Articulus 12
EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : ET LOCUTUS EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : EGO DOMINUS.
EXCELLENTIA et efficacia, quas Deus contulit Moysi in verbis et signis ac aliis supernaturalibus donis, in præsenti describuntur capitulo. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus. Quasi dicat : Quam verum est, quod ego solus sum omnium Dominator omnipotens, qui solo jussu omnia possum, tam securus et constans esse debes in his, quæ tibi dico ac jubeo, et certus de veritate verborum meorum. Ideo subditur : Loquere ad Pharaonem regem Ægypti omnia quæ loquor tibi, ita ut prorsus non timeas eum. Et ait Moyses : En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me Pharao? id est, qualiter acquiescet verbis meis? Non ex diffidentia, sed ex humilitate ait hoc Moyses, non obstante quod jam ante dixerit ei Deus, quod loqueretur Aaron pro eo.1 Et forsan nunc rursus allegavit insufficientiam suæ loquelæ, quoniam Dominus dixit ad eum, Loquere ad Pharaonem; et non addidit, Per Aaron loquere ei. Hinc Dominus pandit ac subdit modum, qualiter audiret Pharao Moysen.
Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce constitui te deum Pharaonis, id est, quasdam divinas excellentias tibi do super eum, ita ut instar Dei possis ei præcipere, comminari, nocere et subvenire. Sicque per participationem quamdam dici poteris deus ipsius. Nam quamvis sit unus solus verus Deus substantialiter, tamen participative sunt plures dii, in quantum aliquid divinarum proprietatum et excellentiarum ac potestatum participant in judiciaria potestate, sapientia, sanctitate, præsidentia, signis, virtutibus atque miraculis. Propter quod scriptum est : Non est similis tui in diis, Domine.2 Et : Quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.3 Itemque :4 Ego dixi, dii estis. Circa quod ait in Evangelio Christus : Illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est.5 Et Aaron frater tuus erit propheta tuus, id est, quæ ventura sunt, ex mea revelatione ei denuntiabis, et ipse ex parte tui illa loquetur, sicque per modum prophetæ habebit se ad te. Nam ille vocatur propheta, cui Deus contingentia futura revelat, et ille ex parte Dei illa prædicit. Unde Dominus hoc loco non ait, Aaron erit propheta; sed, Erit propheta tuus : sicut nec Moysi dixerat absolute, Constitui te deum, sed addidit, Pharaonis. Sicque in verbis istis servavit Deus metaphoram, quoniam juxta analogiam seu proportionem qua constituit Moysen deum Pharaonis, constituit et ipsum Aaron prophetam Moysis. Nam soli vero Deo proprie competit habere Prophetam, quoniam futurorum pure contingentium certa præcognitio ponitur propria Deo, nec competit aliis, nisi in quantum revelatur ipsis a Domino. Propter quod loquitur Isaias : Quæ ventura sunt, annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos.6
Circa hæc scribit Lyra : In Hebræo habetur Elohim, quod est pluralis numeri, et significat deos. Ideo translatio nostra magis propria esset, si ita haberet, Constitui te deos Pharaonis : quod non apparet. Non enim proprie diceretur singulari personæ pluraliter, Constitui te deos. In expositione quoque primi capituli Genesis, ex Scholastica historia allegavi super illud, In principio creavit Deus cœlum et terram, Hebræus habet Elohim, quod tam singulare quam plurale est: idcirco tenendum, quod Hieronymus proprie transtulit in hoc loco singulariter, Constitui te deum Pharaonis. Satis tamen credendum, quod Elohim in Hebræo communius atque frequentius sumitur pluraliter quam singulariter. Amplius Magister in historiis ait, Constitui te deum Pharaonis, id est potentem in Pharaone et in terra ejus facere signa ad modum Dei. Et Aaron frater tuus erit propheta, id est prælocutor tuus. Non tamen fuit Moyses nec Aaron propheta. Circa quod dico, quod quamvis ex hoc loco non sequatur, Aaron fuisse prophetam, aliunde tamen probatur, quod propheticas revelationes a Deo sortitus sit, quum et Maria soror ejus prophetissa infra vocetur. Et supra legitur, qualiter Deus apparuit atque locutus sit Aaron in Ægypto. Infra tamen hoc clarius innotescet. Id quoque pensandum, quod etiam in novo Testamento propheta interdum dicatur, qui verba divina interpretatur, eloquitur, seu exponit, ut dum ad Corinthios scribit Apostolus: Prophetæ duo aut tres dicant. Potestis enim per singulos prophetare.
Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi, et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua. Sed ego indurabo cor ejus, videlicet Pharaonis, gratiam emollientem cordis duritiam non infundendo ei, exigente justitia mea. Et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti, id est miracula, meam potentiam et verborum meorum veritatem monstrantia, quæ signa ostensione et admiratione sunt digna. Vel per signa, intelliguntur minora prodigia; per ostenta autem, majora. Circa quod loquitur Augustinus, quod Deus bene utitur cordibus malis, quia ad hoc permisit Pharaonem sceleratum sic indurari, ut ea occasione fierent in Ægypto plura et præclariora miracula, per quæ Deus suam omnipotentiam declaravit, et suos electos ædificavit, convertit, omnesque homines in admirationem divinæ majestatis induxit. Et non audiet vos. Immittamque manum meam super Ægyptum, id est, per effectus potentiæ meæ castigabo Ægyptios, et educam exercitum et populum meum filios Israel de terra Ægypti per judicia maxima, id est per gloriosissima signa, justo judicio Ægyptiis infligenda ac nocitura. Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem. Et ita ex parte ætatis patet idoneitas eorumdem ad tantum officium.
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Quum dixerit vobis Pharao, ostendite signa, id est opera mira, et tanta ac talia, ut dignum sit quod credamus vos esse missos a Deo, quem dicitis esse summum Deum, dices tu, o Moyses, ad Aaron: Tolle virgam tuam, id est, in manu accipe, vel acceptam ex manu ejice, et projice coram Pharaone, et vertetur in colubrum. Cur Moyses virgam non projecit? Respondent quidam, quod ideo, ne Ægyptii dicerent eum magicis artibus facere signum hoc. Nempe quum diu absens fuerit ab Ægypto, poterant suspicari Ægyptii, quod in terra aliena magicas didicerit artes: quod de Aaron suspicari nequibant, quia a juventute fuerat commoratus inter Ægyptios, sine quorum voluntate ac scitu non valuit artes illas addiscere. Hæc ratio non videtur magni vigoris. Primo, quoniam infra Moyses legitur per se ipsum quædam signa cum virga fecisse. Secundo, quoniam Aaron potuisset occulte artes didicisse præfatas. Tertio, quia Ægyptii poterant suspicari, quod Moyses instruxisset seorsum ipsum Aaron magicas artes. Aptius igitur arbitror responderi, quod Aaron virgam projecit, quoniam Deus hoc jussit, sicut in textu evidenter exprimitur. Et cur Deus hoc jussit, quis novit? Tamen ex circumstantia litteræ conjici potest, quod ideo, ut ordo mediationis ipsius Aaron inter Moysen et Pharaonem, superioritas quoque
Exod. xv, 20.
Ibid. iv, 27.
1 Cor. xiv, 29.
Moysis in hoc commendaretur. Jam enim dixerat Deus ad Moysen: Constitui te deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. Ideo Moyses quasi superior, et quasi quidam deus Pharaonis, per intermedium fratrem suum jussit virgam projici, et eadem ratione Deus Moysi præcepit sic facere.
Præterea advertendum, quod virga hæc interdum dicitur virga Dei, quia in ea Deus potentiam suam monstravit, miraculoseque egit. Aliquando appellatur virga Moysis, quia eam habebat quum Dominus in monte Sinai ei apparuit, et secum detulit eam. Nunc vero vocatur virga Aaron, quia ipse gestavit, projecitque eam.
Ingressi itaque Moyses et Aaron, et forte quidam ex senioribus Israel cum eis, ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus. Quod qualiter factum sit, subditur: Tulitque Aaron, id est, in terram projecit, virgam coram Pharaone, quum dixisset, Ostendite signa, aut aliquid simile protulisset, et coram servis ejus; quæ versa est in colubrum: et hoc miraculose, puta repente, sine naturalium applicatione agentium, per omnipotentiam Dei. Vocavit autem Pharao sapientes, id est eos qui in scientia Ægyptiorum erant instructi, vel philosophos, qui ante Pythagoram vocabant se sapientes: quod Pythagoras reputans esse præsumptuosum, interrogatus a quodam an sapiens esset, respondit se esse philosophum, id est sapientiæ amatorem. Quæ responsio tantum placuit studentibus sapientiæ naturali, quod omnes de cetero vocabant se philosophos, non sapientes, prout in libro de Civitate Dei recitat Augustinus. Et maleficos, id est necromanticos, et dæmoniacis artibus auxiliisque intentos; et fecerunt etiam ipsi per incantationes Ægyptiacas, id est invocationes seu adjurationes diabolicas, quibus intenti erant Ægyptii, et arcana quædam, id est per quasdam occultas maneries aut virtutes, quæ communem plebem latebant, ut infra magis tangetur, similiter, projiciendo virgas suas seu baculos, qui in
A Alcorano impii Mahometi vocantur hastilia. Hinc subditur: Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones. Qualiter factum sit hoc, jam inquiretur.
