Articulus 12
ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI: MORABATUR AUTEM EO TEMPORE IN AULA REGIS.
CONSEQUENTER in hoc duodecimo capitulo recitatur, qualiter Mardochæus significavit Assuero insidias eunuchorum, prout supra est conscriptum. Morabatur autem Mardochæus eo tempore in aula regis, cum eunuchis regis qui janitores erant palatii, et in primo palatii limine præsidebant.12 Quumque intellexisset cogitationes eorum per signa et facta quædam exteriora, vel per verba alterius linguæ, quam illi putabant Mardochæum non intelligere, sicut supra patuit:3 ubi ex Josepho allegatum est, quod servus unius eunuchorum illorum, natione Judæus, revelavit id Mardochæo: cui ille non credens, caute personaliter consideravit et observavit conatus eorum. Secundum quod subditur: et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem, id est Assuerum, manus mittere violentas ad occidendum. Et nuntiavit super eo regi, id est, de hac re significavit Assuero veritatem per Esther reginam.
Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis, id est, scribi fecit in libris memorialibus, in quibus continebantur res dignæ memoria;4 datis ei, scilicet Mardochæo, pro delatione, id est accusatione eunuchorum, muneribus: quod qualiter intelligendum sit, in expositione superiorum est expressum.5
Aman vero6 gloriosissimus, id est honoratissimus et famosissimus, erat coram rege Assuero, qui fecit eum talem ac tantum, videlicet summum post se; et voluit nocere Mardochæo et populo ejus, procurando eorum occisionem, pro duobus eunuchis. Supra dictum est, quod voluit eos occidere, quoniam Mardochæus non flectebat genua coram ipso Aman. Hic vero innuitur alia causa: quia videlicet Aman ægre tulit, quod Mardochæus accusavit eunuchos regi, et occasio fuit interfectionis illorum, qui erant amici Aman, atque (ut aliqui opinantur) cupiebant promotionem ipsius Aman in regem.
Footnotes
Chapter 13 of 17