Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO CAPITULI QUARTI : RESPONDENS MOYSES, AIT : NON CREDENT MIHI.

MOYSES prudenter considerans magnitudinem legationis, quam sibi proposuit et injunxit Dominus, diu se excusavit, insufficientiam suam allegans, etiam quodammodo importune. Idcirco nunc recitatur qualiter Deus roboravit eum per miracula et promissa. Si autem objiciatur, quia præhabitum est quod Moyses ex revelatione cognovit se electum a Deo, ad hoc quod liberaret filios Israel, etiam antequam fugit a facie Pharaonis, ergo se excusare non debuit, aut de veritate divinæ revelationis dubitare: dicendum, quod viri virtutum nunc actioni unius virtutis, nunc actioni virtutis alterius sunt intenti; diversas quoque habent considerationes, et secundum hoc diversimode judicant etiam de eodem, quemadmodum Paulus uno in loco: Non sum, inquit, dignus vocari apostolus; et tamen alibi sæpe se vocat apostolum. Sic et David scivit se unctum et electum in regem, et tamen quandoque desperavit se posse evadere manus Saulis, atque ad Jonatham lacrimans dixit: Ego et mors uno tantum gradu dividimur. Sic viri virtuosi quandoque insistunt actibus et considerationibus humilitatis, sicque reputant se ineptos et indignos ad ardua; quandoque vero insistunt considerationibus et actibus magnanimitatis, et ita ex confidentia divini subsidii offerunt se paratos ad magna. Una etenim virtus alteri cedit, et circa eamdem materiam humilitas magnanimitasque versantur. Sic ergo nunc Moyses se excusat, propriam insufficientiam humiliter pensans, non tamen de veritate revelationis divinæ ambigens per considerationem supernaturalium auxiliorum Omnipotentis.

Nunc itaque dicitur: Respondens Moyses, ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam auribus cordis, acquiescendo verbis meis, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus. Præcedenti capitulo Dominus ait ad Moysen, Audient vocem tuam: quomodo ergo Moyses nunc affirmat, Neque audient vocem meam? Sed hoc faciliter concordatur, quoniam Dominus dixit illud de senioribus, qui promissiones patribus suis factas noverunt; Moyses vero nunc loquitur de plebe communi, in qua multi erant ad credendum difficiles. Vel Moyses protulit verba hæc non simpliciter affirmando, sed probabiliter conjiciendo. Est enim frequens talis modus loquendi.

Dixit ergo ad eum: Quid est hoc quod tenes in manu tua? Interrogatio non semper ex ignorantia venit, sicut nec ista. Sed ideo Dominus quod scivit quæsivit, ut ex responsione Moysis proportionate præciperet ei. Respondit: Virga est. Fuit namque virga seu baculus pastoralis. Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses; quia coluber ille fuit serpens magnus atque terribilis, et (ut Josephus scribit) erat draco repens, convolutus spiris ingentibus, et tanquam contra persequentes suum caput sævissimum movens: et ita ex naturali timore, concepto ex naturali consideratione et imaginatione serpentis, Moyses fugere cœpit, quasi lædi posset a colubro, non attendens actualiter satis præsentiam Dei, ex qua debuit esse securus. Et venit hoc ex subreptione et fragilitate humana, ideo excusabile fuit. Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit; et versus est in virgam. Et in hoc commendatur obedientia Moysis, quod bestiam illam tam abominabilem, Deo jubente, mox apprehendit. Istud miraculum excessit naturalem cursum, causalitatem et ordinem rerum:1 quia tam subito virgam in serpentem mutari, atque serpentem in virgam, per naturalium applicationem causarum fieri nequit, prout de hoc infra circa opera magorum Pharaonis, magis dicetur. Ut credant, inquit, tibi, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob: id est, ad hoc ipse Deus fecit et demonstravit signum hoc Moysi, quatenus Moyse illud coram filiis Israel faciente, ipsi crederent Deum vere ipsi Moysi apparuisse, eumque misisse ad eos.

Dixitque Dominus rursum ad Moysen: Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam quum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis, id est, retraxit eam tam leprosam, quod præ magnitudine lepræ fuit candens et alba ut nix. Albor quippe lucens in superficie cutis, argumentum est lepræ, ut in Levitico scriptum est. Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum: id est, Dominus dixit ad Moysen, ut manum suam rursus in suo poneret sinu. Retraxit, id est, iterum traxit eam in gremium,

Lev. xiii, 3 et seq.

1 Cor. xv, 9.

Rom. xi, 13.

1 Cor. i, 1.

1 Reg. xx, 3.

Exod. iii, 18. et protulit iterum, inde retrahendo eamdem; et erat similis carni reliquæ: utpote sanata a lepra, quum tamen lepra, præsertim tam ingens, sit naturaliter incurabilis morbus.

