Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SECUNDI: EGRESSUS EST POST HÆC VIR DE DOMO LEVI.

CONSEQUENTER Moyses quasi de alio loquens, sui ipsius nativitatem, educationem, provectum, eventum et gesta describit. Sic quippe auctores Scripturæ, de se ipsis quasi de aliis frequenter loquuntur. Egressus est post hæc vir de domo Levi, et accepit uxorem stirpis suæ. Si quod ait, Post hæc, intelligatur de omnibus de quibus facta est mentio in præcedenti capitulo, tunc egressus hujus viri, non potest intelligi de ejus nativitate; neque quod ait, Accepit uxorem, accipi potest de sumptione mulieris illius in matrimonium: quoniam vir iste, diu natus fuit ante præfatum Pharaonis præceptum de submersione parvulorum; similiter ante præceptum illud duxit feminam illam conjugem.1 Imo et ante illud præceptum genuit ex eadem Aaron et Mariam. Siquidem Aaron fuit triennio senior Moyse; et si ante nativitatem Aaron emanasset illud præceptum, Aaron fuisset submersus. Maria vero soror Moysis et Aaron, fuit per tempus notabile eis senior, ut in isto dicetur capitulo. Si itaque quod dicitur, Post hæc, intelligatur de omnibus illis, sic exponetur particula ista, Egressus est: id est, ad certum actum et determinatam prolificationem processit, atque de loco et actu orationis, ad locum et actum generationis progressus est post hæc, quæ præcedenti narrantur capitulo, vir de domo Levi, id est de semine et familia Levi patriarchæ. Fuit namque vir iste Amram filius Caath filii Levi, ut infra patebit; et accepit uxorem stirpis suæ, id est, maritali affectu atque amplexu illam accessit, quæ uxor fuit etiam de progenie Levi. Fuit enim (ut infra habetur) Jochabed patruelis istius Amram. Porro si quod ait, Post hæc, referatur solum ad aliqua in præcedenti capitulo scripta, puta ad ingressum Jacob filiorumque ejus in Ægyptum, ad exsistentiam quoque diuturnam, quamvis non totalem, ipsius Joseph in Ægypto, sic egressus viri hujus accipi possit de nativitate ejus; et acceptio suæ uxoris, de acceptione in conjugem.

Quæ concepit et peperit filium, scilicet Moysen. Magister in historiis, aliique communiter ex Josepho referunt, quod post exitum præfati præcepti de parvulorum submersione, Amram iste ab uxore sua abstinuit, malens non generare, quam infantulos mox necandos procreare. Et creditur Deum devote orasse, ut succurreret populo suo tam inhumane oppresso; tuncque in somno apparuit ei Dominus, admonens ut secure uxorem cognosceret, quia generaturus esset ex ea filium liberaturum filios Israel, de cujus filii ortu formidarent Ægyptii. De sacerdotio quoque Aaron filii sui prædixit ei. Quibus auditis, cognovit uxorem. Et videns eum elegantem: fuit equidem Moyses puer valde formosus et magnus; dicuntque aliqui, quod natus mox matri suæ arrisit; abscondit eum tribus mensibus: infra quos occulte aluit eum. Sed mirum videtur, qualiter potuit puerum tamdiu celare, quia ex uteri sui tumore patuit cunctis intuentibus quod concepit, similiter ex uteri sui depressione patuit eam jam peperisse; in partu que videtur instar parientium clamitasse, nec habuit testem, puerum natum esse submersum. Ad ista quidam respondent, quod quædam sunt feminæ ita dispositæ, quod earum imprægnatio parum apparet, et quod sine dolore vehementi parere solent. Et talem dicunt istam fuisse.

