Articulus 5
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI TERTII: MOYSES AUTEM PASCEBAT OVES JETHRO.
CONSEQUENTER describitur qualiter Deus apparuit, prædixit, et commisit Moysi, ut educeret populum Israel ex Ægypto. Moyses autem pascebat oves Jethro cognati, id est soceri sui, sacerdotis Madian, qui curam gregum suorum commiserat Moysi, cujus fidelitatem atque prudentiam fuit satis expertus. In isto quoque monstratur humilitas Moysis, qui quum antea fuerit tantus vir, non recusavit illud officium. Et puto, quod ideo illud libenter assumpsit atque exercuit, quatenus sequestratus ab idololatris Madianitis, aptius Deo vacaret in campis et locis eremi solus, et etiam quoniam Jacob patriarcha et filii ejus, ovium erant pastores. Quumque minasset gregem ad interiora, id est remotiora loca deserti, quærendo uberes alimonias ovium, venit ad montem Dei Horeb, id est montem Sinai, cujus pes dicitur Horeb, et vertex Sinai: de quo aliqui dicunt, quod dicitur hic mons Dei, propter eventum futurum, quoniam Deus in eo erat legem daturus. Verumtamen, quando Moyses scripsit hæc, fuit lex data, dicebaturque mons Dei propter eventum præteritum. Porro in Scholastica historia ex Josepho fertur: Mons ille ad pasturas fuit egregius, herbis abundans, quia pastores illuc ascendere non præsumebant, tum quia excelsus fuit, tum quia fama erat Deum habitare in eo. Et juxta hoc dicebatur mons Dei, non tantum propter futurum eventum, sed propter legem in eo datam.
Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi. Ista apparitio Dei, fuit per creaturam subjectam, quia in angelo et per angelum apparebat et loquebatur Dominus Deus. Sicque angelus in Dei persona loquens et apparens, Dominus appellatur et Deus, in quantum Dei personam repræsentavit. In hac quoque visione non apparuit angelus Moysi in forma sensibili et humana, aut visibiliter in propria persona. Unde nec Moyses scivit angelum esse juxta rubum vel in igne quem vidit, quando primo ipsum ignem conspexit. Sed sicut angelus interdum apparet in forma humana, ita apparuit nunc in specie ignis, quemadmodum et Apostolis apparuit Spiritus Sanctus in igneis linguis.1
Quod si quæratur, cur Dominus apparuit in specie ignis: respondent quidam, quod ideo, quoniam populus Israel fuit ad idololatriam pronus: idcirco apparebat in flamma, quæ non potest imagine figurari. Sed ultimum verbum hoc, falsum et contra experientiam esse videtur. Flamma quippe ascendendo, paulatim ad formam angularem pertingit, et sic potest depingi ac figurari; magisque terminatur proprio termino in se ipso, quam aer aut aqua. Aptius ergo dicendum, quod ideo, quoniam juxta divinum Dionysium, proprietates actionesque Dei, per proprietates et actiones ignis præcipue designantur. Unde et Deus ignis vocatur, dicente Apostolo: Etenim Deus noster ignis consumens est. Quod ex Deuteronomio sumptum est, quo habetur:2 Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator. Quemadmodum enim ignis consumit ac devorat et inflammat, sic Deus consumit peccata, accenditque corda.3 In igne quoque sunt splendor et calor, per quæ lux sapientiæ et fervor caritatis notantur. Rursus, quia per ignem quæcumque grandis afflictio designatur, apparuit Dominus in igne, ad insinuandum magnitudinem afflictionis Israelitarum. Sed cur apparebat in rubo? Ad hoc respondetur in Glossa: Dicunt Hebræi, ideo Deum apparuisse in rubo, ne possent sibi inde occasionem idololatriæ sumere. Ex ligno etenim rubi non potest idolum fieri. Apparuit autem Dominus in flamma ignis, de medio rubi, id est de rubo forinsecus, præsertim de medio rubi inter extrema ipsius.
