Articulus 4
SPIRITUALIS INTELLIGENTIA EJUSDEM CAPITULI SECUNDI.
EGRESSUS est post hæc vir. Per Moysen allegorice intelligitur Christus. Et sicut Moyses fuit infantulus elegans, sic Christus infans, fuit speciosus præ filiis hominum.1 Quemadmodum etiam parentes Moysis cum suo periculo absconderunt Moysen a tyrannide Pharaonis, sic beatissima ac Deifera Virgo et ejus minister S. Joseph, absconderunt puerum Jesum a persecutione scelerati Herodis.2 Quemadmodum etiam Moyses, quum diutius abscondi non potuisset a suis parentibus, expositus est in fiscella gurgiti fluminis; sic Dominus Jesus, quum in Judæa diutius propter Herodis furorem servari non posset, in Ægyptum vitiorum fluctibus plenam, delatus est. Deinde quum gloriosa Virgo Filium suum secum in secreto degentem, non posset detinere diutius, recessit ab ea Filius, volens Dei Patris implere mandatum, prædicando publice in omni Judæa;3 descenditque primitus in Jordanem, ut baptizaretur a beato Joanne. Sicque per fiscellam in qua Moyses est locatus, intelligi potest caro Christi, in qua ejus anima atque divinitas latuit. Porro per sororem, Moysen procul sequentem, et rei eventum considerantem, designatur plebs Judaica, Christo secundum carnem propinqua, quæ eum familiarius sequebatur, observans quid ei accideret.
Ecce autem descendebat filia Pharaonis, ut lavaretur in flumine. Per filiam Pharaonis, significatur Ecclesia ex gentibus congregata, et ex principibus regibusque terrenis progenita; vel diaboli filia, quantum ad pristina vitia sua. Propter quod dicitur ei: Audi, filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui.4 Quemadmodum itaque filia Pharaonis, descendens ad flumen ut lavaretur, reperit Moysen; sic plebs gentilis se ipsam humilians, atque ad fontem Baptismi pro sua purgatione accedens, invenit Christum, et consecuta est gratiam ejus. Quemadmodum autem filia Pharaonis miserabatur Moysis vagientis, sic Ecclesia ex gentibus constans, intime condolet Christo in universis quæ pro nostra salute sustinuit. Denique sicut filia Pharaonis amplexata est Moysen a suis relictum, sic Ecclesia devotissime apprehendit Dominum Jesum a Synagoga contemptum. Insuper sicut filia Pharaonis reddidit Moysen mulieri Hebrææ, matri videlicet ejus, nutriendum; ita Ecclesia ipsis quoque Judæis, ex quibus natus est, rursus obtulit prædicavitque Christum. Quem et aliqui Judæi susceperunt per fidem, sicque Christum spiritualiter refecerunt, secundum quod ipse in Apocalypsi testatur: Si quis aperuerit mihi, cœnabo cum illo, et ipse mecum. Refecerunt quoque eum in membris suis, de quibus fatetur: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.5 Amplius, sicut filia Pharaonis promisit mercedem mulieri Hebrææ Moysen educanti, sic Ecclesia multa contulit beneficia Synagogæ conversæ;6 imo ut Paulus scribit apostolus, necessaria vitæ misit eidem. Synagoga quoque conversa, videns tanta gratiarum charismata Ecclesiæ condonata, admirata est, et gratias egit Deo, atque in fide est roborata, prout in Actibus docetur Apostolorum. Insuper, sicut mater Moysis adultum Moysen tradidit filiæ Pharaonis, sic Synagoga conversa, Dominum Jesum Christum sua prædicatione detulit ad gentiles.7 Sed quomodo Ecclesia adoptavit Christum in filium, sicut Pharaonis filia Moysen, nisi secundum quod Dominus ipse in Evangelio loquitur, Qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater et soror et mater est?89 Ecclesia etenim pro magna et nobiliori sua parte, ab omni carnali concubitu abstinens, Filium Dei intra se spiritualiter concipit, parit, amplectitur; Christum quoque quasi in infantia constitutum, sinceriter contemplatur, ac materno affectu complectitur, quem tulit de aqua Baptismi.
In diebus illis postquam creverat Moyses, etc. Quemadmodum Moyses factus virilis ætatis, visitavit fratres suos Hebræos, Ægyptiumque injuriantem Hebræo, occidit ac sabulo texit; sic Christus per Moysen præfiguratus, quum jam esset ætatis virilis, in carne assumpta visitavit Judæos, prædicando et signa exhibendo eisdem; diabolum quoque illos graviter opprimentem, prorsus devicit et conculcavit. Propter quod beatissimus princeps Apostolorum ait de Christo:10 Qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Et egressus die altero, conspexit duos Hebræos rixantes, dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum? Sic et Christus post suam resurrectionem egressus de limbo patrum et monumento, vidit duos Hebræos contra se contendentes, videlicet eos qui crediderunt ex Judaismo, et eos qui in Judaica perstiterunt perfidia, qui per allegationes Scripturarum invicem disputabant et contendebant de Jesu. Increduli autem injurias multas intulerunt credentibus, ut patet in Actibus.