Sed devoravit virga Aaron virgas eorum. Hoc dupliciter exponitur. Primo, quod coluber in quem virga Aaron fuit conversa, devoravit dracones seu serpentes, in quos versæ fuerunt vere aut apparenter virgæ magorum. Et si fuerunt versæ realiter in dracones, tunc coluber ille realiter devoravit dracones illos. Si autem apparenter dumtaxat, tunc coluber ille devoravit apparenter dracones, et realiter virgas. Juxta hanc expositionem, devoratio illa facta est, antequam coluber Aaron in virgæ naturam mutatus atque reversus est. Et ita intelligit Josephus, dicens quod draco Aaron insiliit in illos, donec devoravit universos. Sed cur Scriptura ait, Devoravit virga, et non potius, Devoravit coluber Aaron virgas seu dracones illorum, præsertim quum devorare non proprie competat virgæ, sed magis serpenti? Ad hoc B. Augustinus respondet: Si dictum esset, Absorbuit draco, id est coluber Aaron, virgas illorum, intelligeretur verus draco Aaron absorbuisse, non phantastica figmenta magorum, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod videbantur et non erant. Sed quia dixit Scriptura, Absorbuit virga Aaron virgas illorum, draco Aaron potuit absorbere virgas magorum, non virga Aaron. Sed eo nomine vocata est res, ex qua versa est, non nomine rei in quam versa est, quia in eam rem, scilicet virgam, etiam reversa est: ideo hoc vocari debuit, quod principaliter erat. Itaque draco seu coluber Aaron vocatur virga, quamvis tempore devorationis illius non erat virga, quia primo exstitit virga, et rursus in speciem virgæ mutatus est. Hanc expositionem sequuntur Catholici.
Secundo exponitur ab Hebræis, quod post reditionem colubri Aaron in virgam, ipsa virga Aaron devoravit dracones magorum miraculose divina virtute, loquendo metaphorice de devoratione, eo modo quo loquitur Isaias: Sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit.7 Sicque divina potestate in virgam illam fuissent conversi dracones, quoniam Deus potest unum corpus in aliud convertere; vel virga illa per omnipotentiam Dei consumpsisset, et quasi in nihilum redegisset dracones magorum, quemadmodum calor solis dissolvit naturaliter glaciem, et consumit humorem.
Prima autem expositio, aptior reputatur. Si enim Hebræi litteræ volunt inniti, dicendo quod non coluber, sed virga devoravit, quia in textu habetur, Devoravit virga Aaron, consequens est ut dicant, dracones magorum redisse et rursus esse mutatos in virgas, quia in textu asseritur: Devoravit virga Aaron virgas eorum. Insuper videtur verbum istud sic posse intelligi: Devoravit virga Aaron virgas eorum, id est, mirabilia facta per virgam Aaron, prævaluerunt signis factis vere seu apparenter per virgas magorum. Et si iste non est sensus litteralis, hoc tamen ad minus significatum est per devorationem præfatam. Denique devoratio virgarum seu draconum a virga seu colubro Aaron, fuit speciale prodigium.
Circa præhabita quæritur, quid sit catholice sentiendum de facto magorum Pharaonis, an scilicet virgæ eorum conversæ fuerint in dracones. Et videtur quod non, quia tam repentina virgarum in dracones conversio, non videtur per naturam, neque per magicam artem possibilis. Miracula quoque Dei debent differre a miris magorum effectibus. Quod si conversio illa fuit per naturam aut magicam artem vere possibilis et peracta, ergo conversio virgæ Aaron in serpentem, non fuit sufficiens signum quo Moysi et Aaron crederetur; nec Pharao videretur peccasse non credendo, nec obtemperando propter signum illud. Oppositum probatur ex textu, in quo simpliciter affirmatur, quod virgæ magorum versæ sunt in dracones. Ad hæc dissolvenda est triplex responsio. Nam aliqui dicunt, quod virgæ magorum non fuerunt veraciter in dracones conversæ, sed apparenter et ludificatorie tantum, ita quod ibi non erant dracones realiter, sed præstigialiter solum. Hinc Strabus et Magister in historiis dicunt: Magi diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes, aliud viderentur. Huic autem responsioni videtur favere, quod jam ex Augustino est allegatum: Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron absorbuisse, non phantastica figmenta, sed virgas. Hoc enim poterat absorbere quod erant, non quod videbantur et non erant. Secunda responsio est, quod virgæ magorum vere convertebantur in dracones, per applicationes virium ac seminum naturalium rerum, quæ maligni spiritus celerrime colligere, adducere, applicareque poterant, et ita repente transmutare virgarum materiam, ut in dracones converterentur.