Si non crediderint filii Israel tibi, inquit Dominus, neque audierint sermonem signi prioris, id est, non acquieverint verbis quibus probabis te missum a me, per exhibitionem præfati miraculi, utpote mutationis virgæ in colubrum. In quo tamen signo totali duo continebantur prodigia: unum erat, tam repentina conversio virgæ in aspidem; alterum, æque repentina conversio serpentis in virgam. Credent verbo signi sequentis, id est assertioni tuæ, qua probabis te missum a me, faciendo hoc signum secundum. In quo itidem duo continebantur miracula: unum, tam supernaturalis inductio lepræ; aliud, tam supernaturalis curatio ejus.

Quod si nec duobus quidem his signis crediderint. Si Dominus noverat, et vere jam dixerat, eos credituros duobus signis prædictis, cur nunc conditionaliter addit, Quod si nec duobus? Dici potest, quod multi Israelitarum credituri erant illis duobus signis; sed propter quosdam ad credendum duriores, Dominus addidit hæc de tertio signo, vel ex superabundanti hoc fecit, et item propter mysticas rationes infra tangendas, atque ut Moysen plenius consolaretur ac roboraret. Neque audierint vocem tuam; sume aquam fluminis, id est, aliquid aquæ hauri ex Nilo, et effunde eam super aridam; et quidquid hauseris de flumine, vertetur in sanguinem. Josephus vero dicit, quod Deo jubente, Moyses sumpsit aquam de proximo sibi loco, et fudit in terram, quæ mox in sanguinem vertebatur, quod fuit grande prodigium.2 An tamen per magicam artem et diabolicam opem fieri hoc quiverit, infra discutietur in septimi expositione capituli.

Præterea si quæratur, cur Dominus fecit ac demonstravit, imo et facere jussit Moysi tria hæc signa: ad hoc aliqui dicunt, quod signum factum in virga, correspondet statui Hebræorum, quantum ad eorum introitum in Ægyptum, et quoad mansionem eorum ibidem sub dominio Joseph, quod significatur per virgam. Hoc dominium fuit quasi conculcatum in terra, quando post mortem Joseph, tam ejus posteritas quam reliqui filii Israel, compulsi sunt servire Ægyptiis in duris vilibusque operibus: sicque dominium illud fuit quasi versum in colubrum, utpote in serpentinam adversitatem mutatum. Tandem vero educti sunt Hebræi a servitute Ægypti, quod significavit apprehensio serpentis cum cauda; atque ad regiam dignitatem in terra promissionis promoti, quod præfiguravit conversio serpentis in virgam. Porro signum factum in manu Moysis, designavit statum Hebræorum, quo esse cœperunt sub cura ducatuque Moysis: quo tempore eorum calamitas fuit aucta, quia tunc ab Ægyptiis gravius premebantur, quod infectio manus Moysis per lepram signavit. Sed paulo post per manum Moysis sunt educti, quod curatio manus-illius monstravit. Tertium autem signum factum in flumine, designavit statum Judæorum in Ægypto, quando eorum infantuli mergebantur in Nilo, quod conversio aquæ in sanguinem prætendebat; quæ etiam innuebat, quod Deus vindicaret sanguinem infantulorum illorum in Ægyptiis per plagas, et submersionem eorum in mari Rubro.

Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius, id est a tempore evoluto, vel ut quidam exponunt, a pueritia mea, vel nativitatis meæ exordio; et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. Quasi dicat: Ab hac hora qua mecum loqui cœpisti, aucta est infacundia mea: tum quoniam comparatione eloquentiæ tuæ, mea loquela amplius sordet et deficit; tum quia ex hac apparitione et allocutione divina, ex signis quoque jam visis, multum in me ipso debilitata est mea natura et complexio alterata, et virtus obriguit, ita ut vocem formare vix queam: quemadmodum ex talibus supernaturalibus et insolitis visionibus, allocutionibus et portentis, solet humana debilitari et alterari ac vereri fragilitas: propter quod Prophetæ in tali-bus corruerunt in terram. Isaias quoque dixit: Corrui, quum viderem. Emarcuit cor meum; tenebræ obstupefecerunt me.3 Joannes quoque in Apocalypsi: Quum vi-dissem, inquit, eum, cecidi ad pedes ejus quasi mortuus.4 Sic et Daniel dixit ad an-gelum: Quomodo poterit servus tuus loqui cum domino meo? Nihil enim in me re-mansit virium.5 Sed et halitus meus inter-cluditur, et in visione tua dissolutæ sunt compages meæ. Itaque Moyses adhuc a tanto se excusavit officio propter inelo-quentiam suam. Qui enim regibus loqui debent, præsertim extranei, et pro arduis causis, indigent voce tubali, quum et re-mote soleant stare a rege.

