Skip to the text

Articulus 11

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI : DIXIT DOMINUS AD MOYSEN.

MODO describitur qualiter Deus Moysen vehementer afflictum confortavit et consolatus est, dicens : Nunc videbis quæ facturus sum Pharaoni, hoc est, quibus plagis eum et terram ac populum ejus percutiam. Per manum enim fortem dimittet eos, hoc est, mediantibus magnis prodigiis permittet exire Hebræos, et in manu robusta, id est per plagas ei potenter infligendas, ejiciet illos, id est velociter exire compellet, de terra sua. Percussis namque primogenitis Ægyptiorum ita fuerunt perterriti, quod dixerunt : Omnes moriemur. Ideo non permiserunt Hebræos aliquam facere moram in terra Ægypti, ut infra describitur. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente, hoc est, qui eis apparendo, ostendi eisdem me esse Deum omnipotentem.

Unde in Genesi legitur :1 Dixit Dominus ad Abraham : Ego sum Dominus Deus omnipotens, ambula coram me, et esto perfectus. Alibi quoque Isaac ait ad Jacob :2 Deus meus omnipotens benedicat tibi. Similiter alio loco Dominus ad Jacob locutus est : Ego sum fortissimus Deus patris tui.3 Sed quum Dominus etiam apparuerit Noe atque Melchisedech, imo et Adæ ac aliis quibusdam Patriarchis in lege naturæ, ut creditur, cur de his tribus solum nunc facit mentionem ad Moysen ? Ad hoc breviter Glossa respondet, quod Deus mentionem facit antiquæ promissionis, tanquam eam in proximo completurus. Itaque respondendum, quod ideo mentionem facit horum trium Patriarcharum, quoniam ipsi specialiter patres Hebræorum vocantur, eisque specialiter ac frequenter Deus promisit, quod posteritati eorum terram Chanaan condonaret.

Et nomen meum Adonai, quod secundum Glossam, interpretatur generaliter Dominus, non indicavi eis, supple, tam clare, ut tibi. Circa quod fertur in Glossa : Non indicavi eis sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Deus Abrahæ, locutus est facie ad faciem cum Moyse. David ait : Super senes intellexi. Apostoli Dei Filium præsentem viderunt, et quidquid volebant, interrogabant.4 Quibus et dictum est : Multi reges et Prophetæ voluerunt videre, quæ vos videtis, et non viderunt.5 Hæc Glossa. Porro in Scholastica fertur historia : Nomen meum Adonai non indicavi eis, id est fortitudinem et potentiam meam, ad quas pertinet nomen istud, sed pietatem et sapientiam meam, ad quas pertinet Eli, et Eloi. Sed huic dicto objici potest, quod dictum est, Deum dixisse ad Abraham, Ego sum Dominus Deus omnipotens, atque ad Jacob, Ego sum fortissimus Deus. Quod Isaac sciens : Deus, inquit, omnipotens benedicat tibi. Apostolus quoque in epistola ad Romanos de Abraham protestatur, quod non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, plenissime sciens, quia quæcumque promisit Deus, potens est et facere.67 Itemque : Arbitrans, scilicet ipse Abraham, quia a mortuis suscitare potens est Deus. Rursus fortitudinem et omnipotentiam suam Deus monstravit Abrahæ et Isaac facto, dando eis supernaturalem fecunditatem. Sed et cognoverunt hi Patriarchæ Deum cuncta creasse, sicque omnipotentiam ejus noverunt, sed et pietatem sapientiamque ipsius.

Insuper circa locum hunc scribit Lyra : Aliqui dicunt, quod hoc nomen Adonai significat generale dominium. Et quamvis patribus præcedentibus Moysen, Deus ostendit se Dominum totius creaturæ, non tamen ita perfecte, ut Moysi.8 Contra quod objicit Lyra, quoniam per inundationem diluvii, et conversionem uxoris Lot in statuam salis, in combustione quoque Pentapolis, imo et in mundi creatione, Deus ostendit generale dominium suum. Et talia fecit, qualia et per Moysen egit. Et omnia illa fuerunt Abrahæ notificata. Hæc autem objectio non est fortis. Nam sicut omnia illa ante Moysen facta, fuerunt Abrahæ patefacta, ita et Moysi. Et ultra illa fecit Deus per Moysen multa et præclara prodigia, multo copiosius, quam unquam ante per aliquem hominem unum. Sicque sublimius atque splendidius manifestavit Deus Moysi generale dominium suum ac robur immensum, quam præcedentibus Patriarchis, non solum per miraculosos effectus, sed per illuminationes supernas et apparitiones, ac allocutiones angelicas, quas per annos quadraginta ad libitum habuit.

