Articulus 11
DECLARATIO CAPITULI UNDECIMI:1 ANNO QUARTO, REGNANTIBUS PTOLEMÆO ET CLEOPATRA.
HOC capitulum undecimum modice differt a præcedenti, quia ejusdem somnii descriptio est. Itaque, Anno quarto, regnantibus Ptolemæo rege Ægypti, et Cleopatra conjuge, attulerunt Dositheus et filius ejus hanc epistolam phurim, id est sortium. Vidit somnium Mardochæus: quod præcedenti articulo expositum est, sed hic aliqua verba adduntur. Erat autem Mardochæus de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor cum Jechonia rege Juda, prout supra expositum est. Et ex isto patet verum esse quod dictum est ibi, videlicet Mardochæum cum Jechonia fuisse captum.
Et hoc ejus somnium fuit: Apparuerunt in somno imaginaria visione voces, id est clamores, et tumultus et tonitrua et terræ motus, et conturbatio magna super terram: per quæ omnia præfigurabatur tempestas, inquietudo et vehementia tribulationis imminentis populo Judæorum in regno Assueri sub tempore Mardochæi et Aman.2 Talia quoque apparuerunt non imaginarie tantum, sed vere realiter in nativitate Alexandri regis, ad præsignandum vehementiam tribulationum imminentium orientalibus regnis atque provinciis ab Alexandro tunc nato.
Et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium, scilicet Mardochæus et Aman, juxta præhabitam in præcedenti articulo expositionem; ad quorum clamorem contra se invicem, cunctæ concitatæ sunt nationes3, id est quædam de omnibus, regni præsertim Assueri, adhærentes impio Aman, ut pugnarent contra gentem justorum, id est, Judæos veri Dei cultores occiderent. Fuitque dies illa, id est tempus designatum per somnium illud, tenebrarum, id est tristitiarum, et discriminis, id est periculi, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram: et hoc primo in populo Judæorum, promulgato edicto de eorum occisione; postea autem in fautoribus Aman, misso decreto, quod a Judæis essent interimendi.4 Conturbataque est gens justorum, scilicet Judæorum, timentium mala sua, id est adversa eis instantia, prout dictum est jam plenius, et præparata ad mortem, id est tradita et exposita periculo mortis ex machinationibus Aman.
Clamaveruntque ad Deum; et illis vociferantibus in oratione, fletu, et gemitu, fons parvus crevit in fluvium maximum, id est, humilis Esther5, origo consolationis et gaudii Judæorum, exaltata est valde et exaudita a rege in tantum, quod toti populo suo impetravit abundantiam exhilarationis, pacis et prosperitatis.6 Hinc subditur: Lux et sol ortus est, id est, Esther surrexit, et jucunditatem ac clarificationem procuravit Judæis. Quod et de Mardochæi elevatione potest intelligi:7 quo exeunte de regis conspectu cum regiis vestibus, coronaque aurea, visa est Judæis lux nova oriri.8 Humiles exaltati sunt, scilicet Esther, Mardochæus et Judæi, qui ad Deum humiliter confugerunt, et devoraverunt inclytos: quia penitus superaverunt principem Aman, et filios ac fautores ipsius.
Quod quum vidisset Mardochæus in somno et visione imaginaria: quam tamen tunc non intellexit. Nam subditur, et surrexisset de strato, id est lecto suo, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo id quod vidit, tenens pro certo, quod futurorum esset præsagium, et ardua designaret: ideo fuit cupiens scire quid significaret somnium: quod Deus sibi ostendit diu antequam res designata evenit, quatenus ea impleta, Mardochæus certius nosceret id ex divina providentia contigisse.
Footnotes
Chapter 12 of 17