Hanc quoque responsionem Strabus et auctor Scholasticæ historiæ tangunt, dicendo: Dum per incantationem dæmonum malefici aliquid operari conantur, dæmones ipsi per mundum discurrunt, et subito semina rerum, de quibus hoc agitur, afferunt; sicque ex illis, Deo permittente, nova quædam producunt. Ista item responsio in verbis Augustini fundatur, dicentis: Insunt corporeis rebus per omnia mundi elementa quædam occultæ seminariæ rationes, quibus quum data fuerit opportunitas temporalis, prorumpunt in species debitas suis modis ac finibus. Et qui faciunt hæc, non dicuntur animalium creatores, sicut nec agricolæ, segetum. Quod autem hi faciunt visibiliter, hoc angeli boni vel mali invisibiliter. Solus autem Deus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit. Hæc vero responsio quibusdam non placet. Nam dicunt, quod licet ex virgis possunt generari serpentes per naturalium applicationem virtutum ac seminum, hoc tamen non fieret tam repente, sed per intermedias transmutationes et per moram notabilem. Ideo dicunt quod dæmones celerrime et imperceptibiliter subtraxerunt virgas a magis projectas, et loco earum supposuerunt dracones aliunde invisibiliter allatos, vel ibi de novo generatos, per hoc quod supposuerunt materiam de propinquo dispositam ad inductionem formarum serpentium. Textum autem solvunt, dicendo quod consuetudo Scripturæ est, aliquid recitare sicut ab omnibus reputatum est, et sicut apparuit quando fiebat, secundum quod super Matthæum scribit S. Hieronymus.
Præterea ut sciatur, quæ harum responsionum verior probabiliorque putetur, advertendum in primis quod in prima parte Summæ suæ, quæstione 110, scribit S. Thomas, dicendo : Secundum divinum Dionysium capitulo 7 de Divinis nominibus, Deus conjungit infimum superioris ordinis cum supremo ordinis inferioris. Hinc angeli tam boni quam mali ratione suæ spiritualis naturæ, dignitatis ac potestatis, agere possunt in corporalem naturam, quantum ad motum localem. Porro ad rationem miraculi non sufficit, quod aliquid fiat præter ordinem naturæ particularis : alioqui qui projicit lapidem sursum, perpetraret miraculum; sed oportet ut fiat præter ordinem totius naturæ creatæ : sicque Deo proprium est miracula facere, juxta illud, Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Verumtamen homines sancti et angeli gloriosi dicuntur patrare miracula, in quantum propter eorum preces et vota Deus efficit ea, aut quia ministerium exhibent in operatione miraculi.8 His verbis addit Thomas : Dæmones aliqua agere possunt ex naturali industria per occulta rerum semina, quorum nos ignoramus virtutem, sicut fecerunt per magos Pharaonis. Unde talia, quamvis sint miracula, quantum ad nos, non tamen simpliciter, quia in naturali potestate est creaturæ quidquid efficiunt. Ex his constat, quid de conversione virgarum magorum Pharaonis senserit Thomas, utpote quod in dracones vere conversæ sunt per modum prætactum.
Insuper in eadem parte Summæ suæ, quæstione 114, ait : Dicuntur dæmones miracula facere posse, quoniam per occulta rerum semina, aut simili modo aliqua efficere possunt, quæ facultatem et considerationem humanam transcendunt. Quæ autem naturali virtute fieri nequeunt, non faciunt vere, sed apparenter dumtaxat, videlicet decipiendo sensus humanos, aliquas formas seu similitudines imprimendo exterioribus sensibus, aut phantasiam et sensum communem interius immutando, ex qua immutatione refluunt species rerum ad sensus exteriores : et ita videtur homini quod sentiat, quod non sentit. Denique sicut diabolus potest ex aere corpus formare atque assumere, sic potest aliis rebus corporeis quamcumque formam et figuram circumponere, ita ut corpus humanum videatur in figuram bestialem conversum : quam conversionem non potest diabolus vere efficere. Unde octavodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Nec ulla ratione crediderim, dæmonum potestate et arte in bestialia posse lineamenta et membra converti corpus humanum. De hac autem materia, et quid sit proprie miraculum, de diversitate quoque ac gradibus miraculorum, et qualiter dæmonum ope, magorum opera fiant, qualiter etiam dæmones valeant imaginativam vim, exterioresque sensus hominum immutare ac fallere, valde magistraliter atque subtiliter scribit sanctus Doctor in prima parte Summæ suæ, et super secundum Sententiarum, distinctione 7; itemque in Summa contra gentiles libro tertio.
