet gens accepit suam mercedem, et salvata est una, quæ clamavit ad Dominum, ac perdita altera. Ideo subditur: Et recordatus est Dominus populi sui, id est, ostendit se memorem Judæorum, eos pie exaudiendo, ac misertus hereditatis suæ, hoc est hereditariæ plebis suæ: de qua ait per Isaiam, Hereditas mea Israel.

Footnotes

  1. Dan. x, 1. ↩

Chapter 11 of 17