Insuper scribit Lyra: Adonai non ponitur hic in Hebræo, sed nomen Dei tetragrammaton, vel Jehovah. Quod quum reputetur ab Hebræis tantæ sanctitatis, ut nominari non debeat, nisi a summo sacerdote, et solum in benedictionibus fiendis in templo, ideo loco ejus pronuntiatur hoc nomen Adonai:9 velut si apud nos hoc nomen Deus, non esset nominabile ob suam sanctitatem; et ubicumque scriptum est, loco ejus pronuntiaretur Dominus. Porro hoc nomen tetragrammaton, secundum Rabbi Moysen, significat divinam essentiam, prout in se ipsa consistit, circumscripto omni respectu ad alia: idcirco est nomen incommunicabile, solique Deo appropriatum, designans veritatem divinæ essentiæ in se. Hoc præsupposito, aliqui dicunt quod Deus apparens patribus præcedentibus Moysen, non nominavit se eis sub hoc nomine Jehovah. Sed hoc falsum videtur, quoniam in Genesi ubi Dominus ait ad Abraham, Ego sum Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum, in Hebræo loco hujus nominis Dominus, habetur nomen Domini tetragrammaton:10 idcirco dicendum, quod hoc nomen tetragrammaton, Deus indicavit hic Moysi, non solum quantum ad vocem, sed etiam quantum ad significatum: quod est proprie indicare. Et hoc primo indicavit Moysi, quando dixit:11 Ego sum qui sum; quia per hoc nomen significatur necessitas, stabilitas, et plenitudo esse divini, ut dictum est in expositione capituli tertii. Secundo ostendit Moysi nomen istud, quando in raptu vidit clare divinam essentiam, secundum quod in Numeris legitur:12 Clare et non per ænigmata videt Deum. Neutro autem horum modorum legitur Deus patribus ante Moysen nomen suum tetragrammaton indicasse, sed usus est nomine, vel potius significato nominis, importante respectum ad creaturam. Unde et in Genesi, quando loquendo ad Abraham, usus est nomine suo tetragrammaton, non expressit proprium significatum, sed magis per nomen importans respectum ad creaturam determinavit, dicendo: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum.13 Nulli quoque illorum ostendit essentiam suam clare, ut Moysi.

Sed contra hæc scribit Rabbi Paulus, et primo reprobat prætactas rationes quas Lyra pro sua expositione inducit, et contra primam earum sic arguit: Indicare nomen secundum vocem tantum, et non secundum significatum, modicæ aut nullius est utilitatis, quum nomina ad significandum ordinentur. Sicque patres ante Moysen inutiliter cognovissent hoc nomen Jehovah. Contra secundam rationem argumentatur, quia dum Deus locutus est Moysi, Apparui Abrahæ, Isaac, et Jacob in Deo omnipotente, Moyses nondum vidit divinam essentiam. Hinc Rabbi Paulus circa hæc aliter sentit, in primis allegans Thomas, dicentem: Ad hoc Deus concedit homini miracula facere, ut per ea probet supernaturalem veritatem, quam docet. Deinde addit, quod quamvis ante Moysis tempora fecit supernaturalia aliqua, ut est tactum, nunquam tamen fuit concessum alicui antiquorum facere miracula, ut verbis ipsius crederetur, ut concessum est Moysi, cui datum est istud, ut ejus legationi ac legislationi crederetur. Lex enim per Moysen data, fuit miraculis confirmanda.14 Deo autem secundum significationem hujus nominis Jehovah, principaliter convenit miracula facere, in quantum omnipotentia fundatur in puritate et plenitudine infinita esse divini. Hinc Moysi, non patribus ante eum, concessum est miracula facere. Sicque intelligendum est quod dicitur, Nomen meum Adonai non indicavi eis, videlicet dando eis miracula facere, sicut tibi.