B Ideo Christus redarguit perfidos illos, quibus per os protomartyris Stephani dixit: Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto.11 Illi vero Christi auctoritatem negantes, indignati dixerunt: Quis te constituit principem aut judicem super nos?12 Dixerunt enim: Nolumus hunc regnare super nos.13 Num occidere me tu vis, etc.? Imposuerunt enim Christo, quod per se et suos discipulos false docuerit eos, et quod ex ejus prædicatione immineret eis destructio.
C Collegerunt quippe pontifices et Pharisæi concilium, dicentes:14 Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? Sic et Christus naturali timore timuit mortem, ostendens in se humanæ naturæ veritatem. Signa quoque sua interdum occultari præcepit. Audivitque Pharao verbum hoc, et quærebat occidere Moysen. Sic et principes
D Judæorum cogitaverunt interficere Christum, eo quod tantis præfulsit miraculis, propter quæ merito credidissent in eum. Qui fugiens de conspectu Pharaonis, etc. Sic Salvator interdum fugit rabiem Judæorum, juxta illud Joannis:15 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit trans Jordanem in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Et sedit juxta puteum, id est, fontem Baptismi constanter edocuit, et profunditati sapientiæ saluberrimæ indesinenter adhæsit.161718 Ad litteram quoque, fatigatus ex itinere, sedit juxta puteum.19 Erant autem sacerdoti Madian septem filiæ, quæ venerunt ad hauriendam aquam, etc. Per has septem filias viri gentilis, intelliguntur universæ ecclesiæ gentium, quæ ex auditione prædicationis evangelicæ legis, venerunt per mentis conversionem ad hauriendam aquam doctrinæ salubris, fluentaque gratiæ ex sacramentis Christi, et maxime ex immensitate pietatis divinæ, sicut Isaias prædixit: Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Et impletis canalibus, adaquare cupiebant greges patris sui: hoc est, quum corda eorum fuisse impleta septemplici gratia Spiritus Sancti, optabant et alios gentiles nondum conversos illuminare, et donis Dei reficere, communicando eis charismata sibi donata, juxta illud principis Apostolorum: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.20 Supervenere pastores, et ejecerunt eas. Isti pastores fuerunt pontifices Judæorum, ac paganorum imperatores et principes infideles, qui persequendo Ecclesiam, conati sunt aliorum impedire conversionem ad Christum. Surrexitque Moyses, et adaquavit oves earum. Sic Christus supernaturaliter et gratiosissime subvenit suis fidelibus, et eorum subditos illustravit ac pavit, in tantum, quod Ecclesia tandem omnibus hostibus suis prævaluit, et reges ac principes crediderunt. Quæ quum revertissent ad patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito? Responderunt: Vir Ægyptius liberavit nos, etc. Sic patriarchæ gentilium conversi, admirati sunt vehementer celerrimam gentium conversionem, inquirentesque causam a subditis, audierunt quod vir Ægyptius, Christus videlicet, qui in infantia sua septem circiter annis moratus est in Ægypto, eos adjuvit, redemit, refecit.21 At ille: Ubi est? inquit, etc. Per hoc designatur, quod bonus prælatus increpat animas subditorum suorum relinquentium Christum, hortaturque eos, ut orando revocent Salvatorem; et cum talibus dignatur Dominus habitare per gratiam. Porro, per nuptias Moysis cum filia Jethro, præfiguratur spirituale connubium Christi cum quacumque Ecclesia, seu persona particulari ex gentilitate exorta, ex qua generat filios duos, videlicet contemplativum et activum.
Tropologice per Moysen aquæ expositum, significatur quicumque fidelis, abundantia tribulationum atque tentationum vallatus, et vitæ hujus deplorans exsilium, quem suscipit filia regis, id est misericordia et gratia Salvatoris, adoptans illum sibi in filium, traditque illum Ecclesiæ educandum: qui quum creverit in virum virtutum, visitat proximos suos, quando rite præficitur ac digne præsidet aliis, et discordantes pacificat, dum reos redarguit. Per Hebræum vero, qui Moysi dixit, Quis te constituit principem et judicem super nos? designantur perversi, ingratique subditi: qui dum caritative et juste corripiuntur et corriguntur, ægre ferunt, verba pungitiva, contumeliosa, criminatoriaque respondent, in tantum quod suam correctionem quasi interfectionem existiment. Sensus tropologicus.
Footnotes
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Matth. n, 14. ↩
-
Matth. m, 13. ↩
-
Ps. XLIV, 11. ↩
-
Apoc. vi, 20. ↩
-
Matth. xxv, 40. ↩
-
1 Cor. xvi, 1-3. ↩
-
Act. u, 42 et seq.; iv, 32 et seq. ↩
-
Matth. xii, 50. ↩
-
Act. x, 38. ↩
-
Act. vii, 51. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Luc. xix, 14. ↩
-
Joann. xi, 47, 48. ↩
-
Ibid. 54. ↩
-
Matth. xii, 50. ↩
-
Act. ii, 42 et seq.; iv, 32 et seq. ↩
-
Apoc. iii, 20. ↩
-
Joann. IV, 6. ↩
-
1 Petr. IV, 10. ↩
-
Is. XX, 3. ↩
Chapter 5 of 72