Et videbat quod rubus arderet, id est, igne opertus esset absque sua læsione. Ideo subditur, et non combureretur: quia non viriditas rubi, nec ejus substantia lædebatur, nec flos. Per quod Deus omnipotentiam suam monstravit, ac mystice designavit, quod tribulatio Hebræorum in Ægypto, non fuit eos penitus consumptura, sed occasio magnificæ liberationis eorumdem. Circa hoc dicit Gregorius: Deus ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit: quod tunc solum agitur, quum aliquid magnum ex conjunctione significatur. Nam per succensum rubum Moysen alloquens, ostendit quod Moyses fieret doctor populi, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret; vel quod ex Israelitico populo nasceretur, qui similitudinem carnis et peccati spinam assumeret, et substantiam humanitatis inconsumptam, in flamma deitatis servaret.
Circa præhabita scribit Rabbi Paulus: Non videtur necessarium dicere, quod idem angelus quandoque in persona Domini loquebatur, et ideo Dominus nominatur. Nam secundum seriem litteræ, prout etiam verba plane sonant, potest dici, quod ille qui apparuit in flamma et forma ignis, erat angelus apparens ad excitandum mentem Moysis, ut cernens miraculum, attenderet ad audiendam vocem ac verba divina. Sed quum sequitur, Dixit ergo Moyses: Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus. Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, etc.; et postea, Ego sum Deus patris tui, etc.: hæc verba et sequentia intelligi possunt a Deo dicta, ut sonant. Hæc Paulus. Cujus verba omnino imperita videntur. In littera namque et serie ejus non dicitur, Apparuit ei angelus in flamma ignis, sed, Apparuit ei Dominus, etc., et tamen non ipse Dominus in propria persona, sed angelus ibi apparuit. Nec verior ratio dari potest, cur angelus ille, Dominus appelletur, nisi quia in ejus persona loquebatur, sicut sanctus ait Gregorius, et communiter dicunt doctores. Deinde quod dicit, verba prætacta intelligi posse dicta a Domino, stare non potest, ita ut intelligantur immediate a Deo prolata. Nam tales vocales locutiones non proferuntur immediate a Deo, sed per creaturam subjectam, ut super Genesim loquitur Augustinus. Denique, quum in textu dictum est, Apparuit ei Dominus in flamma ignis; et paulo post sub eodem contextu subjungitur, Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait, etc. Quo constat quod utrumque de eodem Domino asseratur, nec ex serie litteræ aliud insinuetur. Rursus, secundum expositores super illud Lucæ, Vox de cœlo facta est, dicens, Hic est Filius meus dilectus:4 vox illa ab angelo est formata in aere in Dei Patris persona: quemadmodum et dum in Joanne Christus legitur dixisse, Pater, clarifica filium tuum; venit vox, dicens, Et clarificavi, et iterum clarificabo: qua audita, asseruit turba tonitruum factum esse. Alii autem dicebant: Angelus ei locutus est.5 Et hoc verum fuit.
Vocavit itaque Dominus eum, Moysen, de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Repetitio nominis, signum fuit dilectionis, et excitatio advertentiæ diligentioris, indicium quoque seriositatis et magnitudinis dicendorum. Qui respondit: Adsum. At ille: Ne appropies, inquit, huc. Hoc propter spiritualem et mysticam rationem Dominus dixit, sicut et Christus post resurrectionem suam, ad beatissimam Mariam Magdalenam locutus est: Noli me tangere. Cur ergo Dominus dixit ad Moysen, Ne appropies huc, nisi ad innuendum, quod nemo accedere debet ad Deum, nec perscrutari divina, nisi cum reverentia magna? quum et Salomon protestetur, Qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Solve calceamentum de pedibus tuis. Cujus præcepti causa subjungitur: Locus enim in quo stas, terra sancta est. Idecirco propter reverentiam loci sancti, imo ob Dei honorem, hoc jussum est Moysi. Sed unde et qualiter locus ille exstitit terra sancta? Dicendum, quod inde et ideo, quia fuit electus et deputatus a Deo, ut in eo contingerent sacra mysteria ac multa divina, utpote apparitio ista divina, et collocutio sancta, multaque alia, scilicet datio legis, et quæ fiebant in ea.