Insuper Rabbi Paulus affirmat convenienter dici posse, quod nomen Jehovah non fuit patribus ante Moysen revelatum; atque ad id quod contra hoc objicit Lyra, utpote in Genesi scriptum esse nomen tetragrammaton, ubi habemus, Ego Dominus qui eduxi te, etc., respondet, argumentum istud esse invalidum. Nam illa sunt verba Moysis, describentis ea quæ transierunt inter Deum et Abraham : qui Moyses Deum cognovit sub hoc nomine tetragrammaton, ideo eum sic nominavit. Hæc Rabbi Paulus; qui circa hunc passum multa scribit contra Lyram, quæ quicumque intelligens satis faciliter perpendere valet, non esse idonee introducta; sed prolixitatem vitans, pertranseo. Verumtamen circa id quod asserit Lyra, Deum manifestasse Moysi hoc nomen Jehovah, dum dixit ad eum, Ego sum qui sum, et quod Patriarchis præcedentibus Moysen, non indicavit hoc nomen secundum significatum, sed secundum vocem, non videtur posse salvari. Non enim videtur Abraham, et ei consimiles viri contemplativi sublimiter illuminati, ignorasse, quod Deus sit ipsum purum, incommutabile, infinitum, ac necessarium esse, in se pure consistens, et quod esse sic sumptum, sit proprium nomen Dei, præsertim quum et naturalis ratio dictet hoc, et quidam puri philosophi hoc noverunt. Sanctus quoque Job id novisse videtur, dicendo ad Dominum : Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu qui solus es?15 Et rursus : Deus solus est.

Omnibus ergo pensatis, videtur littera ista sic exponenda : Nomen meum Adonai, hoc est universale dominium meum et omnipotentiam meam, seu nomen meum Jehovah, quod nude et pure designat divinam essentiam, non indicavi Abrahæ et Isaac et Jacob tam copiose et evidenter, ut tibi. Vel, non indicavi eorum alicui nomen istud Jehovah : si tamen verum est quod Rabbi Paulus insinuat, dicens, quod Moysi primo sit revelatum hoc nomen.

Dicit etiam Rabbi Paulus, Nomen istud Jehovah, nunquam pronuntiatur ab Hebræis, prout in littera jacet ac scribitur, sed ubique loco ejus pronuntiant hoc nomen Adonai. Nec nomen illud tetragrammaton transferibile est : ideo translatores tam Chaldæi quam Latini, et etiam Arabici, loco illius transtulerunt Dominum, quod est translatio nominis hujus Adonai, non autem proprie nominis hujus tetragrammaton. Ideo dicit Rabbi Paulus, quod nomen istud Jehovah tantum significat, atque impositum est ex institutione divina, non humana : alias nomen hoc, seu ejus significatio, innotuisset saltem scientibus linguam Hebræam : cujus oppositum constat ex hoc, quod nec Moyses, nec filii Israel cognoverunt hoc nomen ante ipsius revelationem.

Pepigique fœdus cum eis, id est, ipsis promisi, pactumque inii, ut darem illis, hoc est posteritati eorum, terram Chaman, terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenæ. Ego audivi gemitum filiorum Israel, id est, ad succurrendum nunc consideravi, et preces eorum cum gemitu fusas, jam exaudire decrevi; quo Ægyptii oppresserunt eos; et recordatus sum pacti mei, etc., id est, per modum reminiscentis me habeo, per effectum nunc demonstrando, quod intendo et implere jam volo promissionem præfatam. Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, hoc est de terra Ægypti, in qua demorati ac tribulati estis quasi in carcere. Porro ergastulum proprie dicitur locus, in quo rei ad opera facienda relegabantur. Et eruam vos de servitute, ac redimam vos in brachio extento, id est per evidentem et efficacem potentiam. Loquitur autem Deus de se ipso metaphorice, quasi de homine qui brachium suum extendit ad subveniendum. Et judiciis magnis, id est per miracula, hoc est miraculosos effectus punitivos, ex divina justitia magnifice infligendos Ægyptiis. Et assumam vos mihi in populum, id est, ad gloriam meam faciam vos devotos majestatis meæ cultores; et ero vester Deus per specialem provisionem et gratiam. Hoc impletum est, quando in monte Sinai acceperunt legem a Deo, ubi et Deus desponsavit sibi Synagogam, prout in Ezechiele fatetur, quando et filii Israel locuti sunt: Omnia quæ præcepit nobis Dominus Deus noster, faciemus, et erimus obedientes. Et scietis per experientiam beneficiorum meorum, et per mirabilia pro vestra liberatione patranda, quia ego sum Dominus Deus vester, qui mea potestate ac providentia vobis misericorditer dominor, et opem exhibeo: nam omnium Deus, dicitur specialiter Deus eorum, quibus specialia gratiæ dona confert; qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, et induxerim vos in terram super quam levavi manum meam, id est, in qua potentiam declarare decrevi, dando vobis potenter eamdem, ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob; daboque illam vobis possidendam, etc., si tamen vos ipsi non posueritis obicem. Non enim ingressi sunt eam propter murmurationes, perversitates, et diffidentias suas.