Quumque jam celare non posset diutius puerum adhuc viventem. Paulatim quippe res cœpit erumpere et patere. Aliqui quoque dicunt, quod ex præcepto regis, Ægyptii statutis diebus scrutabantur habitacula Hebræorum, an eis esset puer insconditus: quod ad minus semel fecerunt (ut dicitur) infra tres menses. Sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis, stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei. Fiscella scirpea est vasculum rotundum instar alveoli, factum de scirpis, id est de juncis. Quod linitum fuit bitumine et pice, ne aqua Nili illud intraret. Fecit quoque illud de juncis, qui sunt levis, aqueæ, aereæque naturæ, ut super aquas posset natare. Posuit etiam vasculum illud juxta ripam, in loco ubi solent crescere carices, quæ sunt herbæ acutæ, ut ensis, ita quod manum secant prementis. Unde locus ille vocatur carectum. Non enim posuit fiscellam illam remote a ripa, ne vi aquæ abduceretur longe a terra.

Ecce autem descendebat filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine. Exivit namque de palatio et civitate regali, quæ erat in situ altiori quam Nilus. Ideo dicitur descendisse ut in flumine lavaretur. Nec puto quod instar natantium voluerit se nudam lavare in aqua, sed pro refrigerio atque solatio pedes et partes eis vicinas. Et secundum Josephum, lusit circa littus. Verumtamen consuetudines juxta diversitatem locorum et temporum ac hominum variantur. Et puellæ ejus gradiebantur per crepidinem alvei, id est, pedisequæ ejus juxta ripam Nili deambulabant. Quæ quum vidisset fiscellam in papyrione, id est in parte et loco Nili, in quo crescit papyrus, id est juncus sic appellatus, misit unam e famulabus suis, ut afferret sibi fiscellam. Ex quo constat, quod aqua non erat profunda usque ad locum illum. Et allatam fiscellam aperiens filia Pharaonis, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infantibus Hebræorum est hic infans. Hoc enim faciliter conjicere potuit, quia patris sui cognovit præceptum de infantulis illis mergendis. Cui soror pueri, puta Maria, quæ jam juvencula erat: Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem Hebræam, quæ nutrire possit infantulum? Respondit: Vade, id est, fac ita. Circa quod quæri potest, cur filia regis non ordinavit, ut ille puerulus a muliere Ægyptia nutriretur. Cujus ratio paulo post exprimetur.

Perrexit puella, et vocavit matrem ejus, scilicet pueri, imo et suam, quam tamen adduxit quasi alienam, nec indicavit quod mater esset illius infantuli. Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi, id est ad commodum atque solatium meum. Ego dabo tibi mercedem tuam, quam postulaveris a me, et quam te mereri putavero. Verumtamen mater Moysis in illo casu aliunde, videlicet jure naturali ac divino, tenebatur proprium nutrire infantem; nec videtur in hoc mercedem meruisse humanam, nisi secundum æstimationem filiæ Pharaonis. Suscepit mulier et nutrivit puerum; adultumque, utpote ablactatum et rationis capacem, tradidit filiæ Pharaonis. Non dicitur quod postulavit mercedem a filia Pharaonis pro pueri nutritione: forsitan tamen postulavit, ut minus putaretur mater infantuli; et forsan non postulavit, sciens se matrem infantis, et volens complacere reginæ. Quem illa adoptavit in locum filii. Nam creditur tunc non habuisse alium filium. Ex quo innotescit etiam, quod ille infantulus erat miro modo pulcher, gratiosus, amabilis, in tantum quod pagana regis filia sic accendebatur amore pueruli. Vocavitque nomen ejus Moyses, dicens: Quia de aqua tuli eum, ideo voco eum hoc nomine. MOYS quippe in Ægyptio idiomate, dicitur aqua; IS, salvatus: sicque Moyses interpretatur, salvatus de aqua.