Itaque verius reor, quod virgæ magorum Pharaonis fuerunt vere in dracones conversæ, et quod magi, ut infra habetur, vere converterunt aquam in sanguinem, ranasque produxerunt. Primo, quoniam hoc magis consonat textui veritatis, videlicet sacræ huic historiæ, quæ absolute ac apertissime protestatur et asserit, quod virgæ illæ in dracones sint versæ, etc. Secundo, quoniam doctores egregii, super secundum Sententiarum, distinctione 7, communiter dicunt hoc, et ipse Magister in textu ibidem idem affirmat. Tertio, quoniam effectus illi non transcendunt virtutes naturalium seminum et causarum, ac angelorum sive bonorum sive malorum. Quarto, quia beatissimus Augustinus tertio libro de Trinitate per diversa capitula, hoc ipsum contestatur atque declarat: Video, inquit, quid infirmæ cogitationi possit occurrere, cur scilicet mirabilia ista etiam magicis artibus fiant. Nam et magi Pharaonis, serpentes et alia quædam fecerunt aerearum potestatum auxilio. Nam et dæmones nihil possunt, nisi data eis desuper potestate, quæ datur eis ad fallendum fallaces, sicut data est eis in ipsos Ægyptios et in magos, ut in eorum spirituum seductione viderentur admirandi a quibus fiebant, a Dei veritate damnandi; vel ad monendum fideles, ne tale aliquid facere pro magno reputent; vel ad exercendam, manifestandamque justorum patientiam. Nec ideo putandum est, transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam, sed Deo potius, a quo hæc datur potestas. Nec mali angeli illi dicendi sunt creatores, quia magi famulo Dei Moysi resistentes, ranas et serpentes fecerunt per illos. Omnium quippe rerum quæ corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quædam semina in corporeis hujus mundi elementis latent: alias non nascerentur plerumque ex terra, quæ in ea seminata non sunt.
Sed nunc restat objectio illa solvenda quæ tacta est, quia apparet quod per magicam artem et dæmonum operationem non potuerint virgæ magorum tam repente in dracones converti. Quam objectionem Nicolaus de Lyra sic ponderat, quod ob eam negat virgas fuisse in dracones conversas. Verum ex verbis Augustini tertio de Trinitate, habetur solutio. Ait equidem ibi: Angeli ex sua subtilitate et agilitate semina rerum nobis occultiora noverunt, et ea per congruas temperationes latenter spargunt, atque ita gignendarum rerum et accelerandorum incrementorum præbent occasiones. Multi etiam homines noverunt, ex quibus herbis aut carnibus, vel quarumlibet rerum succis et humoribus, sic vel sic positis, obrutis, contritis aut commixtis, quæ animalia soleant nasci. Quid igitur mirum, si quemadmodum potest cognoscere quilibet nequissimus homo, unde illi vel illi vermes aut muscæ nascantur, sic angeli mali in occultioribus elementorum seminibus norunt, unde ranæ serpentesque nascantur, et hæc per certas ac eis notas temperationum opportunitates seu convenientias, occultis motibus adhibeant et procurent? Quod si quis celeritates incrementorum forte miratur, quod animalia illa tam cito sunt facta, attendat quemadmodum ista pro modulo facultatis humanæ ab hominibus procurentur. Sed hæc ab hominibus tanto difficilius adhibentur, quanto desunt sensuum subtilitates, et corporum mobilitates in membris terrenis. Hinc quanto facilius est angelis, et malis, intimas causas ab elementis contrahere, tanto mirabiliores exsistunt celeritates in talibus eorum operibus.
