Articulus 6
DE SPIRITUALI SENSU EJUSDEM CAPITULI TERTII.
MOYSES pascebat oves Jethro cognati sui. Per Moysen intelligitur pastor et prælatus fidelis, qui filiam Jethro soceri sui duxit uxorem, id est, Ecclesiæ sibi commissæ, filiæ Christi, est sponsus, et eam caritatis ulnis amplectitur et fecundat. Sicque oves Christi pascit scientia et doctrina, oratione atque exemplo, fama et ecclesiasticis sacramentis. Christus quoque dici potest sacerdos Madian, id est gentilitatis conversæ. Quumque minasset gregem ad interiora deserti, hoc est, fideles sibi commissos perduxerit ad secretiora cœlestis mysterii, exponendo eis arcana et spiritualia documenta de lege Christi, quantum ipsi capere queunt, et eis expedit dici, venit ad montem Dei Horeb, hoc est ad cacumen et apicem ecclesiasticæ theoriæ, quoniam subditos suos tam efficaciter instruendo, meretur valde illuminari a Domino, cui nil gratius potest offerri, quam ut oves suæ salubriter gubernentur. Apparuitque ei Dominus in flamma ignis rubi. Per rubum apte signatur humanitas Salvatoris, cujus caritas ferventissima, qua tradidit se pro nobis, est flamma ignis in qua Deus apparet. Quia qui Christi caritatem rite perpendit, ad contemplationis altitudinem elevatur, et superbenedictæ Trinitatis pietatem et gratiam circa genus humanum, imo et altitudinem consilii ejus super nostra redemptione, fideliter speculatur. Et ita potissime illuminari meretur, quia tumultibus et inquietudinibus societatis humanæ et sæcularium rerum se abstrahit, et solitarium petit locum, in quo solus soli vacet Altissimo. Videbat quod rubus arderet, et non combureretur. Humanitas etenim Filii Dei, inflammatissima erat igne Spiritus Sancti, qui innocue ac superdulcissime arsit in ea. Quod fidelis admirans, pergit, id est disponit se, ad videndum tam sublime mysterium, qualiter scilicet humana natura ab increato Verbo assumpta, manet in tali unione ab ardore Solis justitiæ inconsumpta, atque in naturalibus viribus suis ac proprietatibus salva et integra. Quod revera grande et impenetrabile exstat mysterium.
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Ne appropies huc. Solve calceamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo stas, terra sancta est. Sic deitas summa in Christo habitans, videns fidelem contemplatorem ad considerandum mirabilia legis divinæ ac fidei christianæ accedere, vocat eum, interius inspirando eidem, ne supra virium suarum mensuram præsumat divina scrutari secreta, juxta quod scriptum est: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;1 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Jubet quoque Dominus homini tali auferre calceamenta de pedibus suis, hoc est, actiones carnales et opera prava, excusationesque frivolas auferre a cordis sui affectibus, qui sunt animæ pedes. Non enim aptus est contemplari divina, nisi qui abjicit a suis desideriis hujuscemodi calceamenta, quæ multi pessime induunt et assumunt, qui ex aliorum perversitatibus se excusant. Locus vero in quo stat contemplator et fidelis prælatus, est sancta Ecclesia. Abscondit Moyses faciem suam. Sic dum homo sublimiter illustratur a Deo, in tantum miratur et obstupescit ex inspecta altitudine Creatoris, quod se ipsum in totius humilitatis abyssum demergit.
Vidi afflictionem populi mei in Ægypto. Considerat etenim pius Dominus, qualiter veraciter Christiani a visibilibus ac invisibilibus hostibus, ab acie vitiorum, ab impedimentis virtutum multipliciter acri-terque affliguntur; et quasi compatiens eis, consolationem impendit, promittens quod cito perducentur ad regnum cœlorum. Tunc Moyses mittitur ad Pharaonem, ut populum Dei educat de tenebris vitiorum, quando ex divina commissione is qui præsidet aliis, opponit se fortiter pro defensione gregis sui, diabolicam crudelitatem atque versutiam orationibus ac virtuosis exercitiis reprimendo, et vasa ejus ei auferendo, per hoc quod iniquos trahit ad viam salutis. Verumtamen ad hæc peragenda, humiliter recognoscit se præsidens, nequaquam viribus suis sufficere: ideo Dominus consolatur et roborat eum, dicendo: Ego ero tecum. Et hoc habebis signum quod miserim te: Quum eduxeris populum meum de Ægypto, hoc est, ex vitiosa et tenebrosa conversatione converteris eos ad lucem gratiæ et splendorem virtutum, immolabis Deo super montem istum, id est, super altare et in Ecclesia offeres Deo sacrificium gratiarum actionis et laudis, et Eucharistiæ sacramentum, omnem fructum tuæ prædicationis et sancti laboris Deo totis præcordiis adscribendo.
Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israel, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos, hoc est, Christianos meo regimini informationive creditos accedam, dicamque eis, quod Deus Apostolorum injunxit mihi, ut prædicem eis verbum salutis. Si dixerint mihi, Quod est nomen ejus? quid dicam eis? hoc est, si petierint aliqualiter edoceri ac scire quid sit Deus (quia nil potest amari ac timeri et venerari, nisi aliquatenus cognitum), quid dicturus sum ipsis? Dixit Dominus: Ego sum qui sum. Sic dices: Qui est, misit me ad vos. Sic plane, sic debet prælatus et prædicator instruere populum, exponendo ei, qualiter ipse Dominus Deus noster, sit ipsum esse purum, incircumscriptum, et separatum, in se ipso incommutabiliter æternaliterque subsistens, in quo vere, et sine omni mensura ac termino, est infinita perfectio, immensa dulcedo, sapientia, beatitudo, et quidquid excogitari potest pertinere ad nobilitatem, eminentiamque essendi, hoc est, superpurissima bonitas, omnipotens virtus, interminata voluptas, pulchritudo illimitata, sempiterna libertas. Propter quod Deus est præ universis et singulis creaturis incomparabiliter amabilis, desiderandus, metuendus, colendus, et contemplandus; et quidquid ab ipso est aversivum, est cum infinito horrore ac nausea respuendum. Sic ergo instruendus ac inflammandus est populus ad Dei contemplationem, amorem, cultum, ac filialem timorem. Quod si homines rudes et idiotæ capere ista nequiverint, sufficiat ut eis dicatur: Deus patrum vestrorum, Deus Apostolorum, martyrum, confessorum, virginum, et omnium electorum, misit me ad vos.
Vade, congrega seniores Israel, et dices ad eos: Deus patrum vestrorum apparuit mihi, dicens: Visitans visitavi vos. Istud committit Deus superioribus prælatis, qui præsunt aliis multis pastoribus. Illis ergo superioribus Deus jubet, ut seniores Israel, id est inferiores prælatos ac sacerdotes, prædicatoresque congregent, id est, ad celebrationem synodi et salubris concilii convocent, insinuando eisdem qualiter Deus omnipotens paratus sit eis succurrere ad hoc, quod se ipsos ac subditos suos digne reforment, gubernent, salvificent: quoniam Deus vidit omnia quæ eis in Ægypto, id est in hoc sæculo nequam, contigerunt, et qualiter ibi a diabolo, mundo et carne decepti et victi sint sæpe, in tantum quod crudelissimo suæ salutis adversario servierunt.
Ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Ægypti, id est ad principem hujus mundi, dicens: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos, hoc est, diabolo te oppones, insultabis et dices: Deus nobis præcepit, ut te relicto, accedamus ad thronum gratiæ ejus, et per mentis conversionem applicemus nos, adhæreamusque ei. Ibimus viam trium dierum in solitudinem, id est, per tres partes Pœnitentiæ, quæ sunt contritio, confessio, satisfactio, tendemus ad mentis tranquillitatem a strepitu mundi et inquietudine vitiorum; ut immolemus Domino Deo nostro nos ipsos in holocaustum, mancipando nos totos cultui ejus. Insuper, via trium dierum, est exercitatio mentis in fide, spe et caritate, per quam ad salutis pertingitur finem. Rursus, via trium dierum, est servitus Deo exhibita in adolescentia, in juventute et senectute. Iterum, via trium dierum, est observantia legis naturalis, legis evangelicæ, et legis positivæ seu statutorum Ecclesiæ: quas omnes observare tenemur, unusquisque juxta exigentiam suæ vocationis. Adhuc autem, via trium dierum, est lumen naturæ, lumen gratiæ, lumenque gloriæ. Item status incipientium, proficientium, et perfectorum. Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis, nisi per manum validam. Princeps etenim tenebrarum et ejus satellites, non cessant eos qui volunt se emendare, acriter impugnare: imo tanto validius, quanto hi qui ei servierant, fortius se convertunt ad viam salutis. Ideo necessaria est valde gratiosa subventio Dei, qui manum suam extendat, percutiatque Ægyptum in cunctis mirabilibus suis, et variis modis faciat suos prævalere electos, et machinamenta dæmonum prorsus evacuet, eosque contribulet per virtuosa exercitia conversorum, quorum humilitate, caritate, patientia, perseverantia et profectu ac prævalentia, dæmones exuruntur. Hæc etenim dona virtutum, et varii effectus gratiæ, ac triumphi fidelium contra aereas potestates, sunt vere mirabilia Dei, quæ Deus operatur in suis, videntibus impiis illis: sicque dimittit diabolus eos, qui sibi sic renituntur ac prævalent.
Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis. Hoc impletur quotidie, quando Altissimo disponente, servi Dei et vere religiosi, qui mundum et ea quæ mundi sunt deserunt, inveniunt gratiam coram mundanis hominibus, eleemosynas quoque et beneficia quædam sortiuntur ab illis. Postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes. Hoc spiritualiter adimpletur, dum animæ christianæ ex dictis philosophorum et poetarum ac rhetorum accipiunt aliqua utilia documenta, et eloquentiæ flores, naturalemque sapientiam, per quæ omnia adjuvantur ad intelligendum et exponendum Scripturas, ad fidei defensionem, ad ædificationem Ecclesiæ. Nam et Paulus in suis epistolis allegat nonnulla hujusmodi dicta. Hæc quoque ponunt fideles super filios suos ac filias, id est, cordibus discipulorum et subditorum ac posterorum suorum imprimunt ea; spoliantque Ægyptum, dum illorum dogmatibus in evangelica lege utuntur.
Footnotes
-
Eccli. m, 22. ↩
Chapter 7 of 72