Hanc de se ipso historiam Moyses multum breviter scripsit, quam Josephus plenius recitat, dicens: Metuens Amram ne captus incideret iram regis, propter occultationem videlicet Moysis, et ne simul cum puerulo deperiret, providentiamque Dei excluderet, quia videlicet audivit a Deo, quod puer ille esset liberaturus Israeliticum populum, præparavit vas rotundum, in quo infans spatiose jaceret. Itaque infantem ibi positum, et in flumine collocatum, Deo commisit. Thermuthis autem filia regis circa littus fluminis ludens, et vas illud conspiciens, jussit sibi afferri. In quo videns infantem, gavisa est valde propter magnitudinem et pulchritudinem pueri, præcepitque adduci mulierem Ægyptiam, quæ daret infanti mamillam. Quo renuente ubera mulieris Ægyptiæ, atque hoc idem in multis mulieribus Ægyptiis faciente, Maria adstans, dixit: Frustra, o regina, has mulieres ad nutrimentum vocas infantis, quæ nullam cognationem habent ad eum. Si autem aliquam Hebræarum adduci præceperis, puto quod ubera ejus accedet. Quod † tamen rationabiliter dictum credens regina, jussit adduci Hebræam. Sicque adducta matre pueruli, ubera ejus infans grate accepit; commisitque filia regis mulieri Hebrææ, ut puerum cum omni diligentia enutriret. Talem etenim fecit Deus puerum illum, ut dignus haberetur educatione et cura etiam ab illis, qui timore ejus decreverunt interimere totum genus Hebræorum virorum.

Insuper Josephus refert: Filia Pharaonis adultum Moysen coram patre suo adduxit, qui suam coronam imposuit capiti Moysis. Moyses vero videns in ea simulacrum sculptum, projecit eam cum indignatione in terram, ac fregit. Quod cernens quidam sacerdotum Heliopoleos valde commotus, videlicet ille scriba, qui prædixit unum de Hebræis nasciturum qui vastaret Ægyptum, dixit: Hic est puer quem ex oraculo deorum audivimus oppressurum Ægyptum. Statimque voluit irruere in Moysen, dicens: Occidatur, ut de cetero careamus timore. Porro filia regis totis viribus se objecit, et filium suum adoptivum defendit. Nam et unus sapientium adstans, dixit puerum hoc ex puerili ignorantia commisisse: quod ut certius fieret, fecit prunas ardentes afferri, et puero præsentari, qui more puerorum unam ori suo apposuit, et inde linguæ suæ extremitatem combussit, unde (ut ferunt Hebræi) impeditioris linguæ effectus est.

Denique, ut Josephus scribit, tantæ pulchritudinis exstitit Moyses, quod nullus erat tantæ severitatis, quin ejus delectabatur adspectu. Multi quoque dum eum per plateam cernerent ferri, postpositis occupationibus suis, festinabant post eum. Insuper narrat, et tangitur in Glossa, pleniusque in Scholastica habetur historia, quod Ægyptii perrecturi ad prælium contra Æthiopes, ex oraculo suorum deorum virum Hebræum, videlicet Moysen, præfecerunt exercitui suo. Itaque Moyses vallatus Ægyptiis, vicit Æthiopes. Quumque urbem Saba nomine, diutius obsideret, filia regis Æthiopum injectis oculis suis in Moysen, eum dilexit, atque ex condicto tradidit ei urbem, ut eam duceret conjugem; dilexitque eam, et hæc est uxor ejus Æthiopissa, propter quam Aaron et Maria contra eum jurgati leguntur, ut in Numeris scribitur, et Deo præstante exponetur ibidem.2

In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos, id est Hebræos visitans in terra Gessen, qui fratres ejus dicuntur ex genere, dilexitque illos præcipue, tam naturali quam infusa dilectione, et frequenter condoluit eis in tantis eorum angustiis; et forsan specialiter visitavit quosdam suos cognatos, qui fratres ejus fuerunt consanguinitate; viditque afflictionem eorum oculo corporali, et mentis compassione, et virum Ægyptium, percutientem quemdam de Hebræis fratribus suis. Quumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo.3 Ægyptius ille fuit unus præpositorum, quos Pharao præfecit Hebræis ad sollicitandum opus eorum, quem Moyses vir fortis et bellicosus, secundum Josephum, interfecit.

