Articulus 2
EXPOSITIO SPIRITUALIS EJUSDEM PRIMI CAPITULI.
SECUNDUM Origenem, sermo sacræ Scripturæ similis est semini in terram projecto, quod crescit in plurima grana; et tanto fructuosius redditur, quanto ab agricola fuerit diligentius cultum, et quo terra pinguior uberiorque exstiterit. Sic una scriptura multipliciorem parit sensum, et tanto salubriores gignit sententias, quanto profundius consideratur, et quo cor considerantis, sicut adipe et pinguedine, amplius adimpletur dono sapientiæ et spiritu intellectus.1 Ita est plane de hoc in Exodo. Quod, quantum ad superficiem litteræ, exstat perfacile; sed spiritualiter ac mystice consideratum, sensus habet sublimes. Itaque per ingressum Jacob et undecim filiorum ejus cum eorum familiis in Ægyptum ut ibi reficerentur, mystice designatur, quod Dominus noster Jesus Christus per Jacob præfiguratus, intravit hunc mundum desiderio nostræ salutis, et cum ipso undecim Apostoli præelecti, quorum duodecimus fuit reprobus et iniquus, sicut de ipso asseruit Christus: Unus ex vobis diabolus est.2 Deinde Judæa relicta, Christus in Apostolis et per eos regna gentilium est ingressus.
Porro, per familias Patriarcharum, intelliguntur spirituales filii Apostolorum, quos sancti Apostoli assumpserunt in adjutorium, atque miserunt ad gentium conversionem. Per animas quoque septuaginta, seu septuaginta quinque, intelliguntur septuaginta discipuli Christi, qui ante vixerunt juxta legem ac documenta quinque librorum Moysis. Per hoc quoque, quod Joseph tunc exstitit in Ægypto quando undecim Patriarchæ erant cum Jacob, datur intelligi, quod Paulus nondum conversus, adhuc inter mundanos conversabatur, quando undecim Apostoli erant cum Christo, Juda sublato. Verumtamen per hoc aptius designatur, quod Christus secundum suæ deitatis incircumscriptibilem majestatem fuit ubique terrarum, quando secundum suam humanitatem fuit et ambulavit cum Apostolis in loco determinato. Propter quod ait Evangelista de Christo: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est.3 Et nunc nondum cognoverat eum mundus, sed ut cognosceretur, venit per Apostolos ad mundanos. Christus equidem qui designatur per Jacob, significatur et per Joseph: quum tanta sit perfectio et abundantia mysteriorum Christi, quod per unum, imo per plures non potest plenarie præfigurari.
Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt; ac roborati nimis, impleverunt terram. Sic Domino Jesu Christo crucifixo ac mortuo, sanctis quoque Apostolis ac primis discipulis in fide et pro fide Christi martyrizatis, Christiani qui sunt veri ac spirituales Israelitæ, ubique terrarum super arenam sunt multiplicati, suisque hostibus tam invisibilibus quam visibilibus per fidem et patientiam, per caritatis fervorem, fortitudinisque constantiam ac virtutem prævaluerunt. Nam tempore persecutionum et tyrannorum magis excrevit Ecclesia, imo sæpissime in martyrizatione unius Sancti aut Sanctæ, omnipotens Deus tot et tanta peregit miracula, quod ad Christum convertebantur gentilium millia multa, quemadmodum Christus ante suam passionem promisit atque prædixit discipulis: Ego, inquiens, dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.4 Insuper, juxta tropologicum sensum, mortuo Joseph, hoc est, homine christiano per Christi cruciformem imitationem salubriter mortificato ac reformato, crescunt in eo filii Israel, hoc est sensus spirituales ac mystici virtuosique actus, et contemplationum excessus, ita ut revelata facie gloriam Domini speculetur, et membra corporis sui fructificent Deo, quoniam exhibentur arma justitiæ Regi æterno.5 Talisque homo oratione, prædicatione, exemplari quoque conversatione multos convertit, ac generat Domino.