Et ait: Ego sum Deus patris tui, qui Amram vocatus est. Ex quo constat, quod pater Moysis fuit vir justus, in tantum, quod Deus universorum fuit specialiter Deus viri illius per dilectionem et cultum præcipuum. Ideo quoque Deus vocavit se Deum patris Moysis, ut in spe et amore Dei magis accenderetur, patrisque sui meritis se crederet adjuvari. Hinc ait Glossa interlinearis:67 Merita parentum bonorum sæpe filiis subvenerunt. Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Deus æternus, verus, atque omnipotens, universorum Deus est jure creationis et gubernationis ac incessabilis conservationis, omniumque hominum Deus est per providentiam et judiciariam potestatem, imo per prædestinationem æternam, et dilectionem præcipuam, et item per specialem illorum devotionem ad Deum, atque assiduum Dei cultum, ferventissimumque amorem. Præterea, sicut sanctus Papa Sylvester disseruit, Deus voluit specialiter horum trium Patriarcharum Deus vocari, et sub eorum nominibus invocari, ad insinuandum superbeatissimæ Trinitatis mysterium in unitate divinæ essentiæ. Hac demum auctoritate utitur in Evangelio Christus contra perfidiam Sadducæorum, dicentium animas hominum esse mortales: quarum immortalitatem probat Salvator per hoc, quod Deus dixit se esse Deum Abrahæ, Isaac, et Jacob. Non autem est Deus mortuorum, sed vivorum.8
Abscondit Moyses faciem suam, hoc est, vultum declinavit in terram: quod faciendo, creditur Deum adorasse. Sic et in Evangelio recitantur sanctæ mulieres, quæ ad Christi venerunt sepulcrum, angelis visis, vultum suum declinasse in terram. Vel abscondit faciem suam, eam quasi velando, seu manus suas faciei suæ ac oculis superponendo.9 Cujus subjungitur ratio: Non enim audebat adspicere contra Deum, id est, ignem in quo apparuit Dominus, non audebat intueri, nec visum dirigere ex opposito versus locum, in quo Dominus apparebat, non principaliter ex terribilitate dignitateve ignis aut loci, sed ex consideratione majestatis divinæ, ibidem in creatura subjecta, seu in angelo apparentis. Item ex consideratione propriæ indignitatis et fragilitatis, sicut et publicanus in Evangelio legitur nec oculos ausus fuisse in cœlum levare, ex consideratione suorum excessuum.10 Nempe quum opposita juxta se posita, clarius innotescant: quanto fragilis homo excellentiam Dei altius contemplatur ac experitur, tanto propriam defectuositatem clarius intuetur, profundiusque se ipsum humiliat; nec ad intuendum incircumscriptibilem illam superexcellentiam Dei se audet indecenter ingerere, sed suum moderatur intuitum. Hinc scriptum est in Job: Ecce excelsus Deus in fortitudine, et nullus ei similis in legislatoribus.11 Et subditur ibi sequenti capitulo: Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.12
Cui, videlicet Moysi, ait Dominus: Vidi oculo pietatis et quasi compassionis et miserationis, afflictionem populi mei, utpote Hebræorum, qui erant specialiter populus Dei præ ceteris per electionem, juxta illud Deuteronomii, Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram;13 in Ægypto, et clamorem ejus audivi, id est, preces quibus me invocant, jam implere decrevi; vel clamorem, id est ululatum et gemitum quos emittunt; propter duritiam eorum qui præsunt operibus, id est propter angustias et labores quibus premuntur. Et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum. Deus incircumscriptibilis et immensus, in propria persona nequaquam descendit, aut locum mutat; sed dicitur descendere per effectum, in quantum de novo succurrit, punit, aut aliquid facit. Unde oravit Psalmista: Domine, inclina cœlos tuos, et descende.14 Et Isaias: Utinam, inquit, dirumperes cœlos, et descenderes.15 Et educam eos de terra illa, scilicet ex Ægypto, in terram bonam et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, id est, omni genere victualium abundat, ad loca Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, hoc est ad terram Chanaan seu promissionis, in qua hinc inde in diversis locis et urbibus habitaverunt sex gentes, quæ exprimuntur in littera;16 septima vero tacetur hoc loco, et alibi sæpe, scilicet Gergesæi, qui tamen in Deuteronomio et Josue libro exprimuntur.17 Cur autem tam raro nominantur, causa est secundum Hebræos, quia non restiterunt filiis Israel ingredientibus terram promissionis, ut aliæ gentes; sed recesserunt de terra illa ex timore ante introitum Israelitarum in eam.