Circa hæc quæritur, an Moyses habuit impeditam aut balbutientem loquelam. Ad hoc Origenes respondet: Quamdiu Moyses fuit in Ægypto, et erudiebatur omni sa-pientia Ægyptiorum, non erat gracili vo-ce, nec tardus in lingua, nec profitebatur se esse ineloquentem. Ubi autem cœpit audire vocem Dei, et eloquia divina susci-pere, tunc sensit exilem et gracilem esse vocem suam, tardamque et impeditam esse suam intellexit linguam. Tunc pronuntia-vit se mutum, quum cœpit agnoscere ve-rum illud Verbum quod erat in principio apud Deum. Quemadmodum homo imper-tus et infacundus, comparatione bruto-rum eloquens esse videtur;6 si autem elo-quentibus atque doctissimis hominibus comparetur, ineloquens et mutus esse vi-detur. At si quis contempletur Verbum di-vinum, sapientiamque divinam perspiciat, quantumcumque sit eruditus, multo plus apud Deum se profitebitur animal mutum, quam apud nos sunt pecudes. Huic Orige-nis opinioni favere videtur, quod S. Ste-phanus testatur: Eruditus est, inquiens, Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et operibus suis.7 Alii di-cunt, quod postquam misit prunam ar-dentem in os suum, ut recitatum est supra, læsa est extremitas suæ linguæ, et defectum incurrit loquelæ. Ceteri asse-runt, quod ex naturali dispositione habuit parvam, tardam, ac gracilem vocem; Aaron vero tubalem ac promptam. Quamvis au-tem in verbis Origenis quædam vera et subtilia continentur, verumtamen non cre-ditur, quod Moyses absolute loquendo, fu-erit eloquens aut incomparabilis eloquen-tiæ. Sic enim fuisset eloquentior Aaron fratre suo, nec indiguisset ejus ad loquen-dum auxilio, nec dedisset ei Deus ipsum B Aaron ad loquendum pro ipso Moyse ad regem Ægypti ac filios Israel: cujus oppo-situm infra habetur. Porro verba beatissi-mi Stephani intelliguntur, quod erat potens et prudens, efficaxque in verbis.

Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est surdum et mutum, videntem et cæcum? Nonne ego?8 Quasi dicat: Ego universorum crea-tor ac dominus, qui omnem rerum natu-ram, ordinemque institui, et loquelam ho-minibus præstiti, possum facillime tuum implere defectum, et infacundo eloquen-tiam dare. Nam et ego instar fabricantis, ex semine humano compegi, formavi, et edidi tam eos qui in naturalibus sunt perfecti, quam eos qui monstruosi seu in naturali-bus defectuosi exsistunt, ut surdi, cæci, et muti. Opus quippe causarum naturalium et secundarum, est opus primæ causæ, quæ plus influit quam quæcumque causa se-cunda. Unde et sanctus Job loquitur Deo: Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut ca-seum me coagulasti?9 Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. Verumtamen monstruositas non habet proprie causam efficientem, sed magis de-ficientem, loquendo quantum ad causas naturales; nec est intenta, sed contingit per accidens ex indispositione materiæ. Natura vero facit melius id quod potest, ut docet Philosophus. Verum per respectum ad Omnipotentis providentiam, cuncta et singula perfectissime complectentem, nihil est casuale, aut improvisum, aut absque certa et legitima ratione proveniens. Propter quod de cæco a nativitate disseruit Christus, quod ideo natus est cæcus, ut manifestarentur in eo opera Dei. Hinc loquitur Augustinus:10 Quidam Deum veteris Testamenti, et ejus Scripturas seu vetus Testamentum calumniantur, quoniam dixit Deus, quod fecit mutum. Quid ergo dicent de Christo, qui apertissime protestatur, Ego veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant? Quis autem nisi ignarus, crediderit aliquid secundum corporalia vitia talia posse accidere homini, quod nolit Deus?11 Sed eum totum juste velle, ambigit nemo. Hæc Augustinus. Itaque surdos, mutos, et cæcos ac similes monstruosos fecit Deus, quantum ad id quod substantialiter et perfectionaliter sunt: quia et corpora eorum, quantum ad materiam primam, creavit, et ea per causas secundas formavit, animasque creando infudit. Monstruositas vero, quæ non est nisi privatio, non aliquid positivum, non sine dispositione divina accidit eis ex rationabilibus causis Deo notis.