Surrexit interea rex novus super Ægyptum, etc. Per novum regem illum, ingratum Christo et ejus ignarum, intelligitur unusquisque tyrannus, qui videns Christianos multiplicatos ac roboratos, tractat cum subditis suis, qualiter Christianos queat opprimere, et nomen Christi delere de terra, quoniam videt se sapientiæ Christianorum non posse resistere. Hoc primo fecerunt indurati pontifices Judæorum, persequendo atrociter primitivam Ecclesiam, deinde reges et principes paganorum, præsertim imperatores Romanorum atque Persarum. Primusque Nero generalem concitavit persecutionem in Christianos. Diocletianus vero et Maximianus ferventissime affectabant ac laborabant, universam plebem christifidelem ejusque memoriam et nomen Christi prorsus auferre de terra.
Præposuit itaque eis magistros operum, etc. Hoc totum etiam quasi ad litteram impletum est in populo christiano. Quemadmodum enim Pharao præposuit filiis Israel magistros operum, ut affligerent eos oneribus, sic multi reges principesque pagani injunxerunt Christianis labores gravissimos, ut scilicet metalla effoderent, lutum et saxa portarent, ac tributa persolverent. Præterea, quanto plus opprimebantur fideles per martyria et labores, tanto amplius merito ac numero aucti sunt. Ideo oderunt eos Ægyptii, puta increduli, qui illuserunt et afflixerunt credentes in Christum, atque ad amaritudinem corporalium pœnarum perducebant vitam fidelium, per opera dura luti ac lateris, utpote per labores et servitutes gravissimas in rebus vilibus ac terrenis, quamvis sancti Christiani omnia talia propter Christum æquanimiter ferrent in spiritu.
Per reges demum Ægypti, qui noverant Joseph et beneficia ejus, nec filiis Israel molesti fuerunt, signantur principes christiani, sub quibus Ecclesia pacem temporis ac pectoris est sortita. Insuper, per regem Ægypti afflictorem Israelitarum, significatur diabolus, qui dum primitivam Ecclesiam vidisset quotidie mirabiliter multiplicari, omnique divinorum charismatum virtute ac gratia roborari et expoliri, dixit satellitibus suis: Ecce populus filiorum Israel, id est Christianorum, qui per fidei imitationem sunt filii Abrahæ, et per contemplationem divinorum digni sunt Israel appellari; multus, et fortior nobis est: quia per opem Spiritus Sancti prævaluerunt dæmonibus, ejeceruntque eos ab obsessis, et de cordibus horum quos converterunt. Hinc ait Salvator discipulis: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici. Venite, sapienter opprimamus eum, id est pondere tentationum et impetu adversitatum: dæmones autem suam nequissimam calliditatem, sapientiam arbitrantur; ne forte multiplicetur in personis et meritis; et si ingruerit contra nos bellum, hoc est, si alii quoque adhuc infideles receperint fidem, seque opposuerint nobis, addatur inimicis nostris, id est, caritative ac pie se applicet illis recenter conversis; expugnatisque nobis, egrediatur de terra, hoc est de exsilio suæ peregrinationis et corpore mortis, seu terrena et carnalia vitia omnino relinquat, et intret in regnum cœleste.
Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus. Isti magistri operum, sunt maligni spiritus, ad certa distincta vitia inclinantes, ac variis modis tentantes genus humanum. Quibus præcipit princeps tenebrarum, ut affligant fideles per terrores et somnia, per tentationes et tribulationes multiplices. Hinc quidam dæmonum vocantur spiritus fornicationis, alii spiritus superbiæ, alii spiritus invidiæ, alii iræ, aliique acediæ. Ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni. Hi etenim qui ad tempus credunt, et facta persecutione scandalizantur, ac tentatione6 vincuntur, ædificant urbes tabernaculorum Pharaoni, id est, congregationes faciunt pravas, in quibus regnat diabolus. Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur. Hoc impletur in his, qui radices cordis fixerunt in Deo, et timorati ac justi sunt: qui tanto ardentius atque instantius insistunt exercitiis virtuosis, et tentationibus renituntur, quanto acrius se tentari experiuntur, quemadmodum ad Hebræos hortatur Apostolus: Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum. Oderantque filios Israel Ægyptii: id est, dæmones multiplicabiliter odiunt Christianos, quos indesinenter conantur decipere. Nam et invidia diaboli, mors intravit in orbem terrarum. Et affligebant, illudentes eis. Utique invisibiles hostes per tentationes, distractiones, et varias phantasias ac persuasiones, quas ingerunt cordibus devotorum, valde affligunt eosdem, et frequenter eis illudunt, ita quod dum Deo cum sinceritate et fervore intenderent, atque stabiliter inhærerent, vanis ac frivolis imaginationibus occupantur, etiam tempore orationis ac cultus divini. Propter quod oravit Propheta: Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei. Atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris. Electi interdum graviter amaricantur, dum eis a dæmonibus carnalia vitia suggeruntur, vel dum in ea corruisse se gemunt. Opera quippe luti ac lateris, recte dicuntur immundissimi actus luxuriæ, quæ maculat tanquam lutum; et pravæ consuetudinis, quæ instar lateris, intenso propriæ voluntatis affectu induruit. Unde Psalmista decantat: Exaudivit Dominus preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Itaque ad hæc inquinamenta et consuetudinem pravam conantur spiritus maligni inducere homines. Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum. Per obstetrices Hebræorum, intelliguntur animæ timoratorum præsi-
Hebr. xii, 1, 2.
Sap. u, 24.
Ps. xxiv, 2, 3.
Ps. xxxix, 3.
B C D
Luc. x, 19.
Ibid. vm, 13. dentium, quæ subditos quasi modo genitos infantes lacte spiritualis doctrinæ reficiunt. Talibus animabus diabolus suggerit, ut mares parvulos perimant, femellas reservent: id est, spirituales humilesque errare sinant ac perire, nec eos hortentur, consolentur, corripiant ac castigent; feminas vero, id est carnales et molles, in suis permittant carnalitatibus, negligentiis, ac perversitatibus perdurare, et in talibus foveant eos. Huic tam impiæ suggestioni diaboli, non acquiescunt animæ prælatorum et doctorum Deum timentium. Quumque diabolus hoc ipsum eis improperat, dicunt: Non sunt Hebrææ, sicut Ægyptiæ mulieres, id est, animæ Christifidelium, non sunt sicut animæ infidelium ac pravorum. Ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, hoc est, animæ veraciter christianæ, desuper illustratæ, ex unctione Spiritus Sancti agnoscunt, qualiter cogitationes et affectus in se omni hora nascentes, debeant dijudicare, discernere, dirigere, et mala cordis germina a se statim abjicere. Ideo priusquam veniamus ad eas, pariunt, id est, antequam informentur a nobis, ex illuminatione divina recte se habent, et fructum virtutis pariunt. Unde Joannes apostolus in prima sua Canonica talibus subditis scribit: Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed unctio ejus docet vos de omnibus.7 Paulus quoque: Divites, inquit, facti estis in Deo, in omni verbo et scientia, ita ut non sit necesse nobis aliquid loqui.89 Bene ergo fecit Deus obstetricibus; et ædificavit eis domos: id est, animabus talium prælatorum ac præsidentium, contulit Deus copiosissima munera gratiæ ac virtutum in vita præsenti, atque in cœlestibus mansionibus præparavit beatissimas sedes, ut non solum coronentur pro propriis meritis, sed item pro meritis omnium quos digne rexerunt. Sub talium autem regimine maxime crescit ac proficit populus christianus.
Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite; quidquid feminini, reservate. Populus Pharaonis sunt dæmones, principi suo subjecti; omnes quoque iniqui, hæretici, schismatici, infideles, quibus omnibus jubet ac suggerit diabolus, ut masculos in flumen projiciant, id est, vere catholicos, justos ac spirituales persequantur ac destruant, obruendo eosdem inquietudine tribulationum, impetu tentationum, fluxu et abundantia vitiorum; feminas autem reservent, id est, eos in malis foveant et conservent, qui instar feminarum instabiles sunt, molles ac debiles ad resistendum tentamentis ac vitiis.
Footnotes
Chapter 3 of 72