Clamor ergo filiorum Israel venit ad me; vidique afflictionem eorum qua ab Ægyptiis opprimuntur. Sed veni, id est, mente paratus esto ad exsecutionem præcepti mei, mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum filios Israel de Ægypto. Dixitque Moyses ad Deum: Quis sum ego, ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israel de Ægypto? quasi dicat: Insufficiens sum ad tantum opus, quum nec potestas prævalendi Pharaoni, nec facundia coram eo loquendi, exsistant in me. Qui dixit ei: Ego cui nihil difficile est, et cui nullus resistere valet, ero tecum per gratiam adjutricem, et dando tibi omne, quo indigebis, auxilium.
Et hoc habebis signum quod miserim te. Hoc Hebræi ad præcedentia referunt, ut sit sensus: Miraculum istud quod vidisti in rubo ardente nec læso, erit tibi signum quod vere te mitto: idcirco ex consideratione insufficientiæ tuæ noli diffidere, sed ex intuitu assistentiæ meæ confide. Catholici autem expositores referunt istud ad verba sequentia, eritque sensus: Quod subditur, habebis pro signo legationis meæ tibi injunctæ. Quum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum, id est, in monte hoc Horeb seu Sinai, offeres Deo corporales spiritualesque hostias, per quod agnosces te missum esse a me. Fuit quoque istud impletum, quando post egressum Hebræorum ex Ægypto, obtulit Moyses in hoc monte sacrificium laudis, gratiarum actionem, et orationem, et quædam etiam legalia sacrificia Deo, ut infra patebit: sicque immolatio illa fuit signum memorativum præteriti, in quantum fuit indicium, quod Deo jubente atque auxiliante, Moyses filios Israel perducturus erat usque ad terram promissionis. Horum autem utrumque prædixerat Moysi Deus. Verumtamen immolatio illa
Exod. xxiv, 4 et seq. non fuit res in se miraculosa, sed signum fuit ex institutione et ordinatione divina, quemadmodum iris signum est fœderis inter Deum et terram, juxta illud in Genesi: Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis mei; quum tamen arcus seu iris, sit naturalis effectus. Verumtamen prænuntiatio immolationis illius, tanquam futuri contingentis, fuit quid miraculosum seu super naturam, quemadmodum quod Christus prædixit duobus Apostolis: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans; et quod Samuel prædixit Sauli quorumdam occursum, sibi in hoc et illo loco futurum.18
Gen. ix, 13.
Mare. xiv, 13. ret vobis homo lagenam aquæ bajulans; et quod Samuel prædixit Sauli quorumdam occursum, sibi in hoc et illo loco futurum.
Præterea duas præinductas expositiones reprobat Rabbi Paulus: et primam primo per hoc, quod Moyses non petivit tale signum. Secundo, quoniam sequeretur quod Moyses fuisset modicæ fidei, si ei datum fuisset hujusmodi signum, et ita peccasset in hoc, quum tamen nil tale referatur de eo hoc loco. Verum hæ duæ objectiones nullius exstant valoris. Deus namque multa impendit dona et signa non petentibus, quemadmodum per Samuelem legitur prædixisse Sauli aliqua signa, ex quorum eventu Saul cognosceret vera esse, quæ ei prænuntiavit Samuel. Similiter in Luca angelus legitur dixisse pastoribus: Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, etc.19 Et tamen pastores non petiverunt hoc signum super his quæ audierunt, nec dubitaverunt de veritate angelicæ denuntiationis. Per quod patet secundi solutio. Signa quippe hujusmodi, non semper dantur propter incredulitatem aut diffidentiam eorum quibus donantur, sed dantur interdum pro consolatione et majori confortatione illorum, imo et propter aliorum ædificationem, quemadmodum Dominus contulit Noe signum fœderis sui, arcum, ut tactum est. Sic quoque contulit Moysi signum istud. Denique, non oportet Moysen hoc loco excusare a culpa, et veniali incredulitatis motu: quem constat diu postea, quando majoris erat perfectio-