Hebræi (ut fertur) aliter hæc exponunt, quia (ut tactum est in expositione capituli secundi) asserunt Moysen captum et Pharaoni adductum, quia occidit Ægyptium, tunc quoque imperterrite respondisse Moysen regi. Itaque sensus esset: Quis fecit os hominis? id est, quis fecit te coram Pharaone respondere constanter in tali articulo? Aut quis fabricatus est surdum et mutum? id est, quis fecit Pharaonem tunc instar surdi mutique stupidum? Videntem et cæcum? id est, quis fecit spiculatorem, cui rex jussit te decollare, sic cæcum per acrisiam, quod te videre nequivit, quum tamen alia cerneret? Sicque evasisti regis manum, ita quod te insequi et revocare nequivit. Quasi dicat: Ego qui mirabilia illa feci in te, possum tibi nunc dare facundiam, et quidquid adjutorii voluero. Circa hæc Rabbi Paulus scribit: Non videtur rationabile ut Moyses dubitasset, quod Deus posset supplere defectum suum. Fateor verum hoc esse, nec legi aliquem dicentem hoc. Tamen Rabbi Paulus videtur hoc introducere in reprehensionem Nicolai de Lyra. Præfatis etenim verbis Paulus præmittit: In quarto capitulo ubi dicitur in postilla, Dixit Dominus ad eum. Atamen Lyra non dicit verba illa in sua postilla, sed rationabiliter scribit, quod Dominus protulit verba illa præhabita, Quis fecit os hominis, etc., ad ostendendum, quod posset supplere defectum Moysis allegatum. Ex hoc non sequitur, quod Moyses dubitaverit inde; sed potuit dubitare, an et qualiter vellet Dominus defectum suæ loquelæ supplere. Itaque verba doctorum et expositorum non sunt captiose sumenda, nec reprobanda, quando rationabiliter queunt salvari.

Perge igitur, et ego ero in ore tuo, id est, defectum naturæ tuæ supplebo per gratiam; doceboque te quid loquaris. Magna et gratiosa promissio. Sic et Salvator suis promisit discipulis: Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.12

At ille, videlicet Moyses: Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. Hoc in Glossa exponitur sic: Humiliter se excusat Moyses, petens aliquem digniorem se mitti. Quidam exponunt de Aaron, ita quod Moyses per verba hæc intendebat orare, ut Deus associaret sibi in adjutorem fratrem suum Aaron, qui senior atque facundior Moyse fuit. Huicque expositioni videntur verba illa consonare sequentia: Iratus Dominus in Moysen, ait: Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit. Hanc explanationem sequitur Lyra. Quocirca scribit

Rabbi Paulus: Quidam Hebræorum, et specialiter Rabbi Moyses, aliter exponunt hunc passum, dicentes quod Moyses non fuit introducturus populum in terram promissionis, prout in prima revelatione ei facta dictum fuit. Credidit quoque, quod alius fuit a Deo mittendus in redemptionem finalem. Idcirco petebat ut alter illorum mittendorum mitteretur, quorum utrumque digniorem se æstimabat.

Circa istud dicendum videtur, quod in prima revelatione Moysi facta, quæ supra descripta est, non continetur in textu, quod Moyses non fuit populum Israel introducturus in terram promissionis, ut patet textum legentibus;13 imo frequenter locutus est Dominus Moysi, quasi introducturo populum illam in terram, sicut et populo ex Ægypto educto, frequenter denuntiavit per Moysen, quod introduceret eos in terram promissionis. Quod tamen impletum non fuit, quia demeruerunt induci: et promissiones hujusmodi sub conditione intelligendæ fuerunt, videlicet nisi peccando redderent se indignos divinarum adimpletione promissionum. Porro, quod Deus interdum locutus sit Moysi, quod introduceret filios Israel in terram eis promissam, constat ex hoc quod infra Dominus ait ad ipsum: Tu autem vade, et duc populum istum de quo locutus sum tibi.14 Infra quoque habetur alio loco, quod locutus est Dominus ad Moysen, dicens:15 Vade, ascende de loco isto tu et populus tuus in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob. Itemque, Mittam præcursorem tuum angelum, et ejiciam Chananæum et Amorrhæum et Hethæum, et intrabis in terram fluentem lacte et melle. Præterea, quod Moyses non esset introducturus filios Israel in terram promissam, videtur ei tunc primo dictum, quum ad aquas Contradictionis incredulus exstitit Domino, qui tunc dixit ad eum et Aaron: Quia non credidistis mihi, etc., non introducetis hos populos, etc.

Attamen verba hæc Moysis, Obsecro, Domine, mitte quem missurus es, secundum quod sonant, videntur satis apte posse exponi de eo, qui fuit ad plenam redemptionem Hebræorum mittendus, ita quod Moyses audiens Deum fari de eductione Israel ex Ægypto, oculum mentis direxit ad liberationem finalem, sive ad Christi missionem.16 Quemadmodum in Evangelio per istud complexum, Propheta qui venturus est in mundum, intelligitur Christus;17 ita in veteri Testamento per verba hæc, Veniat qui mittendus est, et, Mitte quem missurus es, Christus solet insinuari.18 Sed huic expositioni non videtur consonare quod subditur, Iratus Dominus in Moysen. Siquidem propter illam petitionem non fuisset, ut apparet, ei iratus: nisi forte dicatur, quod quantum ad hoc, Moyses inordinate oravit, quod voluit fieri pro tunc, quod diu postea fuit agendum; vel quia nimis importune se excusavit, atque pusillanimis aliqualiter fuit in acceptando legationem sibi injunctam, fuitque ejus peccatum veniale.

