Articulus 14
EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : ESTHER QUOQUE REGINA CONFUGIT AD DOMINUM.
FORMA orationis Esther reginæ hic ponitur. Esther quoque regina confugit ad Dominum, id est, ad implorandum misericordiam subventionemque Dei se convertit. Itaque mentis conversione, non loci mutatione, ad Deum incircumscriptum ubique præsentem confugitur. Et pro unguentis variis, quibus aliquando utebatur, non ex carnali affectu, sed necessitate, ne regem offenderet, cui propter commune bonum populi sui placere habebat, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis, id est, capiti suo superjecit cinerem, et corpus suum prostravit in terram, nec ab immunditiis illud more solito lavit : et forsan luto aut alia vili materia illud linivit, pro majore sui humiliatione, ad impetrandum auxilium pietatis divinæ. Omniaque loca in quibus ante lætari consueverat. Infra habetur in fine hujus capituli, quod non sit lætata in palatio regis, nisi in Deo Israel. Ideo sensus est : Omnia loca in quibus ante lætari consueverat, id est signa alicujus lætitiæ demonstrare, seu per modum lætantis forinsecus se habere. Potest quoque exponi de spirituali jucunditate, quam in actibus habuit virtuosis ; sed hac vice intenta fuit doloribus. Crinium laceratione complevit, præ dolore extrahendo pro parte capillos capitis sui, quemadmodum et Esdras vel Nehemias se fecisse testatur.1 Complevit autem sic loca illa, id est, præ solito occupavit, ut sit hyperbolicus sermo.
Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens : Domine mi, per specialem devotionem mei ad te, et per gratiosam providentiam tui ad me, qui rex noster es solus, quia pro nunc non habemus proprium regem terrenum. Et, tu solus rex noster es, per spiritualem gubernationem, regendo nos intus per fidem et gratiam ac directionem internam. Unde ait Psalmista : Deus autem rex noster ante sæcula ;2 et : Dominus regit me, et nihil mihi deerit.3 Adjuva me solitariam, id est humana consortia evitantem, et tibi quantum mihi possibile est in secreto vacantem, atque eorum de quibus nata sum, societate privatam ; et cujus præter te nullus auxiliaris est alius, id est, in isto periculo nullus mihi potest efficax adjutorium præbere, nisi tu per modum tibi placentem. Periculum meum in manibus meis est, id est, de proximo imminet, et quasi tam præsens et certum, sicut id quod manu tenetur, nisi tu aliter ordines.
Audivi a patre meo, quod tu, Domine, tulisses Israel de cunctis gentibus, id est, a ceteris nationibus separasti Israeliticum populum, mancipando eum tuo obsequio : juxta illud Deuteronomii, Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram ;4 et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, id est, Patriarchas Abraham, Isaac, Jacob applicuisti tibi, relictis prædecessoribus progenitoribusque eorum qui idolis servierunt. Hinc scriptum est in Deuteronomio : Patribus tuis conglutinatus est Dominus, et elegit eos. Josue quoque in fine libri sui ait :5 Trans fluvium (inquit) habitaverunt patres vestri, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis.6 Ut possideres hereditatem sempiternam, id est, quatenus Israeliticum populum haberes tibi jugiter servientem, et a te gratiose possessum : sicut in Deuteronomio legitur sæpe.