Narravit ergo Moyses omnia, id est, præfata Dei promissa consolatoria exposuit, filiis Israel. Qui non acquieverunt ei, id est, verbis ejus non crediderunt sinceriter, nec consolationem acceperunt ex eis, propter angustiam spiritus et opus durissimum, id est ob nimiam suam afflictionem in corde et corpore. Erant enim pleni mœrore et anxietate in anima. Exterioribus quoque laboribus inhumaniter premebantur. Hujusmodi autem excessivæ passiones et afflictiones actum rationis impediunt, præsertim in imperfectis, quales fuerunt hi vulgares in populo Israel. Aliqui tamen seniores et meliores in eis, Moysi crediderunt. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Ingredere et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israel de terra sua. Respondit Moyses: Ecce filii Israel non me audiunt auribus cordis, id est, non obtemperant mihi; et quomodo audiet me Pharao? quasi dicat, Multo minus acquiescet sermonibus meis. Hoc Moyses dixit, non contra Dominum proterviendo aut inobediendo, sed se humiliter excusando, et difficultatem negotii allegando. In talibus quippe, ubi alicui quid jubetur, quod ad ejus excellentiam pertinet, non est contra perfectionem obedientiæ, difficultatem et excusationem inducere. Præsertim quum incircumcisus sim labiis, id est ineptus ad loquendum coram rege, sicut expositum est.

Circa quod Lyra scribit: Incircumcisus labiis proprie dicitur, qui verbis superfluis utitur: quod non est credendum de Moyse; sed large accipiendo, trahitur ad quemcumque defectum eloquentiæ designandum: sicque dicitur de Moyse, ex vocis suæ gracilitate. Contra hoc scribit Rabbi Paulus: Incircumcisus labiis magis proprie videtur dicendus, qui habet in labiis aliquod corporale impedimentum, quo prolatio litterarum quæ labiis proferuntur, impeditur. Unde supra conquerebatur Moyses de impedimento loquelæ ex parte oris et linguæ, nunc autem addit, ex parte labiorum: ut ita ostenderet, quod organa corporea, quibus verba exprimuntur, erant in eo inepta ad loquendum. De vocis autem gracilitate non fit mentio ulla in littera, nec oportet hoc fingere, præsertim quum Moyses in ultima sua senectute legatur omnibus filiis Israel simul locutus, ut in Deuteronomio patet: quod cum vocis tenuitate esse non potuit.

Ad ista respondeo, quod in Scripturis incircumcisio magis adscribitur corporali-

Exod. xx, 3 et seq.

Ezech. xxxvi, 24 et seq. Exod. xxiv, 3.

Exod. iv, 10.

Deut. xxxiii, 1. bus membris et organis, propter spiritualem, quam ob corporalem defectum.16 Et hoc in libris Prophetarum frequenter innuitur, in quibus incircumcisæ dicuntur aures Israelitarum. In Actis quoque S. Stephanus loquitur ad Judæos : Dura cervice et incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto.17 Porro, quod Moyses gracilem linguam habuerit, supra ex doctoribus catholicis et Hebræis probatum est. Ideo non est hoc reputandum fictitium. Denique, quod Rabbi Paulus asserit in Scriptura mentionem non fieri de hoc quod Moyses fuerit gracilis ac tenuis vocis, falsum censetur, saltem secundum antiquam translationem. Nam Septuaginta interpretes transtulerunt : Ecce ego gracili voce sum. Qua translatione utens Augustinus, disseruit : Non videtur se excusare de vocis gracilitate tantum propter multitudinem populi, sed etiam propter unum hominem, scilicet Pharaonem. Sed mirum si tam gracilis exstitit vocis, quod nec ab uno potuit audiri.18 An forte regius fastus non permittebat eum de proximo loqui ? Siquidem qui coram regibus habent loqui, a remote stare et loqui solent. Hæc Augustinus. Postremo, quod objicitur, Moysen per se esse locutum filiis Israel in senio suo, faciliter solvitur. Nam et qui gracilem habent vocem, interdum sibi vim faciunt ad loquendum quid altius. Poterat-que gratia supplere defectum naturæ ad loquendum in Moyse, quod et Aaron jam defuncto, rationabiliter creditur factum.