1 Reg. x, 1-7.
Luc. u, 12. nis, per incredulitatem peccasse mortaliter ad aquam Contradictionis, ubi Dominus dixit ad eum ac Aaron:20 Quia non credidistis mihi, non introducetis hos populos, etc. Unde fertur in Psalmo: Absorpti sunt, juncti petræ21 judices eorum, id est, Moyses et Aaron judices Judæorum spiritualiter sunt absorpti per culpam incredulitatis, juncti petræ, id est juxta petram, de qua dixerunt:22 Num de petra hac poterimus vobis aquam ejicere?23 Per Isaiam quoque Dominus contestatur populo Judæorum: Interpretes tui prævaricati sunt in me. Ubi, secundum expositores, per interpretes intelliguntur Moyses et Aaron, qui verba Dei populo exposuerunt. Infra quoque patebit, quod Moyses in collocutione ista cum Deo, peccavit, ita quod Deus iratus fuit in eum, ut sequenti habetur capitulo.24
Deinde reprobat expositionem secundam: et primo probat, quod immolatio facta in monte illo, non potuit esse signum præteriti, quia tunc omnibus per experientiam patuit, quod Deus fuit cum Moyse in ductione filiorum Israel. Ad quod respondetur, quod pari ratione sequeretur, nullum esse signum memorativum præteriti, quoniam re jam præterita et peracta, omnibus, quantum est ex natura rei, constat, rem illam esse præteritam et peractam. Nihilo minus dicitur signum præteriti, quia valet ad remedium, rememorationem et majorem certificationem præteriti. Amplius, quod immolatio illa non fuit signum futuri, videlicet introductionis Israeliticæ plebis in terram promissionis, probat ex hoc, quia (ut ait) Deus non fecit aliquam mentionem de introductione populi ad terram promissionis. Sed istud est evidenter falsum, et contra textum. Jam enim in isto capitulo Dominus dixit ad Moysen: Descendi, ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, etc. Itaque dicit verba illa, Hoc habebis signum, esse referenda ad inhabilitatem Moysis ad hoc, ut educeret filios Israel. Quod rursus stare non potest: Primo, quia in textu apertissime Dominus ait, Hoc habebis signum quod miserim te, etc. Non dicit, Hoc habebis signum quod inhabilis seu insufficiens sis ex te ipso ad tantum opus. Secundo, quoniam tam Moysi quam cunctis constabat insufficientia illa.
Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi, Quod est nomen ejus, videlicet Dei? quid dicam eis? Dixit Dominus ad Moysen: Ego sum qui sum. Ait: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Ista responsio Dei, profunditate et subtilitate sententiæ plena est. Asserit etenim quod nomen suum sit, Esse, vel, Qui est, ad insinuandum quod ei soli competat esse, cum omnimoda plenitudine et infinita nobilitate atque absoluta perfectione essendi, ita quod comparatione increati divinique esse, omne esse creatum est magis non esse, quam esse: sicut et lux et sapientia creata, est quasi caligo et insipientia respectu lucis et sapientiæ increatæ et infinitæ. Iterum protestatus est Deus, quod Esse sit proprium nomen suum, quoniam Esse est actualissimum et formalissimum; et tanquam pelagus quoddam immensum, includit in se omnem perfectionem et nobilitatem. Propter quod maxime competit Deo, qui est purus incircumscriptusque actus, et forma omnia formans. Hinc sanctus Job loquitur Deo: Quis potest facere mundum de immundo? Nonne tu qui solus es? Et rursus: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest.25 Jeremias quoque fatetur: Qui creavit omnia, ipse est, et Israel sceptrum hereditatis ejus.26 De hoc in libro de Divinis nominibus profundissime scribit D. Dionysius.27 Hilarius quoque: Esse, inquit, non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis generis proprietas. Porro octavo de Civitate Dei, videtur Augustinus sentire, quod Plato per interpretem didicit libros Moysis: præsertim quia quod Dominus ad Moysen ait, Ego sum qui sum; Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos;
Plato vehementer tenuit, et diligentissime commendavit.
