Skip to the text

Articulus 9

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI : POST HÆC INGRESSI SUNT MOYSES ET AARON.

NUNC describitur, qualiter Moyses exsecutus sit legationem sibi commissam quantum ad regem Ægypti. Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron palatium regis, et dixerunt Pharaoni. Aaron autem fuit dux verbi, et Moyses introivit ut principalis. Porro supra Dominus dixit ad Moysen :1 Ingredieris tu et seniores Israel ad regem Ægypti : idcirco credendum videtur, quod hac vice seniores Israel intraverunt cum Moyse et Aaron ad Pharaonem, nec ex humano timore hoc dimiserunt, ut dicunt Judæi. Moyses tamen et Aaron, tanquam principales præ illis, nunc exprimuntur. Et dixerunt Pharaoni : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto. At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israel? id est, qualis aut quantæ auctoritatis est Dominus Deus vester, de quo mihi loquimini, ut ei obediam? quasi dicat : Non est tantæ auctoritatis. Ideo subjungitur : Nescio Dominum, et Israel, id est Israeliticum populum, non dimittam.

Circa hoc quæritur, qualiter Pharao dicere potuit, Nescio Dominum, quum Deum esse, naturaliter sit insertum menti humanæ, secundum Damascenum primo libro : imo secundum Anselmum in Monologio, Deum esse, est per se notum. Ad hoc quidam respondent, quod quamvis Deum esse sit per se notum, in quantum mens humana Deum esse cogitat id, quod æstimat in entibus maximum, vel sub ratione summi boni, tamen sub hac determinatione, quod fuerit Deus populi Israel per fidem et cultum, non est per se notum. Unde et alii dicunt, quod quamvis per se notum, vel saltem demonstrabile sit, Deum esse, non tamen quod sit omnium rector, provisor ac judex, secundum quod fides docet. Sed contra solutionem hanc objici potest, quod utique Pharao et populus ejus sciverunt Hebræos colere Deum specialem, quem ipsi non coluerunt, atque habere circumcisionem et specialem ritum colendi, sicque aliquo modo cognoverunt Dominum Hebræorum. Ad istud arbitror respondendum, quod Pharao dixit hæc verba ex mera et cruda superbia, et tanquam summi Dei providentiam negans, ut sit sensus : Nescio Dominum, id est, non curo de eo, nec ejus dominium recognosco. Sic quippe et Ezechiel loquitur Pharaoni temporis sui : Audi, Pharao, draco magne, qui dicis :2 Meus est fluvius, et ego feci me ipsum. Denique in quibusdam ratio tam densissime excæcatur, quod naturalis notitia exsistendi Deum, aufertur a corde ipsorum, juxta quod scriptum est : Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Et in Judith libro Holofernes ait ad Achior :34 Ostendam tibi quod non sit Deus, nisi Nabuchodonosor.

C Augustinus quoque libro de Civitate Dei, refert de quodam philosopho, qui contendebat non esse Deum.

Dixeruntque Moyses et Aaron : Deus Hebræorum, qui ratione et jure creationis, et universalis gubernationis atque provisionis, est Deus universorum; tunc vero exstitit speciali modo Deus Hebræorum, utpote Judæorum ex Heber oriundorum; vocavit nos per inspirationem internam, et per Moysis hujus denuntiationem, per angelum quoque qui locutus est Moysi, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius, id est interfectio pestilentialis, aut persecutio hostium, si inobedientes Deo fuerimus in isto præcepto. Sed videtur istud fuisse confictum mendacium. Deus enim in veritate præcepit, ut egrederentur Ægyptum ad habitandum in terra Chanaan, quatenus ibi servirent sibi, non ut immolarent ei in eremo expleto trium dierum itinere, ut pestem gladiumve evaderent. Neque post iter trium dierum sacrificaverunt Domino in deserto.