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Ægypti, id est, præcepit eis aliquid, quod pertinebat ad Hebræos ac regem Ægypti, videlicet ut educerent filios Israel de terra Ægypti. Per quod docemur, quod Dei voluntas sit, ut qui præsident aliis, non cito neque faciliter ab illorum, quamvis duri exsistant, exhortatione et informatione desistant ; sed eamdem sæpius repetendo, tandem verba salutis cordi illorum inculcent, sicut ad Timotheum scribit Apostolus :19 Prædica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia.

Deinceps Moyses sui ipsius ac fratris sui prosapiam diligenter describit, ne in persona legislatoris Hebræorum quis erret. Isti sunt principes domorum per familias suas, id est, hi qui statim nominabuntur, sunt patres et capita tribuum ex se progenitarum in cognationibus suis. Filii Ruben primogeniti Israelis, id est Jacob patriarchæ, qui alio nomine dictus est Israel, fuerunt Enoch et Phallu, Esron et Charmi.20 Quamvis enim Ruben fuit primus et generalis pater omnium a se descendentium, tamen quatuor filii ejus fuerunt principales, unusquisque eorum inter natos ex semine suo. Deinde in littera exprimuntur filii Simeonis, quorum unusquisque exstitit princeps et caput prosapiæ ex se ortæ.

Et hæc nomina filiorum Levi patriarchæ per cognationes suas, Gerson et Caath et Merari. Ex quibus natæ sunt tres familiæ Levitarum, videlicet Gersonitæ, Caathitæ et Meraritæ, ut infra, præsertim in libro Numerorum, copiose describitur. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta et septem.21 Et ita vixit decem annis minus quam Jacob. Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem22 suam, id est neptem ex patruo, ut plenius secundo capitulo exstat expositum. Quæ peperit ei Aaron, et Moysen, et Mariam. Quæ quamvis ultimo loco nunc ponatur propter sexum inferiorem, tamen ante Aaron et Moysen fuit nata. Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth, filiam Aminadab, sororem Naasson, quæ peperit ei Nadab, et Abiu et Eleazar et Ithamar. Circa hoc scribit Lyra : Elisabeth filia Aminadab, fuit de tribu regia, quoniam propter dignitatem sacerdotalem tribus regia et sacerdotalis fuerunt commixtæ. Circa quod dico, quod tempore illius connubii, nec regia dignitas data fuit, aut inerat tribui Judæ, de qua fuit Aminadab, nec sacerdotalis dignitas fuit collata tribui Levi, de qua exstitit Aaron. Et quamvis Jacob prophetaverat regiam dignitatem tribui Judæ præstandam, tamen sacerdotii eminentiam tribui Levi esse donandam, prophetatum non fuit, neque innotuit. Ideo dictum illud non videtur idoneum, nisi forsan quis dicat, Deo disponente sic factum esse, quoniam Deus præcognovit duabus tribubus illis præfatas dignitates fore contribuendas, quæ ambæ in Christo sunt counitæ. At vero Eleazar filius Aaron, accepit uxorem de filiabus Phutiel: quem Hebræi dicunt fuisse Jethro, ut refert Lyra: quod verum non reor; sed Eleazar accepit uxorem ante egressum ex Ægypto: nam usque ad tempus illud non videtur habuisse notitiam Jethro illius.

Hi, scilicet præfati tres filii Levi, sunt principes tribuum Leviticarum per familias suas. Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Ægypti per turmas suas, etc. Interdum in textu Aaron exprimitur ante Moysen dum combinantur, interdum econtra. Dicique potest, quod Moyses aliquando exprimit Aaron ante se, quoniam senior eo fuit, et in summum pontificem præelectus, atque in eloquentia præcellebat; quandoque vero prænominat se, quoniam absolute principalior fuit et legislator, quem et Aaron ipse suum dominum appellavit. Iste est Moyses et Aaron, etc. Sicut Magister in historiis tangit, et Glossa ex Strabo allegat, Esdras ex suo addidit verbum istud, qui omnem bibliothecam Judæorum post Babylonicam captivitatem recuperavit, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis; vel Moyses de se ipso, tanquam de alio loquitur: quod verius puto.