De hoc nomine Dei, loquitur Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione 13 : Hoc nomen, Qui est, est maxime proprium Deo : Primo, propter suam significationem. Significat enim non aliquam formam, sed ipsum esse. Solus autem Deus est suum esse. Secundo, propter suam communitatem. Alia enim nomina, sunt vel minus communia, aut minus absoluta ; sicque quodammodo determinant et informant ipsum esse : ideo minus proprie nominant Deum, quum Deus sit simplicissimum ac separatissimum esse. Tertio, propter suam consignificationem. Designat etenim esse, ut in præsenti. Deus autem æterna præsentia invariabiliter est in se ipso. Itaque, Qui est, est magis proprium nomen Dei, quam hoc nomen, Deus, quantum ad id a quo nomen imponitur, et item quantum ad significationem et consignificationem ; sed quantum ad id cui nomen imponitur, hoc nomen, Deus, est magis proprium nomen ejus, quia impositum est ad significandum essentiam Dei, propter quod est nomen magis incommunicabile, quam hoc nomen, Qui est. Sicque adhuc magis proprium Dei nomen est τετραγράμματον, quod impositum est ad significandum divinam essentiam ut incommunicabilem, atque ut sic liceat fari, ut singularem. Bonum vero, est maxime proprium nomen Dei, secundum quod est causa rerum. Esse quippe, intelligitur ante rationem causæ. Hinc tertio capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius ait, quod nominatio Boni, sit omnium divinarum processionum manifestativa. Hæc Thomas.
Verumtamen Nicolaus de Lyra, et Rabbi Paulus concorditer dicunt, quod Hebraica veritas non habet, Ego sum qui sum, et, Qui est, misit me ; sed, Ero qui ero, et, Qui erit, misit me. Porro in hoc isti duo discordant, quia secundum Lyram, per utramque litteram idem significatur, videlicet necessitas, æternitas, et invariabilitas esse ipsius Dei ; sed secundum Rabbi Paulum, istud dici non potest, quoniam verbum hoc, Ero, designat successionem vel progressionem a non esse, vel a præsenti aut præterito esse in futurum. Insuper dicit Paulus iste, quod translatio Hieronymi in hoc passu manifeste deviat ab Hebraica veritate : quod male sonat. Tertio dicit, quod per verba ista, Ero qui ero, Deus non ostendit Moysi aliquod novum nomen divinum, sed quod non erat ei necessarium quærere novum nomen, quia sufficiebat ei nomen istud, Deus patrum vestrorum, etc. Quarto dicit, quod iste sit sensus horum verborum, Ero qui ero, id est, Ego qui ero tecum, ero cum filiis Israel.
Circa hæc dico, S. Hieronymum in hoc loco vere atque fideliter transtulisse, etsi non secundum formam verborum, tamen secundum intentionem et verum intellectum Scripturæ. Quemadmodum quod apud Michæam habetur, Et tu Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda ;28 Matthæus evangelista in evangelio suo sic allegat, Tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda. Ubi videtur contrarietas in forma verborum, et tamen in sensu et intentione concordia est, sicut super Matthæum expositum est.29 Itaque, sicut asserit Lyra, per utramque litteram idem significatur. Quamvis enim verba præsentis temporis, magis proprie conveniant Deo, quam verba temporis præteriti ac futuri, quantum ad hoc quod aliquid principaliter et quasi stabiliter, non succedenter designant; non tamen, quantum ad hoc quod designant illud temporaliter aut subita certa differentia temporis, quum nullum tempus conveniat proprie Deo, tanquam mensura ipsius : sed in Scripturis frequenter enuntiantur de Deo verba cujuslibet differentiæ temporis, ad innuendum quod Deus omni tempori coexsistit, et omne tempus sua æternitate complectitur et transcendit, prout super primum Sententiarum scribunt doctores. Hinc æternitas Dei aliquando designatur per verba trium differentiarum temporis simul expressa et sumpta, juxta illud Apocalypsis :30 Gratia vobis et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est. Quemadmodum ergo hoc verbum, Sum, et Est, adscribitur Deo, in quantum designat æternam et incommutabilem præsentiam esse divini, absque connotatione præsentis temporalitatis; ita hoc verbum, Ero, et Erit, adscribitur Deo, in quantum designat esse æternum, quod nunquam poterit terminari, deficere, aut finiri modo quocumque; ut sit sensus: Ero qui ero, id est, æternaliter idem manebo. Et ita nulla successio designatur in esse divino, sicut nec quum loquitur per Prophetam:31 Ero illorum Dominus in perpetuum.