Circa quod quæritur, qua auctoritate hoc Moyses fecerit, et an sine peccato hoc egit. Ad quod aliqui responderunt, quod in hoc facto peccavit mortaliter, quia non fuit legitimus judex illius Ægyptii, manumque misit in messem alienam, et usurpatum commisit judicium, puniendo non sibi subjectum. Et isti nituntur auctoritate Augustini, dicentis: Moyses tunc nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam. Primo quoque de Civitate Dei testatur: Non licet privata potestate occidere hominem. Itemque ubi dictum est, Non occides: Hic, inquit, fiunt quædam exceptiones, videlicet sine divina auctoritate, aut data lege, vel expressa jussione. Unde in secunda secundæ, quæstione 60, loquitur Thomas: Augustinus in quæstionibus Exodi dicit, homicidium illud in se vitiosum fuisse, magnum tamen fertilitatis indicium exstitisse, puta virtutis qua liberaturus fuit populum Dei. Verumtamen si verba Augustini plene pensentur, non videtur sic absolute sensisse. Nam et in Glossa ex verbis Augustini inducitur: De hoc Moysis facto satis disputavimus in libro de Vita Patriarcharum, quem scripsimus contra Faustum, utrum Moyses laudabili indole illud fecit, quemadmodum terra ante productionem utilium seminum laudatur de fertilitate infructuosarum herbarum, an ipsum factum justificandum sit. Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat. Deinde subjungit: Et tamen sicut Stephanus ait in Actibus Apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret illis salutem:4 ut per hoc testimonium videatur Moyses jam divinitus admonitus, quod Scriptura eo loco tacet, ut scilicet facere illud auderet. Ex quibus Augustini verbis ostenditur quid senserit ipse. Hinc ait et Thomas: Dici potest quod Moyses occidit Ægyptium inspiratione divina. Vel sicut Ambrosius in libro de Officiis videtur innuere, Moyses fecit hoc defendendo Hebræum cum moderamine inculpatæ tutelæ. Ait namque Ambrosius: Qui a socio non repellit injuriam quando potest, tam est in culpa, ut ille qui injuriatur. Et ponit exemplum de Moyse. Reor itaque absolute tenendum, quod Moyses fecit hoc ex virtute, non ex vitiosa radice. Sicque ex revelatione divina cognovit se præordinatum a Deo in liberatorem populi sui.