Ad istud in Scholastica historia breviter respondetur: In his verbis nec duplicitas, nec contrarietas fuit. Eo enim forsitan ordine, et ea via qua dictum est, populus ille fuisset eductus, si a Pharaone fuisset statim dimissus. Fundatur quoque responsio ista in verbis Augustini, dicentis: Quæritur, quomodo populo dicatur, quod mandavit Dominus ejecturum se eos de Ægypto in terram Chanaan; Pharaoni autem dicatur, quod trium dierum itinere exire vellent in desertum immolare Deo ex ejus mandato. Sed intelligendum est, quamvis Deus sciret quid esset facturus, quoniam præsciebat non consensurum Pharaonem ad populum dimittendum, illud primo dictum esse a Deo quod fieret primo, si ille dimitteret populum: ut enim sic fierent omnia, sicut sequens scriptura testatur, Pharaonis et servorum ejus contumacia meruit. Ad aliud quoque, quod tactum est, Strabus respondet: Tertia mansione postquam Hebræi transierunt mare Rubrum, venerunt Etham, qui locus etiam dictus est Mara, propter aquas amaras quæ fuerunt ibidem: quibus dulcoratis, sacrificium laudis solverunt. Vel iter trium dierum, id est trium mensium. Tertio etenim mense venerunt in montem Sinai, ubi legem acceperunt, tabernaculum erexerunt, et sacrificaverunt. Quemadmodum etenim dies interdum pro anno accipitur, juxta illud in Ezechiele, Diem pro anno dedi tibi; ita sumitur nunc pro mense.5 Verumtamen istud superius aliter solutum est. Quamvis enim Deus ab exordio legationis Moysis intenderit populum illum de Ægypto in terram promissionis deducere, prima tamen fronte non insinuavit hoc Pharaoni, ne Pharao videretur aliquam justam habere persuasionem ad non consentiendum præcepto Dei, petitionique Moysis, sed primo proposuit aliquid parvi, quod tamen exstitit verum, nec exclusit majora.

Ait ad eos rex Ægypti: Quare, o Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? id est, cur vestra persuasione inducitis populum Hebræorum ad cessandum ab operibus, eis a me injunctis? Refert Josephus, quod Moyses commemoravit tunc Pharaoni, quanta fecit Ægyptiis oppressis ab Æthiopibus, et pericula ac labores quos pro Ægyptiis toleravit, et quæ vidit in monte Sinai ei narravit. Quem rex deridens, servum suum fugitivum vocavit eum, et pro seditione excitanda dixit eum redisse. Ite ad onera vestra, hoc est, ad exercendum labores quos Hebræis indixi. Circa hoc aliqui dicunt, quod Pharao injunxit Moysi et Aaron ac senioribus ceteris, laborare cum ceteris reliquis Hebræis. Sed inferiores tanto plus laboraverunt, ut seniores superiores essent supportati.

Dixitque Pharao satellitibus et consiliariis suis: Multus est populus terræ, id est, Hebræi in terra Gessen morantes, multiplicati sunt valde: videtis quod turba succreverit, id est, multitudo eorum aucta sit nimis, non solum in feminis, sed item in viris. Ex quo elicitur, quod præceptum regis de Hebræorum infantulis submergendis, non diu duravit; sed ob suam excessivam et inhumanam crudelitatem, revocatum fuit a rege de suorum consilio, imo potius Deo sic ordinante: alias viri inter Hebræos pene jam defecissent. Quanto magis augebuntur, si dederitis, vos exactores operum, eis requiem ab operibus? quia tunc magis vacarent carnalitati atque amplexibus. Tamen (ut dictum est supra) afflictio operum non impedivit multiplicationem eorum. Præcepit ergo Pharao in die illo præfectis operum, qui præfecti erant Hebræi, ut habitum est, et exactoribus populi, qui erant Ægyptii, et præfectis præfatis exigebant impletionem injuncti laboris commissi Hebræis, dicens: Nequaquam ultra dabitis paleas populo, quæ paleæ miscebantur cum luto, ad conficiendos lateres, sicut prius: ut ex eis fierent lateres fortiores, quibus ad ædificandum utebantur pro saxis Ægyptii, quia (secundum Glossam) ibi lapides non abundant. In Scholastica vero historia dicitur, Pro penuria lignorum in Ægypto lateres coquebantur. Sed ipsi Hebræi vadant hinc inde per campos, et colligant stipulas. Quas paulo ante vocavit paleas, vocat nunc stipulas: idcirco per paleas intelligitur omne quod remanet, bladis excussis. Et mensuram laterum quam prius faciebant, antequam scilicet Moyses venit ad me, imponetis super eos, id est, præcipietis ut jam de cetero faciant omni die tot lateres, quot fecerunt, quando paleæ eis dabantur; nec minuetis quidquam. Vacant enim, id est, non satis dure gravantur operibus, et idcirco vociferantur, dicentes: Eamus et sacrificemus Deo nostro. Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus, etc., id est verbis quæ Moyses finxit, dicens se missum a Deo. Hoc Pharao suspicabatur.