Peccavimus in conspectu tuo.7 Hoc Esther loquitur in persona populi sui, connumerando se transgressoribus ex humilitate, quia fuit membrum plebis illius. Et simili modo loquitur Esdras:8 Peccata nostra creverunt usque ad cœlum. Et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum. Coluimus enim deos eorum, puta gentilium, quibus nos tradidisti captivos:910 quoniam multi ex filiis Israel fuerunt idololatræ quando ab Assyriis et Chaldæis capti fuerunt, et ante frequenter temporibus Judicum.11
Et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute in captivitate, quæ est mors civilis; sed robur manuum suarum, idolorum potentiæ deputantes, id est potestatem quam habent a te Deo vero, a quo omnis potestas, suis diis atque simulacris adscribentes tanquam datoribus potestatis, volunt tua mutare promissa, id est, volunt nos privare tuæ pietatis effectibus, quos nobis pœnitentiam agentibus promisisti, dicens in Deuteronomio:1213 Si ad cardines cœli fueris dissipatus, inde retrahet te Dominus Deus tuus, si conversus fueris ad eum in toto corde tuo; et delere hereditatem tuam, id est, plebem Israeliticam omnino exstinguere, cujus posteritatem promisisti usque in finem sæculi conservare, dicens per Jeremiam: Hæc dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis: Si defecerint leges istæ coram me, et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus;14 et claudere ora te laudantium, interficiendo tuos cultores, atque exstinguere gloriam templi et altaris tui, id est cultum sacrificiorum tuorum, qui fit in templo tuo, et obsequium quod tibi ibidem impenditur, impedire:15 sicut tempore Judith Holofernes conatus est facere; ut aperiant ora gentium, dando eis occasionem et materiam blasphemandi te et cærimonias tuas, et laudent idolorum fortitudinem, adscribendo eis victoriam qua prævalent nobis, quum tamen ex tua promissione, imo et efficientia id contingat propter nostra peccata, et prædicent carnalem regem in sempiternum, id est, regem nos omnino exstinguentem et auferentem commendent perpetue et inter deos transferendum annuntient, tanquam qui optime fecerit nos tollendo, quia superstitiosos et turbatores pacis communis nos asserunt.
Ne tradas, Domine, sceptrum tuum, id est regiam potestatem super nos, his qui non sunt, id est impiis et sceleratissimis hominibus, qui protinus morientur, et spiritualiter nihil sunt, ac comparatione fidelium virtuosorumque hominum, nullius sunt momenti: secundum quod Apostolus ait, Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit;16 ne rideant ad ruinam nostram; sed converte consilium eorum super eos, id est, læsionem quam suo consilio machinantur nobis infligere, fac eis infligi. Sic et Propheta oravit, Averte mala inimicis meis, in veritate tua disperde eos:17 ut impleatur in eis illud Ecclesiastici, Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur.18 Et eum qui cœpit in nos sævire, disperde, id est, ipsum Aman qui cœpit in nos crudelissime agere, contere. Hoc zelo justitiæ est petitum contra hostes boni communis atque divini cultus, et ut in præsenti puniantur, et per mortem sublati, cessent sibi damnationem peccando augere.
Memento, Domine, id est, per effectum declara te memorem nostri in bono, et ostende te nobis, per gratiosam exauditionem et illuminationem internam, in tempore tribulationis nostræ: sicut dixisti, Cum ipso sum in tribulatione;19 et da mihi fiduciam, id est mentis constantiam et confidentiam plenam in te, Rex Judæorum, qui tibi fideliter confitentur, et universæ Domine potestatis, id est dominator, dator et conservator omnium potestatum quæ respectu tuæ majestatis sunt servitutes et imbecillitates. Tribue sermonem compositum, id est ornatum ac audienti bene placentem, in ore meo: non ob laudem et gloriam meam, sed propter liberationem populi tui; in conspectu leonis, id est Assueri regis: qui ob eminentiam suæ potestatis ac regiæ dignitatis leo vocatur, et quia ex instigatione Aman crudele edictum contra Judæos emisit;2021 et transfer cor ipsius in odium hostis nostri: ita ut odiat ipsum Aman, in quantum tam impius est, non in quantum est homo. Quod odium non est caritati contrarium:22 de quo fertur, Perfecto odio oderam illos. Ut et ipse pereat, id est, temporaliter puniatur per mortem, et ceteri qui ei consentiunt ad interficiendum nos: quoniam morte digni sunt, non ipse tantum, sed et consentientes eidem, quos ignorantia non excusat.23
Adjuva me ancillam tuam, nullum aliud auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam, et nosti quia oderim gloriam iniquorum, id est vanam eorum gloriationem, ambitionem, jactantiam, et detester cubile incircumcisorum et omnis alienigenæ, id est idololatræ, sicut lex continet, et quantum in me est, quamvis propter rationabiles causas illud admittam.24 Ideo additur: Tu scis infirmitatem meam: quia per me, sine favore regis, nequeo plebi meæ succurrere; et necessitatem meam, qua compellor regi misceri: quæ in hoc conjugio causa est dispensationis; et quod abominer signum superbiæ et gloriæ meæ, quod est super caput meum, id est regium diadema, quod est signum excellentiæ atque honoris mei, in diebus ostentationis meæ, quando procedo in publicum, ut ostendatur populo pulchritudo et eminentia mea; et detester illud quasi pannum menstruatæ: quo quid sordidius invenitur? et non portem illud in diebus silentii mei: dum permittor in secreto thalami mei Deo vacare in tranquillitate, silentio et contemplatione, quoniam femineam quoque loquacitatem abhorreo; et quod non comederim in mensa Aman, eundo ad ejus convivia, sicut frequenter optavit, quamvis ex necessaria causa bis invitaverim eum ad mensam meam;25 nec mihi placuerit convivium regis: propter cibos qui in eo ponuntur, lege prohibitos, et propter varias pompas, dissolutiones et apparatus ibi admixtos; et non biberim vinum libaminum, id est sacrificiorum, videlicet vinum idolis immolatum; et nunquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum a terra Babyloniæ (ut dictum est ante), nisi in te, Domine, Deus Abraham: qui licet sis omnium Deus, tamen ad Moysen es locutus:26 Hæc dices filiis Israel: Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob misit me ad vos.27 Hoc nomen est mihi in æternum.