Ecce ipse Aaron egredietur in occursum tuum: quia (ut infra describitur) ex revelatione divina Aaron exivit ex Ægypto in occursum Moysis fratris sui; vidensque te, lætabitur corde, id est valde intense, tum ex spirituali affectu, et quia pro magnis et prosperis causis sciet te advenisse. Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus, id est, dic ei quid debeat loqui ex mea commissione. Et ego ero in ore tuo, et in ore illius, id est, linguas vestras dirigam ad loquendum. Nempe ut in Proverbis legitur: Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est gubernare linguam.19

Propter quod oravit Apostolus:20 Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Et sancta Esther Dominum exoravit: Da in ore meo sermonem bene sonantem.21 Et ostendam vobis quid agere debeatis. Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum, id est, ex parte tui et juxta tuam informationem loquetur filiis Israel, quæcumque præcepero aut commisero eis. Tu autem eris ei in his quæ ad Deum pertinent, id est, a me per te ipsum accipies divina præcepta ac documenta, quæ docebis et ipsum Aaron. Virgam quoque hanc pastoralem, quam consuevisti ferre in manibus tuis pro ovium directione, sume in manu tua, id est, tecum porta: et forsitan Moyses habuit eam in manu, quando Dominus protulit verba ista; in qua facturus es signa. Etenim virga illa fuit causa materialis seu materia, in qua factum est istud primum miraculum, puta conversio ejus in serpentem, et rursus serpentis in virgam. Per virgam quoque quasi per instrumentum, facta est conversio aquæ in sanguinem, atque divisio maris Rubri :222324 quia ut infra narratur, Deo jubente Moyses percussit fluvium, similiter mare Rubrum cum virga.25

Abiit Moyses, id est, completa allocatione et apparitione præfata, disparenteque angelo, recessit Moyses a monte Sinai, et reversus est ad Jethro socerum suum. Forsitan reduxit et oves secum, aut sub aliorum manu pastorum eas reliquit. Forte enim habuit aliquos sibi subjectos pastores in intermediis locis; nam montem Sinai solus accessisse censetur. Dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres, id est cognatos et proximos meos in Ægyptum, ut videam si adhuc vivant. Non dubitavit Moyses, quin Aaron et ceteri sibi propinqui adhuc viverent in Ægypto; sed (ut putatur) noluit ex humilitate socero suo revelare, qualiter Dominus ei apparuit, arduamque legationem injunxit:26 sicut nec Saul, adhuc bonus et humilis, indicavit patri suo Cis, quemadmodum Samuel unxit eum in regem.27 Ideo Moyses excogitavit aliam causam sui reditus in Ægyptum, quæ tamen exstitit vera, quia ad hoc quoque illuc revertebatur, ut videret an viverent, id est sani et bene dispositi essent.

Cui ait Jethro : Vade in pace pectoris et temporis, ut mente tranquillus sis, nec ab extra turberis. Per quæ verba dedit Jethro licentiam Moysi, ut pergeret in Ægyptum. Nam sine ejus consensu saltem optato, atque licentia saltem petita, noluit Moyses in Ægyptum reverti, præsertim quum esset gener illius, voluitque uxorem et liberos secum deducere. Quod si objiciatur, quia obedire oportet Deo magis28 quam hominibus, ergo suscepta jussione divina, non debuit ab homine licentiam postulare, præsertim quia et Jacob patriarcha rediit a Mesopotamia ex jussione divina, non petita a Laban licentia : respondetur, quod jussio illa divina non exclusit humilem postulationem licentiæ ab homine superiore. Tamen si Jethro renuisset Moysen licentiare, non ob hoc omisisset divini exsecutionem mandati. Porro Jacob non petivit a Laban licentiam, quia jam vidit illum esse aversum a se, et timuit injurias pati ab ipso; Jethro autem fuit vir magnæ prudentiæ, unde et consensit cito Moysi ut rediret: non quod libenter separabatur ab eo, aut quod modice eum dilexit, sed quia postulatio Moysis rationabilis fuit, nec voluit Jethro propria commoda præferre utilitatibus honestisque causis Moysis generi sui. Denique, quamvis Moyses istam historiam descripsit tam breviter, est tamen probabile, quod ipse et Jethro latius contulerunt de ista materia, tandemque Jethro locutus sit, Vade in pace.

Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian. Quum enim Moyses faceret adhuc aliquantulam moram in terra Madian, locutus est ei Dominus verba sequentia : Vade de terra hac, et revertere in Ægyptum. Mortui sunt enim omnes qui quærebant animam tuam, id est qui te nitebantur occidere, scilicet Pharao, et consensores seu complices ejus. Tulit ergo Moyses uxorem, et filios suos. Quare hoc fecit, quum sciret se non diu moraturum in Ægypto? Dici potest, quod putavit se cum filiis Israel infra breve tempus terram Chanaan ingressurum ad habitandum ibidem. Ideo duxit eos secum, et forte uxor sua desideravit pergere secum, ut moris est feminarum; itemque quoniam mariti et conjugis, ac sobolis eorumdem, debet contubernium esse unum. Et imposuit eos super asinum. Circa hoc refert Lyra : Dicunt Hebræi, quod iste est asinus qui portavit ligna quando Abraham perrexit ad Isaac immolandum, quodque super eumdem asinum equabit Messias in suo adventu, juxta illud Zachariæ, Ecce rex tuus venit tibi, sedens super asinam, etc.;29 sicque asinus ille tam fortis, super se vehere potuit tantum onus, videlicet matrem cum filiis duobus. Sed assertio ista tam fatua est, ut sit reprobatione indigna. Neque enim naturaliter poterat asinus ille vivere ita diu. Messias quoque jam venit, nec usus est ad equitandum asino illo; nec asinus Abrahæ portando ligna pro combustione corporis Isaao, meruit, hoc agendo, talem ac tantam vitæ prolongationem. Idcirco, si asinus Moysis ferre non potuit super se onus uxoris duorumque filiorum: dicendum, quod ponitur hic singulare pro plurali, intelligendo nomine asini, asinos. Reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua.

Dixitque ei Dominus, videlicet Moysi, revertenti in Ægyptum: Vide ut omnia ostenta, id est opera miraculosa ostentu dignissima, quæ posui in manu tua, id est, quæ per tuum ministerium perpetrare decrevi, facias coram Pharaone, id est coram ejus præsentia, vel evidenter ita, ut ea percipiat, imo et sentiat. Ego indurabo, id est indurari permittam, cor ejus. Dicitur enim Deus facere quod fieri sinit, præsertim quando oppositum fieri non valet, nec res illa vitari potest, nisi Deo agente. Itaque Deus est causa indurationis et obstinationis, non directe influendo malitiam, aut culpam causando, sed indirecte et quasi per accidens, in quantum justo judicio gratiam subtrahit aut non confert: quemadmodum sol recedendo ab hemisphærio nostro, est causa frigoris et corruptionis; et nauta per suam absentiam, est causa periclitationis navigantium. Etenim Dei solius est, mentem vitiosam ad pœnitentiam emollire, convertere, et salvare. Juxta hunc modum loquendi Psalmista loquitur Deo: Declinasti semitas nostras a via tua. Isaias quoque dicit de Deo:30 Quare nos errare fecisti a viis tuis, indurasti corda nostra, ne timeremus te?31 Sed et in Ezechiele Dominus protestatur: Propheta quum erraverit, ego Dominus decepi Prophetam illum.32 Per quem loquendi modum innuitur, quod sine ope et gratia Dei, nil boni habemus aut possumus. Et non dimittet populum per multas vices. Tandem vero plagis, terroribusque devictus, fecit populum egredi festinanter.33

Dicesque ad eum, scilicet Pharaonem: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus, Israel. Hic loquitur Deus de toto populo Hebræorum, quasi de homine uno, ut sit sensus: Israeliticus populus carior mihi est ceteris gentibus, et majora beneficia ei impendo: quemadmodum parentes filios multos habentes, primogenitum communiter plus amant et ditant. Sic in Jeremia Dominus ait: Ephraim primogenitus meus. Porro in Glossa habetur:34 Filius meus primogenitus Israel, quia in Patriarchis primus electus est ad cultum unius Dei: hoc est, idcirco populus Hebræorum primogenitus meus est, quoniam ceteris ad idololatriam declinantibus, patres eorum primi vocati sunt ad cultum unius Dei. Ideo quoque populus ille primogenitus Dei vocatur, quia ex eo incarnatus ac natus est Unigenitus Patris, primogenitus omnis creaturæ, ut ad Romanos docetur. Dixi tibi, id est, tibi, o Pharao, per Moysen jussi:35 Dimitte filium meum, id est, populum Hebræorum mihi instar filii carum permitte egredi de Ægypto, ut serviat mihi servitute latriæ, et sacrificet in deserto; et noluisti dimittere eum. Ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. Qualiter hoc sit impletum, infra describitur. In ultima etenim plaga, primogenita

Ægyptiorum sunt occisa, a primogenito Pharaonis, etc. Porro ultima illa plaga fuit principalis et gravior ceteris, ideo tanquam præcipuam prænuntiari eam Pharaoni Dominus Deus jussit. Et quamvis infra non legatur in textu, quando aut ubi Moyses dixerit hæc verba Pharaoni, tamen quia hic scribitur Dominum istud Moysi commisisse, credendum est quod ita explevit.

