Skip to the text

Articulus 13

ELUCIDATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : REX MAXIMUS ARTAXERXES.

CAPITULUM præsens includit epistolam, quam misit Aman ex nomine regis Assueri de occidendis Judæis, orationemque Mardochæi. Epistolæ autem hoc exemplar fuit, et sumptum est istud ex Josepho, qui undecimo Antiquitatum libro hanc ponit epistolam quasi de verbo ad verbum, sicut habetur hic, et insertum ac additum fuit editioni seu translationi vulgatæ, cujus auctor nescitur.

Rex maximus Artaxerxes, alio nomine Assuerus, pro tunc monarcha, ab India usque Æthiopiam, etc. Quum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni, id est imperio, subjugassem: quod per hyperbolen dictum esse, tactum est sæpius. Non enim occidentalibus et citramarinis præfuit regnis. Volui nequaquam magnitudine abuti potentiæ. Hoc enim esset tyrannicum, abuti potentia.

Propter quod in Proverbiis inducitur:1 Leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. Itemque: Dux indigens prudentia, multos opprimet per calumniam.2 Istud pulchrum proœmium præmisit impius Aman ex nomine regis, ne Judæorum occisio crudelitati adscriberetur. Sed clementia et lenitate, id est mansuetudine, gubernare subjectos. Roboratur namque clementia thronus regis; et mansuetudo maxime condecet præsidentes, quoniam ira excæcat et obruit oculum3 mentis, quem oportet in præsidentibus esse perlimpidum et tranquillum ad efficaciter judicandum. Ut absque ullo timore inordinato, vitam silentio transigentes, id est quiete pertransientes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.4 Omnia enim naturaliter appetunt suo modo pacem. Nam et motus tendit ad quietem, et bella ordinantur ad pacem; et sicut gravia deorsum, levia vero sursum quiescunt, sic appetitus humanus quiescit in pace. Sic et Apostolus Timotheum affatur: Obsecro fieri orationes, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate.5 Nihilo minus quidam ex corruptione naturæ seu habitu vitioso vel suggestione iniqua ad inquietudinem inclinantur, Isaia dicente: Impii quasi mare fervens quod quiescere non potest.6

Quærente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui sapientia et fide, id est fidelitate, ceteros præcellebat. Hoc Aman ex nomine regis scripsit de se ipso; quum tamen in vitiosis et passionatis non sit vera prudentia, quæ est virtus, neque sapientia salutaris, quamvis possit esse in eis versutia quædam et scholastica notitia ac informis cognitio. Indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, etc. Quod quum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus, etc., jussimus ut deleantur : quatenus nefarii, hoc est detestabiles et nominatione indigni homines, una die ad inferos descendentes quantum ad animas : quarum immortalitatem multi gentilium crediderunt seu cognoverunt ; reddant, id est, auferre desistant, imperio nostro, id est subditis nostro dominio ac nobis, pacem quam turbaverant.

Ecce sceleratissimus iste Aman quam apparenter dictavit istam epistolam, et suam coloravit ferocitatem atque invidiam. Quem in hoc multi usque in præsens sequuntur, qui sub specie boni et optimi, mala et pessima tegunt, proponunt et practicant. Ideo simulatores et callidi, specialiter et enormiter provocant iram Dei ;7 et illusores Deus illudet, corruentque fallaces in laqueum, quem aliis texunt.89

Sequitur oratio Mardochæi. Mardochæus autem deprecatus est Dominum, post promulgationem epistolæ præscriptæ et decreti, memor omnium operum ejus, in generali, vel quorumdam de omnibus, seu operum naturæ et gratiæ ac gloriæ. Sicque ait Psalmista : Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis.10 Specialiter vero consideravit Mardochæus opera et beneficia Dei, Israelitis ab antiquis diebus exhibita.

Et dixit : Domine Deus, rex omnipotens. De quo loquitur Isaias :11 Dominus legifer noster, Dominus judex noster, Dominus rex noster. Cui dicit Jeremias : Non est similis tui, Domine ; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium ?12 In ditione tua, id est in tua potestate atque dominio, cuncta sunt posita, quum sis universorum creator : cujus conceptioni, jussioni ac nuntui necessario subest et paret omnis natura creata, jure creationis et auctoritate creantis ; et non est qui possit resistere tuæ voluntati, qua vis aliquid absolute et volitione exsistente in te : quæ nunquam ab effectu sibi placito impeditur, sicut per Isaiam testatus es :13 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Et rursus

[in] Job dicit : Quis resistere potest vultui meo ?14 omnia enim quæ sub cœlo sunt, mea sunt. Si decreveris, id est deliberaveris, salvare Israel, id est Israeliticam plebem ab imminente periculo ; nullus poterit impedire, et continuo liberabitur a te. Tu fecisti cœlum et terram, et quidquid cœli ambitu continetur. Dominus omnium es auctoritate et jure creationis, conservationis, gubernationis et finalis dispositionis : ideo cunctis inest obedientialis potentia ad obediendum tibi tam naturaliter quam supernaturaliter, nec limitatur tua potestas immensa ad naturalem cursum ac ordinem rerum.

Cuncta nosti, et scis quia non pro, id est ex, superbia, vel pro obtinenda excellentia aliqua, et contumelia alicui inferenda, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum, etc. Istud supra expositum est.15

Et nunc, Domine, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri, scilicet Aman et sui, perdere, et hereditatem tuam delere. Ne despicias partem tuam, id est Israeliticam plebem, quæ est parva in hominum universitate ; quam plebem ad tuum cultum præ ceteris gentibus elegisti, redemisti ex Ægypto in patribus suis sub Moyse. Vel, Quam, cujus patres sic redemisti.1617 Interdum enim loquitur Scriptura de pluribus seu diversis, quasi de uno aut eisdem. Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, id est populo tibi sequestrato ac partito : sicut per sortem venit alicui pars de toto, quod tamen ex tua providentia, non fortuitu, factum est ita. Et converte luctum nostrum in gaudium, eripiendo nos de imminente adversitate, ut viventes vita naturæ et gratiæ, laudemus nomen tuum nominatum, id est te ipsum, Domine, gratias referendo ; et ne claudas ora te canentium, id est, ora nostra te laudantia in hymnis et psalmis, in lege et Prophetis, non permittas claudi per mortem violentam, nobis certissime imminentem nisi tu pie succurras.18

Footnotes

  1. Prov. xxviii, 15. ↩

  2. Ibid. 16. ↩

  3. Prov. xx, 28. ↩

  4. terrore ↩

  5. 1 Tim. II, 1, 2. ↩

  6. Is. LVII, 20. ↩

  7. Job xxxvi, 13. ↩

  8. Ps. vii, 16. ↩

  9. Prov. 11, 34. ↩

  10. Ps. cxlii, 5. ↩

  11. Is. xxxiii, 22. ↩

  12. Jer. x, 6, 7. ↩

  13. Is. xlvi, 10. ↩

  14. Job xli, 1, 2. ↩

  15. Esther iii, 2. ↩

  16. Exod. xii, xiv. ↩

  17. Deut. vii, 6. ↩

  18. Prov. iii, 34. ↩

Chapter 14 of 17