Illa quoque expositio, Ero qui ero, id est, Ero cum eis qui ero tecum, est impropria et extorta; imo secundum eam, Deus magis apte dixisset, Adero qui adero, id est, adero eis qui adero tibi. Denique dicere, quod per verba illa, Ero qui ero, Deus non ostendit Moysi novum nomen divinum, est evidenter contra tenorem ac seriem textus. Non enim solum dixit Deus, Ero qui ero; sed addidit, Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos. Per quod apertissime datur intelligi, quod Deus protulit verba illa, ostendendo Moysi nomen novum divinum. Josephus quoque ait: Deus dixit Moysi appellationem suam, quam homines prius non audierunt, nec mihi fas est dicere. Multa alia scribit Paulus iste circa hæc, quæ implicare videntur; sed brevitati studens, pertranseo.
Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, videlicet Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, misit me ad vos. Moyses audito nomine illo antea inaudito, videlicet, Ego sum qui sum, et, Hæc dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos; præ admiratione et contemplationis vigore, quasi stupidus siluit: ideo Dominus protulit ei nomen facilius, quod etiam a filiis Israel capi celerius potuit, majorem quoque spem et devotionem eis imprimere quivit, dicens: Hæc dices filiis Israel: Dominus Deus patrum vestrorum, etc. Hoc nomen mihi est in æternum, id est, per hoc complexum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, volo incessabiliter et usque in finem mundi exprimi, nominari, laudari, et invocari, propter causam præhabitam; et hoc memoriale meum in generationem et generationem, id est, idem complexum universos fideles inducet ad recordationem et memoriam mei usque in finem mundi, secundum quod nomen est memoriale et recordativum rei designatæ per ipsum. Sic quoque in verbis his insinuatur nobis inæstimabilis caritas, pietas atque dignatio Dei ad suos electos, eo quod ipse Dominus majestatis immensæ, creator et rex universorum, dignatur tam peculiariter ac familiariter Deus hominum nuncupari.
Vade in Ægyptum, congrega ibi seniores Israel, id est aliquos seniores et majores Israelitici populi; et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos, id est, visitare vos pie jam tam certe decrevi atque prænuntio, quasi jam fecissem hoc ipsum. Solet autem Deus sic loqui de futuro per modum præteriti, propter certitudinem veritatis verborum suorum. Vel, Visitavi, id est, visitare vos cœpi apparendo loquendoque Moysi, et dirigendo eum ad vos. Et sumitur visitatio nunc in bono, videlicet pro gratiosa subventione, sicut in Psalmo: Visita nos in salutari tuo.32 Et in Luca: Visitavit nos Oriens ex alto.33 Frequenter autem sumitur visitatio in malo, puta pro punitione, secundum quod per Sophoniam Dominus contestatur:34 Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur.
Et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto; et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, et in terram fluentem lacte et melle. Et audient vocem tuam, id est, credent et acquiescent tibi, quoniam seniores illi noverunt promissiones Dei sanctis Patriarchis, Abrahæ, Isaac et Jacob, factas de liberatione posteritatis eorum ex Ægypto, et introductione in terram promissionis. Tempus quoque a Deo præfixum, jam esse impletum viderunt ex numero generationum et annorum decursu. Dixerat namque Deus ad Abraham:35 Generatione quarta revertentur huc.
Ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Ægypti, et dicetis ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos, id est, Deus noster præcepit nobis ire ad locum certum; ibimus viam trium dierum in solitudinem juxta præceptum Dei, id est, petimus ut hoc placeat tibi; ut immolemus Domino Deo nostro. Istud fuit verum; non tamen voluit Deus, ut Moyses prima facie exprimeret Pharaoni suum propositum: quo patet, quod aliquando liceat veritatem caute celare. Hinc voluit Deus, ut Moyses et seniores proponerent Pharaoni petitionem istam rationabilem et non gravem, ex qua videbatur quod essent celeriter redituri. Sed cur Dominus jussit ut peterent licentiam eundi viam trium dierum, et non pauciorum, nec plurium? Ad hoc sunt multæ mysticæ rationes, ut patebit sequenti articulo. Porro, ad litteram dici potest, quod ideo, quia infra tres dies poterant se tantum ab Ægyptiis elongare, quod eis non instabat periculum a plebe Ægypti. Nec petierunt dies plures, ne nimis multum petendo, videretur Pharao aliqualiter excusabilis de repulsa petitionis eorum, et de inobedientia sua ad Deum. Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis de sua tellure, nisi per manum validam, id est, nisi quasi compulsus per plagas horribiles. Extendamque manum meam, id est, potentiam meam evidenter ostendam, atque in actus justitiæ eam procedere faciam; et percutiam Ægyptum, videlicet terram, terræ nascentia, homines et jumenta Ægypti; in cunctis mirabilibus meis, non absolute in cunctis mirabilibus et supernaturalibus plagis, sed in cunctis mirabilibus de quibus subjungitur, quæ facturus sum in medio eorum. Post hæc dimittet vos. Nam post ultimam plagam, quæ fuit percussio primogenitorum, fuerunt rex et Ægyptii ita perterriti, quod rogaverunt et quasi compellebant Hebræos exire, dicentes: Omnes moriemur.
Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis, id est, Hebræos faciam acceptos, amabiles ac venerabiles ipsis Ægyptiis, movendo corda Ægyptiorum, ut bene sic afficiantur Hebræis tanquam summi Dei cultoribus, propter quos tanta peregit Deus. Deo etenim omnipotenti immenso est proprium, voluntates et mentes hominum ad libitum immutare, afficere, et quocumque ei placuerit, vertere. Et quum egrediemini Ægyptum, non exibitis vacui. Sub persona Moysis, loquitur Deus ad totum populum Moysi committendum. Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua. Ponitur hic singulare pro plurali, ut sit sensus: Mulieres Hebrææ petent a feminis Ægyptiis sibi vicinis ac hospitantibus se, vasa argentea et aurea, ac vestes: imo et alia quædam jocalia atque clenodia pretiosa, quæ postea obtulerunt filii Israel in ædi-ficationem tabernaculi et sacerdotalium ornamentorum, ut infra patebit. Ponetisque ea super filios vestros et filias, ut portent ea super humeros suos; et spoliabitis Ægyptum, id est, has Ægyptiorum divitias auferetis ab eis per modum prædantium. Non tamen fuit spoliatio proprie dicta, sed justa sublatio, quoniam omnium rerum Dominus et Creator præcepit sic fieri. Ipse enim potest justissime bona terrena quibusdam, præsertim indignis, auferre, aliisque conferre. Hebræi quoque diu ac laboriose servierunt Ægyptiis, et maximam passi erant injuriam ab eisdem, præsertim in submersione infantium: ideo Deus justissimus judex, rectissime fecit eis hanc recompensationem. Dicunt Hebræi, quod mulieres illæ Hebrææ petierunt sibi talia ab Ægyptiis dari: sed verius creditur, quod postulaverunt sibi hæc mutuari; nec ab egredientibus Hebræis ea repetierunt, vel quia putabant eos mox redituros, vel præ nimia occupatione in sepelitione mortuorum suorum.
Footnotes
-
Act. II, 3. ↩
-
Hebr. xii, 29. ↩
-
Deut. IV, 24. ↩
-
Luc. III, 22; IX, 35. ↩
-
Joann. XII, 28, 29. ↩
-
Prov. XXV, 27. ↩
-
Prov. XX, 17. ↩
-
Matth. xxii, 32. ↩
-
Luc. xxiv, 5. ↩
-
Luc. xviii, 13. ↩
-
Job xxxvi, 22. ↩
-
Job xxxvii, 24. ↩
-
Deut. vii, 6. ↩
-
Ps. cxliii, 5. ↩
-
Is. lxiv, 1. ↩
-
Deut. vii, 1. Josue iii, 10. ↩
-
Deut. vii, 10. ↩
-
Marc. xiv, 13. ↩
-
Luc. ii, 12. ↩
-
Num. xx, 12. ↩
-
Ps. cxl, 6. ↩
-
Is. xlii, 27. ↩
-
Num. xx, 10. ↩
-
Exod. iv, 14. ↩
-
Job xiv, 4. ↩
-
Job xxiii, 13. ↩
-
Jer. li, 19. ↩
-
Mich. v, 2. ↩
-
Matth. v, 6. ↩
-
Apoc. 1, 4. ↩
-
Cf. Sap. 8. ↩
-
Ps. cv, 4. ↩
-
Luc. 1, 78. ↩
-
Sophon. 1, 9. ↩
-
Gen. xv, 16. ↩
Chapter 6 of 72