Quumque esset in itinere in diversorio, id est in hospitio ad quod divertit, ad Ægyptum pergendo: unde Septuaginta transtulerunt, Et factum est in via ad refectionem; occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. Secundum Augustinum, istud potest exponi tam de Moyse, eo quod unum filiorum suorum dimisit incircumcisum contra præceptum Domini in Genesi scriptum, ubi dicitur, Infans octo dierum circumcidetur;36 quam de filio illo incircumciso, ut per hoc insinuaretur, quam districte servanda sint Dei præcepta. Verumtamen ex circumstantia litteræ videtur istud de Moyse intelligendum, non de ejus filio, qui secundum Augustinum tunc fuit infantulus : propter quod non apparet, quod puero illi nondum adulto Deus imputasset ad culpam personalem pœna sensibili puniendam, quod circumcisus non fuit.

Tulit illico Sephora acutissimam petram, et circumcidit præputium filii sui. Per hæc verba innuitur, quod Sephora cognovit, cur angelus Moysi in forma visibili humana occurrens, voluerit eum occidere: quod vel ex revelatione angeli, vel ex Moysis informatione cognovit. Idcirco, ne suus occideretur maritus, circumcidit mox filium suum. Vel, quum esset gentilis, more gentilium putavit, angelum effusione sanguinis posse placari. Ex quibus putatur, quod femina illa gentilis voluit unum filiorum suorum tenere in ritu gentilitatis suæ. Alterum vero juxta legem divinam Moyses circumcidit. Fuit quoque culpabilis, quod quum esset caput mulieris, permisit eam tenere in suo ritu unum ex pueris illis.

Tetigitque pedes ejus, id est, sanguis de parte corporis circumcisi emanans, cecidit super pedes pueri circumcisi vel matris ejus, aut etiam Moysis, cui mater puerum circumcisum forsitan præsentavit ad intuendam læsionem infantuli. Vel, ut aliqui putant, quia ad pedes Moysis projecit abscisum filii sui præputium, cui sensui videtur consonare quod subditur : Et ait Sephora : Sponsus sanguinum tu mihi es.

Quasi dicat: An ideo te sumpsi in sponsum, aut idcirco videor te in sponsum sumpsisse, ut propter te et ritum tuum, aut propter liberationem tuam de manu angeli comminantis, effunderem sanguinem filii mei? Et ita Sephora protulit hæc quasi indignans suo marito, quia multum condoluit puero circumciso; atque (ut in Scholastica historia tangitur) reputavit scelus esse, sic proprii filii sanguinem fundere. Sed mirum si indignabatur, aut illud esse peccatum arbitrabatur, quum angelum Dei visibiliter coram se cerneret. Hinc in Glossa insinuatur : Sanguis tetigit pedes angeli, cui Sephora fortassis ostendit puerum circumcisum, ut placaretur. Deinde angelo quasi blandiens, dixit : Sponsus sanguinum tu mihi es, id est, sicut Moysi carnaliter nupsi, ita nunc quodammodo tibi effusione sanguinis filii mei.

Et dimisit eum, postquam dixerat ei, Sponsus sanguinum tu mihi es, ob circumcisionem. Totus hic passus sua brevitate valde obscurus est, ut etiam asserit Augustinus. Unde et clausula ista, juxta præhabita multipliciter explanatur. Magister namque in historia sic exponit : Angelus dimisit Moysen. Unde Hebræus habet : Relaxavit eum angelus, quem (scilicet Moysen) prius usque ad mortem arctavit. In Glossa exponitur sic : Sephora irata et indignans ex causa prætacta, dimisit Moysen, rediens ad Jethro suum parentem cum puero circumciso. Quidam tamen dicunt, quod dimisit puerum circumcisum : quod non videtur, quoniam infra fertur, quod Jethro venit ad Moysen in desertum, adducens secum uxorem et filios ejus.37 Ideo magis apparet, quod Sephora cum ambobus filiis suis et asino ad proprium rediit patrem : quod etiam creditur Moysi placuisse. Imo, ut tetigit Augustinus, aliqui putaverunt angelum propter hoc Moysen terruisse, ne ad impedimentum ministerii sibi impositi, duceret secum uxorem atque puerulos. Veruntamen Rabbi Paulus objicit præinductis, videlicet quod uxor Moysis non dimisit Moysen, præsertim quasi indignans : nam infra habetur præallegato loco, quod Jethro tulit uxorem Moysis quam remiserat.38 Ex quo apparet, quod uxor non dimisit Moysen, sed econtra. Ad quod ex dictis patet solutio. Siquidem potuit esse, quod quamvis mulier ex causa præhabita fuit indignans, tamen Moyses vir mitissimus eam placavit, reditumque persuasit, propter quod eam scribitur remisisse.

Circa hæc in Scholastica recitatur historia : Hinc aliqui dicunt morem circumcidendi petrinis cultellis habuisse principium, vel a Josue in Galgalis.39 Tamen ubi nos habemus, petram, Hebræus habet, aciem; et acutissimam aciem vocat novaculam. Unde et Judæi novaculis circumcidunt. Fabulantur tamen quidam Hebræi, usque ad David circumcisionem factam cum petra; sed quia in dejiciendo Goliath, ferrum loricæ et galeæ cessit lapidi jacto, quasi dans ei locum, deinceps lapis cessit ferro in circumcisione.40 Hæc ibi. Lyra quoque testatur, pro Acutissima petra, apud Hebræos dici aciem sive novaculam.