Sed tunc rursus inquiritur, qua æquitate occidit Ægyptium pro sola percussione læsiva, non interfectiva, quam Ægyptius ille infligebat Hebræo. Videtur quidem in hoc modum excessisse justæ vindictæ, quum secundum legem talionis, par læsio fuerit rependenda, juxta illud:5 Vulnus pro vulnere, dentem pro dente, oculum pro oculo. Ad hoc Lyra respondet, recitando fabulam Judæorum, dicentium quod Hebræus ille habuit valde formosam uxorem, quam Ægyptius concupiscens, fecit Hebræum valde mane exire ad opus: quo egresso, rediit, et ejus conjugem constupravit; quo cognito, increpavit eum Hebræus. Cui indignans Ægyptius, percussit eumdem. Quod quum Moyses ex relatione Hebræi novisset, occidit Ægyptium, non pro sola et simplici percussione illata Hebræo, sed et pro adulteratione suæ uxoris. Verumtamen contra hoc asserit Rabbi Paulus: Non est necessarium dicere, quod Moyses interficiendo Ægyptium, percussit ut judex, sed potius ut pars. Ex debito enim caritatis quilibet tenetur repellere injuriam a proximo, si potest. Et quia Moyses non poterat hoc facere per aliquam percussionem, nisi Ægyptius moreretur : immineret enim periculum mortis Moysi, si Ægyptius de sua percussione conquereretur regi: idcirco oportuit ut Moyses eum occideret. Ideo non oportet ad hoc adulterium allegare Ægyptii, de quo nulla fit mentio in Scriptura. Hæc Rabbi Paulus. Cujus verba non videntur satis perita, quia (ut tactum est) communiter dicunt doctores, nulli licere alium judicare atque occidere, nisi constitutus sit ejus judex legitimus. Et quamvis pars communitatis ex caritate teneatur a proximo suo injuriam pro posse repellere, non tamen sic, ut alium lædat aut puniat, nisi (ut dictum est) cum moderamine inculpatæ tutelæ. Nec licet privatæ personæ occidere injuriantem alteri, ne injurias ille conqueratur superiori contra privatam personam, et ex hoc privatæ personæ periculum mortis instet, quia non debet quisquam peccare propter vitandum malum pœnæ. Nec etiam Moysi imminebat necessario periculum mortis ex querela Ægyptii. Potuisset enim vulnerato Ægyptio fugere, et fugiendo manum regis evadere, sicut et postea fecit. Et egressus die altero, scilicet immedite sequente, ut ex sequentibus constat, conspexit duos Hebræos rixantes contra se invicem. Atque ut refert Lyra, secundum Hebræos, isti duo fuerunt Dathan et Abiron. Quod verum non arbitror, quoniam Dathan et Abiron fuerunt filii Eliab filii Ruben, et de majoribus Israelitici populi.6 Unde non apparet, quod viri tam propinqui et potentes, ita contra se invicem contenderint, quod unus percusserit alterum. Dixitque Moyses ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum? Secundum Stephanum in Actis: Viri, fratres estis, id est proximi: ut quid nocetis alterutrum?78 quasi dicat: In hoc injuste et contra caritatem, insipienterque agitis, quum sitis tam proximi, et aliunde satis afflicti: propter quod unus vestrum non debet alteri augere afflictionem. Qui respondit: Quis te constituit principem aut judicem super nos ? quasi dicat: Ideo non debes te intromittere de nostra correctione, quum nullam præsidentiam aut jurisdictionem super nos habeas. Iste Hebræus graviter multipliciterque peccavit. Primo, per ingratitudinem. Nempe ut in Actibus S. Stephanus protestatur, Moyses reconciliavit, id est, reconciliare intendit illos in pace, et caritative corripuit ambos, sicut ex verbis beati Stephani patuit; quamvis hic legatur, quod illum corripuit qui injuriam intulit: quia videlicet illum specialiter increpavit et acrius. Ille autem pro verbis caritatis et pacificationis ac piæ correctionis, retribuit Moysi verba invectionis; et de præsumptione et usurpatione, imo et homicidio redarguit illum. Secundo, quia non solum princeps et judex, sed et quilibet proximus, potest et debet delinquentes caritative corripere. Tertio, quoniam temere judicavit. Moyses namque ex ordinatione divina et inspiratione superna habuit jam quamdam auctoritatem corripiendi et judicandi Hebræos. Num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium ? quasi dicat: Tu es violentus et homicida, idcirco emenda te ipsum.

Timuit Moyses. Contrarium videtur ex verbo Apostoli: Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis.9 Responderi potest, quod naturali timore timuit mortis discrimen, non timore carnali aut mundano. Et ait, vel intra se cogitando, vel alicui sibi familiari loquendo: Quomodo palam factum est verbum istud ? id est, qualiter factum istud tam cito vulgatum est ? Ex hoc elicitur, quod Moyses commisit Hebræo, cujus injuriam vindicavit in Ægyptio, ne interfectionem Ægyptii propalaret, sed ille non tacuit. Denique in Scripturis verbum pro facto frequenter accipitur, sicut in Isaia: Hæc verba feci.10 Et quarto libro Regum: Non fuit verbum in domo mea, quod non ostenderim eis.1112 Audivitque Pharao verbum hoc , quod scilicet Moyses occidisset Ægyptium.13 Et forsan impius ille Hebræus, per se aut per alium indicavit hoc regi. Et quærebat occidere Moysen: tum quia occiderat Ægyptium, regis præfectum super opera Hebræorum, quod rex reputavit in suam redundare injuriam; tum quia multi suggerebant regi, Moysen esse de quo ex deorum suorum oraculo audierunt, quod liberaturus esset Hebræos, et humiliaturus Ægyptios.