Præterea mystica intelligentia hujus capituli ex præhabitis satis videtur patere. Moraliter vero ex isto capitulo instruimur, qualiter Deus omnipotens, pius, justus ac sapiens, suos permittit electos in vita hac ab impiis graviter ac multipliciter tribulari, finaliter tamen eos non deserit;23 imo et in ipsis eorum tribulationibus multipliciter consolatur eosdem per prædicatores atque prælatos, per angelicam inspirationem et consolationem divinam, denuntians eis, quod in terram cœlestis Jerusalem, in regionem civium supernorum, ab Ægypto (id est hoc sæculo nequam) perducturus sit eos: quod quidam in afflictionibus positi non advertunt. Ideo in omni hujusmodi adversitate sint in Domino immobiliter confidentes, atque in persecutionibus gloriantes, certi quod Deus suos non deserit, et per adversa misericordissime providet ipsis, veniam gratiamque largitur, et felicitatem accelerat. Rursus docemur ex dictis, exemplo sancti Moysis, humilitatem amplecti, et omnem detestari ambitionem; nostram quoque insufficientiam et defectuositatem in donis naturæ ac gratiæ, ex sincero corde humiliter, imo et sæpius allegare, ut ex promotione, etiam dum non quæsita offertur, sic evadamus. Quod, proh dolor! multi non advertentes, præcipitant semetipsos, proni ad regimen aliorum, qui nec se ipsos regere queunt nec regunt.

Præterea circa textum inquiritur, cur Moyses præfatas tres tribus, videlicet Ruben, Simeon et Levi, easque dumtaxat, hoc loco describit. Et respondendum, quod ideo, ut designet ducatum Israeliticæ plebis non esse commissum alicui viro ex primogenito Jacob nato, neque alicui nato ex secundogenito ejus, scilicet Simeone, sed ex tertiogenito ejus, puta ex Levi: ideo ultra tribum Levi non descendit ad alias tribus. In Glossa quoque habetur: Non primam aut secundam, sed tertiam tribum elegit Deus in sacerdotium et ducatum: quia in nomine sanctæ ac summæ Trinitatis consecrati sunt sacerdotes, ut fidem Trinitatis in se conservare, et alios studeant edocere, et quoniam numero impare gaudet Deus. Rursus, secundum Strabum, Amram interpretatur pater excelsus, per quem significatur Christus. Jochabed vero interpretatur gratia Dei, per quam significatur Ecclesia. Ex Christo igitur et Ecclesia nascitur Moyses, id est lex spiritualis, et Aaron, id est sacerdotium verum. Amplius circa illud, Accepit Aaron uxorem Elisabeth, ait Glossa: De tribu Juda fuit uxor

Aaron. Nondum enim præceptum erat, ut et regalis, tunc matrimonio jungebantur, unusquisque de tribu sua conjugem duceret. Ideo autem hæ tribus, puta Levitica ut intelligeretur Christus ex eis futurus, qui est rex et summus sacerdos.24

Footnotes

  1. Gen. xvii, 1. ↩

  2. Gen. xxviii, 3. ↩

  3. Gen. xlvi, 3. ↩

  4. Ps. cxviii, 100. ↩

  5. Matth. xii, 17. ↩

  6. Hebr. xi, 19. ↩

  7. Rom. iv, 20, 21. ↩

  8. Matth. xiii, 17. ↩

  9. Tetragrammaton et Jehovah idem significant. ↩

  10. Gen. xv, 7. ↩

  11. Exod. m. 14. ↩

  12. Num. xu, 8. ↩

  13. Gen. xv, 7. ↩

  14. Job xxiii, 13. ↩

  15. Job xiv, 4. ↩

  16. Jev. vi, 10. ↩

  17. Act. vii, 51. ↩

  18. * proxime ↩

  19. II Tim. iv, 2. ↩

  20. Gen. xxxii, 28. ↩

  21. Num. xxvi, 57 et seq. ↩

  22. Gen. XLVII, 8-10. ↩

  23. Sensus moralis. ↩

  24. Hebr. vii. ↩

Chapter 12 of 72