Dixit autem Dominus ad Aaron. Probabile est, quod per angelum sensibiliter apparentem locutus sit ista Deus ad Aaron in Ægypto, et forte idem angelus qui apparuit Moysi, ejus quoque fratri apparuit, vel per inspirationem et visionem in somno locutus est Dominus ista ad Aaron. Hinc primo Regum ait Dominus Heli de Aaron descendenti: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, quum essent in Ægypto?41 Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei: perrexit enim tamdiu, donec reperit Moysen, invenitque eum in monte Sinai; et osculatus est eum, etc. Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel: quos primo collegerunt tanquam prudentiores, quatenus eis rationabiliter informatis atque credentibus, ceteri Israelitæ facilius crederent ac parerent.

Locutusque est Aaron omnia verba quæ dixerat Dominus ad Moysen; et fecit signa coram populo. Ex his videtur, quod Moyses per se ipsum exposuit senioribus suam legationem: quibus credentibus, convocaverunt Moyses et Aaron et seniores plebem communem totam, vel potius pro magna parte: quibus collectis, exposuit ipse Aaron, tanquam magis tubalis in voce et eloquens, universa quæ Deus præcepit Moysi dicere illis. Porro, quod dictum est, Et fecit signa coram populo, melius intelligitur de Moyse quam de Aaron. Moyses etenim non per Aaron, sed per se, Deo agente, exhibuit signa hæc; Aaron vero ea non fecit, nisi aliquo modo dispositive, et excitans Moysen ad signa agenda. Signa autem quæ fecit, fuerunt conversio virgæ in colubrum, atque conversio colubri in virgam; infectioque manus Moysis per lepram, et ejusdem curatio. Seniores demum crediderunt Moysi, ante ostensionem signorum istorum, ut in expositione tertii capituli patuit, et aliqui tenent.42 Josephus tamen sentit, quod non crediderunt Moysi, nisi signis ab eo coram ipsis peractis. Vulgus vero credidit visis signis. Ideo subditur:

Et credidit populus. Audieruntque, tam illi qui ibi fuerunt, quam ceteri Hebræi hinc inde dispersi, quod visitasset Dominus filios Israel, utpote eos. Nam loquitur hæc scriptura de eisdem, quasi de aliis. Visitavit autem Dominus eos, mittendo Moysen ad liberationem eorum, et faciendo signa præfata in testimonium veritatis.

Et quod respexisset afflictionem illorum: et proni adoraverunt, hoc est, prostrati gratias Deo egerunt, exorantes eumdem, ut sua promissa impleret in eis.

Footnotes

  1. *versaque* ↩

  2. * fluvio ↩

  3. Is. xxi, 3, 4. ↩

  4. Apoc. i, 17. ↩

  5. Dan. x, 16, 17. ↩

  6. Joann. i, 2. ↩

  7. Act. vii, 22. ↩

  8. Exod. iv, 11, 12. ↩

  9. Job x, 10, 11. ↩

  10. Joann. ix, 1-3. ↩

  11. Ibid. 39. ↩

  12. Luc. xxi 15. ↩

  13. Exod. ut, 7 et seq. ↩

  14. Exod. xxxn, 34. ↩

  15. Exod. xxxm, 1-3. ↩

  16. Num. xx, 12. ↩

  17. Joann. vi, 14. ↩

  18. Gen. XLIX, 10. ↩

  19. Prov. xvi, 9. ↩

  20. Ephes. vi, 19. ↩

  21. Esth. xiv, 13. ↩

  22. Esth. xxxiii, 1-3. ↩

  23. Esth. xxxii, 34. ↩

  24. Exod. iii, 7 et seq. ↩

  25. Exod. vii, 17; xiv, 21. ↩

  26. Gen. xxxi, 3, 20. ↩

  27. 1 Reg. x. 16. ↩

  28. Act. v, 29. ↩

  29. Zach. ix, 1. ↩

  30. Ps. xlii, 19. ↩

  31. Is. lxiii, 17. ↩

  32. Ezech. xiv, 9. ↩

  33. Exod. xii, 31. ↩

  34. Jer. xxxi, 9. ↩

  35. Rom. viii, 29, et Coloss. i, 15. ↩

  36. Gen. xvii, 12. ↩

  37. Exod. XVIII 5. ↩

  38. Ibid. 2. ↩

  39. Josue, v. 2. ↩

  40. 1 Reg. xvi, 49. ↩

  41. 1 Reg. ii, 27. ↩

  42. Exod. m, 16-18. ↩

Chapter 8 of 72