Qui fugiens de conspectu ejus. Hoc dupliciter explanatur. Primo, quod post prædicta venit ad regis præsentiam, et increpatus a rege, fugit de ejus conspectu. Dicunt enim Hebræi, quod Pharaone jubente, Moyses captus fuit et coram rege adductus, increpantique regi constanter respondit. Quumque spiculator ex regis præcepto voluisset Moysen decollare, percussus est cæcitate, quæ acrisia nuncupatur, qua aliquis non videt distincte quod cupit videre, quum tamen videat alia: qua angeli percusserant Sodomitas. Sicque Moyses miraculose evasit, Pharaone vidente: quem et Deus sic obstupefecit, quod nihil contra Moysen facere quivit. Huic recitationi favere videtur, quod ait Apostolus ad Hebræos: Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis. Quocirca scribit Chrysostomus:14 Quod reliquit Ægyptum, fides fuit, non metus. Secundo exponitur sic: Qui fugiens de conspectu regis, id est, discedens ab Ægypto, ne amplius coram rege appareret. Moratus est in terra Madian. Madian quandoque est nomen regionis, interdum civitatis in terra illa, quæ sic vocatur ab uno filiorum Abrahæ ex Cetura, ut in historiis ait Magister. Fugitque Moyses per desertum, et ciborum inopiam virtute patientiæ vicit, ut Josephus dicit. Et sedit juxta puteum. Hoc fuit antequam fecit notabilem moram in Madian; seditque juxta puteum, quoniam illic solebant homines convenire atque divertere, quia et putei illis in locis sunt rari et cari.

Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ. Aliqui dicunt, quod iste fuit idolorum sacerdos. In Scholastica vero historia dicitur, quod sacerdos sumitur hic pro primate, quoniam primas antiquitus dicebatur sacerdos. Cui concordat quod scribit Lyra: Secundum Hebræos, sacerdos hic accipitur pro majori aut magnate. An autem fuit sacerdos hoc modo civitatis unius Madian dictæ, an regionis illius, textus non exprimit; potiusque videtur, quod civitatis illius. Quæ venerunt ad hauriendam aquam pro suis pecoribus; et impletis canalibus, id est vasis seu lignis cavatis, in quæ fundebatur aqua hausta, adaquare cupiebant greges patris sui. Erat autem consuetudinis in terris illis, quod puellæ, etiam filiæ divitum et potentum, pecora custodiebant. Pecora namque erant præcipuæ illorum divitiæ. Supervenere pastores, et ejecerunt eas, id est, ab actu adaquationis incepto, eas impediverunt et repulerunt. Nam sicut in Genesi habetur, consuetudinem in Mesopotamia exstitisse, ut cuncti greges ad puteum congregentur, et pariter potarentur; sic et in Madian consuetum fuisse putatur: idcirco pastores indignabantur puellis, quod contra consuetudinem facere præsumpserunt.15 Surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. Si Moyses solus venit in Madian, et sine adjutorio defendit illas puellas refrenando pastores, ostenditur vir valde robustus fuisse. Sed nonne peccavit, contra consuetudinem ibi agendo? Dici potest, quod ex quadam bona curialitate hoc egit, deferendo virginibus, quas vidit indecenter tractari.