Deus fortis super omnes: quia solus omnipotens, et infinite universis potentior; exaudi vocem illorum qui nullam aliam spem habent, quam in te, seu nullum in quo confidant, nisi te, Domine; et erue me a timore meo, id est a periculo quod timeo, et ab isto timore quo affligor.
C Ecce quam devota, fervens et profunda oratio; et o quanta ex his probatur fuisse hujus electæ reginæ perfectio, quæ in tanta opulentia, honorificentia et frequentia constituta, tam virtuose, timorate et ordinate se habuit; quæ omnem gloriam mundi, voluptatem, dignitatem, vanitatesque sæculi tam plenissime sprevit, ita ut nunquam nisi in Deo sit gloriata in regali palatio! Nonne Spiritus ubi vult spirat, et Omnipotens corda suorum ubique juxta placitum suum immutat, afficit et gubernat?28 Quid ad hæc nos pusilli dicemus, qui ex levi et volatili verbo, signo aut facto inaniter gloriamur aut pueriliter conturbamur, et sumus ut pulvis quem projicit ventus a facie terræ?29 Instruamur ergo perfectione virtutum feminæ hujus sanctæ; et qui gloriatur, in Domino glorietur. Nec ostentari, apparere, famari optemus, neque in vestitu aut ornamentis unquam lætemur.30 In omni quoque tribulatione confugiamus ad Deum, et reos nos esse ex cordis intima compunctione confiteamur, ac divinam commendemus justitiam. Postremo, quod sancta hæc Esther sic commemorat suas virtutes, fecit ad Dei honorem et nostram ædificationem, præsertim ad augendam confidentiam suam in Deo.
Footnotes
-
1 Esdr. IX, 3. ↩
-
Ps. lxxiii, 12. ↩
-
Ps. xxii, 1. ↩
-
Deut. VII, 6. ↩
-
Deut. X, 15. ↩
-
Josue XXIV, 2. ↩
-
Deut. IV, 20; VII, 6; XIV, 2; XXVI, 18, 19; XXXII, 9. ↩
-
1 Esdr. IX, 6. ↩
-
Judic. II, 11-19; III, 6; VIII, 33; X, 6. ↩
-
IV Reg. XVII, 7-25; XXIV: XXV; ↩
-
Jer. LII. ↩
-
Deut. XXX, 4, 10. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
Jer. XXXI, 35, 36. ↩
-
Judith II, 13. ↩
-
Galat. VI, 3. ↩
-
Ps. LIII, 7. ↩
-
Eccli. XXVII, 30. ↩
-
Ps. XC, 15. ↩
-
Esther III, 8-13. ↩
-
Esther III, 6, 7. ↩
-
Ps. cxxxviii, 22. ↩
-
Rom. I, 32. ↩
-
Deut. VII, 3. ↩
-
Esther V, 4, 8. ↩
-
Act. x, 36. ↩
-
Exod. III, 15. ↩
-
Joann. III, 8. ↩
-
Ps. I, 4. ↩
-
1 Cor. I, 31; 11 Cor. x, 17. ↩
Chapter 15 of 17