Dispersusque est populus Hebræorum per universam terram Ægypti ad colligendum paleas. Magister in historiis dicit: Opprimebantur Hebræi nocte paleas colligendo, et de die lateres faciendo. Et per noctem intelligit forte, quod valde tarde de sero, et valde mane paleas collegerunt. Præfecti quoque, id est magistri operum instabant, id est, instanter et importune admonuerunt Hebræos, dicentes: Complete opus vestrum quotidie, ut facere solebatis prius quando dabantur vobis paleæ. Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israel, puta præfati præfecti Hebræi, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus: Quare non impletis mensuram laterum, sicut prius, nec heri, nec hodie? id est, cur non facitis, ab Hebræis quibus præestis, quotidie fieri tot lateres, quot fecerunt, quando paleæ eis dabantur? Veneruntque præpositi filiorum Israel, id est præfecti jam dicti, et vociferati sunt ad Pharaonem, dicentes: Cur ita agis contra servos tuos? id est, cur tam dure nos opprimis, et impossibilia præcipis? En famuli tui flagellis cædimur ab exactoribus tuis, et injuste agitur contra populum tuum, id est Hebræos tibi subjectos. Videbantque præpositi filiorum Israel, se in malo, id est, in angustia magna viderunt se positos, et cum gravi mœrore se invicem adspexerunt, eo quod diceretur eis a Pharaone, Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies, id est, non relaxabo præceptum meum de gravitate operum vobis injunctorum.

Occurreruntque Moysi et Aaron, qui adstabant ex adverso, egredientes a Pharaone, id est, præfecti operum egredientes a rege, occurrerunt Moysi et Aaron stantibus ex adverso, seu in aliquo intermedio loco præstolantes ibidem reditum præfectorum, ut scirent Pharaonis responsum. Et dixerunt præfecti ad eos: Videat Dominus et judicet, id est, per debitam ultionem ostendat se videre quam male fecistis nobis; quoniam fætere fecistis odorem nostrum coram Pharaone, id est, aspernabiles et odiosos fecistis nos regi, ita quod nostram ferre non valet præsentiam, sicut ægre fertur præsentia ejus, qui fœtentem habet odorem; et præbuistis ei gladium ut occideret nos, id est, per verba vestra inflammastis eum adversus nos, ita quod usque ad mortem nos opprimit. Ita dixerunt præfecti ex impatientia et infidelitate. Nam et verbis Moysis quibus paulo ante crediderunt, jam discredebant, eo quod non viderunt se celeriter liberatos, sed dire præ solito pressos. Reversusque Moyses ad Dominum. Quo rediit ad incircumscriptibilem Deum ubique præsentem, nisi forsitan intra se, ad habitantem in corde suo, vel ad secretum aliquem locum orationis? Itaque reversus, id est, mente se convertens ad Dominum, ait: Domine, cur afflixisti, id est, ab Ægyptiis sic affligi et contristari permisisti, populum istum Hebræum? Quare misisti me? etc. Quasi dicat: Admiror de isto, et quibusdam videtur quod inaniter, imo et nocive advenerim. Secundum Augustinum, ista non sunt verba contumaciæ aut indignationis, sed inquisitionis et occultæ orationis.

Footnotes

  1. Exod. III, 18. ↩

  2. Ezech. XXIX, 3. ↩

  3. Judith VI, 2. ↩

  4. Ps. XIII, 1; LIII, 1. ↩

  5. Ezech. IV, 6. ↩

Chapter 10 of 72