Quæ quum revertissent ad Jethro patrem suum: qui dicitur quatuor nomina habuisse, videlicet Jethro, Raguel, Cinæus, et Hobab: qui secundum Hebræos vocatus est Jethro, quod interpretatur adjiciens, quoniam unum capitulum addidit legi, hortando Moysen qualiter populum judicaret ac regeret per centuriones et decanos.16 Secundum Hebræos quoque aliquos, dictus est Hobab, id est diligens, quoniam dilexit legem, atque ad Judaismum fuit conversus. Dixit ad eas: Cur velocius venistis solito? Responderunt: Vir Ægyptius, non tamen de semine Ægyptiorum, sed natus et demoratus in Ægypto, liberavit nos de manu pastorum, qui cœperunt nos impedire. Insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus. Quo constat, quod puellæ impleverunt canalia, Moyse adjuvante, qui in aula regia conversatus, scivit curialiter se ad puellas habere: nam et filiam regis ante jam habuit uxorem, juxta præhabita. At ille: Ubi est? inquit. Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem. Puellæ forsan ex quadam verecundia dimiserunt Moysen, qui habuit valde honorabilem apparatum.

Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo, id est, inter cetera cum Jethro colloquia habita, firmiter dixit aut juramento firmavit habitare cum ipso. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem. Mirum videri potest, quod Jethro vir tantus in terra sua, dedit filiam suam viro exsuli et in terra illa inopi, conjugem. Ad quod poterit responderi, quod consideravit elegantiam, amabilitatem, prudentiam, ceterasque Moysis sancti virtutes. Et forsan audivit ab eo vel aliis, qualis fuerat in Ægypto, et cur inde recesserit. Quæ peperit ei filium, quem vocavit Moyses Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena, puta in Madian. Idcirco filium suum sic appellavit; nam Gersam interpretatur advena. Est autem consuetudo Hebræis, imponere pueris suis nomina ab aliqua proprietate, eventu, aut actu. Alterum vero peperit Sephora, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus, et eripuit me de manu Pharaonis, per fugam meam, vel miraculose, ut tactum est. Eliezer autem interpretatur, adjutorium Dei mei. Sicque in appellatione filii sui, recognovit beneficia sibi desuper contributa.

Post multum vero temporis mortuus est rex Ægypti, qui Moysen persequebatur, et præ ceteris regibus Ægypti dure nimis afflixit Hebræos. Et ingemiscentes filii Israel propter opera eis a rege injuncta, quæ et successor defuncti continuari voluit, vociferati sunt, Dei auxilium invocando, et suam calamitatem deflendo. Ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. Servierunt etenim regi, nec tamen mercedem tribuit eis. In quo commisit unum de quatuor vitiis clamantibus ad Deum. Dicitur quoque clamor Israelitarum ascendisse ad Deum, quia exauditus fuit ab eo. Et audivit gemitum eorum, id est, per modum audientis se habuit succurrendo; ac recordatus est fæderis, hoc est, memorem se esse ostendens, aut ostendere volens, quum tamen invariabilis sit Deus, in quem nec recordatio, nec oblivio cadit. Sed Scriptura loquitur de Deo more humano, nostræ capacitati in hoc condescendens. Itaque recordatus est fæderis, quod pepigerat, id est inierat et firmaverat, cum Abraham, Isaac et Jacob, videlicet quod eorum posteros ex Ægypto reduceret, et terram Chanaan eis conferret, sicut in Genesi per plura capitula demonstratur. Et respexit Dominus filios Israel oculo pietatis, et cognovit eos, id est, eos ad se pertinere, ac sibi aliquo modo placere, testatus est.

Footnotes

  1. 1 Petr. II, 2. ↩

  2. Num. xii, 1. ↩

  3. Act. xii, 24. ↩

  4. Act. vii, 25. ↩

  5. Exod. xxi, 24 et 25. ↩

  6. Num. xvi, 1. ↩

  7. Act. vii, 26. ↩

  8. Act. vii, 26. ↩

  9. Hebr. xi, 27. ↩

  10. Is. xlii, 16. ↩

  11. Is. xxxix, 2, 4. ↩

  12. IV Reg. xx. ↩

  13. * sermonem hunc ↩

  14. Hebr. xi, 27. ↩

  15. Gen. xxix, 3. ↩

  16. Exod. xviii, 21. ↩

Chapter 4 of 72