His quoque Augustini verbis addenda sunt, quæ in Summa contra gentiles libro tertio scribit Thomas: Considerandum est, inquiens, quod dum angeli vel dæmones adhibent res naturales ad determinatos effectus, utuntur eis ut instrumentis, sicut medicus utitur herbis ad curandum. Ex instrumento autem procedit non solum effectus suæ virtuti correspondens, sed etiam effectus ultra propriam virtutem, in quantum agit virtute principalis agentis. Serra namque et securis non possent facere lectum, nisi in quantum agunt ut motæ ab arte ad talem effectum. Nec calor naturalis posset generare carnem, nisi virtute animæ vegetabilis, quæ utitur eo ut instrumento. Conveniens ergo est, quod ex ipsis naturalibus proveniant aliqui altiores effectus, ex hoc quod spirituales substantiæ eis utuntur, ut instrumentis. Sicque, quamvis tales effectus non sint absolute miracula, quia ex naturalibus causis proveniunt, mirabiles tamen nobis redduntur dupliciter: Uno modo ex hoc, quod per spirituales substantias tales causæ modo nobis insolito applicantur ad certos effectus. Unde et ingeniosorum artificum opera mirabilia his videntur, qui non percipiunt qualiter illi operantur. Alio modo ex hoc, quod causæ naturales appositæ ad aliquos effectus producendos, aliquid sortiuntur virtutis ex hoc, quod sunt instrumenta spiritualium substantiarum, et hoc magis accedit ad rationem miraculi.
Ex his patet plena objectionis prætactæ solutio. Ad id autem quod objectum est, opera Dei debere distingui a factis magorum, et quod conversio virgæ Aaron in serpentem, non fuisset sufficiens argumentum suæ legationis, quod esset a Deo, patet responsio ex verbis Thomæ super secundum Sententiarum, distinctione 7, asserentis: Signa facta per bonos, distingui possunt ab his quæ fiunt per malos, tripliciter. Primo, ex efficacia virtutis agentis: quoniam signa facta per bonos, fiunt virtute divina, et in his ad quæ se virtus activa naturæ nullo modo extendit; quæ dæmones nequaquam facere possunt, nisi in præstigiis tantum, quæ diu durare non valent. Secundo, ex utilitate, quoniam signa facta per bonos, sunt de rebus utilibus, ut in curationibus infirmitatum; signa autem facta per malos, sunt de rebus nocivis aut vanis, ut quod volant in aere, vel membra hominum efficiunt stupida. Et hanc differentiam assignat S. Petrus in Itinerario S. Clementis. Tertia differentia est, quantum ad finem: quoniam signa bonorum, ordinantur ad ædificationem fidei et morum bonorum; signa autem malorum, sunt in manifestum nocumentum fidei, bonorumque morum. Differunt quoque in modo agendi, quoniam boni faciunt ea per invocationem Dei pie ac reverenter; sed mali quibusdam deliramentis, incantationibus, abusionibusque utuntur.
Denique, quod Strabus et Magister in historiis dicunt virgas magorum non realiter, sed ludificatorie versas in dracones, non dicunt assertive, sed opinative vel inquisitive. Nam disjunctive loquuntur, dicendo quod factum sit illud vel per illusionem sensuum, vel per virtutes naturalium rerum. Similiter intelligendum est quod loquitur Augustinus de figmentis illis phantasticis. Insuper dici potest, quod conversio virgarum magorum in dracones, non sit facta tam subito ut apparebat. Quum enim versa fuisset virga Aaron in serpentem, videntes dæmones Pharaonem vocare maleficos suos ad similia perpetranda, potuerunt mox in virgis magorum facere alterationes et dispositiones notabiles, ad convertendum eas in dracones. Et fuit notabile tempus inter illam vocationem, et virgarum projectionem. Hæc circa præsentem passum tam prolixe induxi, quoniam ad sequentium capitulorum expositionem, intelligentiamque proficiunt.
Postremo, ex dictis potest dari solutio, qualiter multa per magicam artem, sic et sic fieri vel potius apparere potuerunt: sicut quod legitur in Itinerario B. Clementis, quod Simon Magus similitudinem vultus sui impressit Faustiniano patri S. Clementis, ita quod solus beatissimus Petrus apostolus in hoc falli nequivit. Similiter in Vitis Patrum narratur de quodam, cujus uxor videbatur conversa in equam: adduxit eam ad sanctissimum virum Macarium, qui solus vidit in femina illa formam humanam. Nam et Fratribus eremitis videbatur quod esset equa. Interdum quoque apparet hominibus, quod gallus trahat maximam trabem, quum non trahat nisi festucam aut stramen. Denique, de sanctis viris leguntur mira, quæ nequaquam facta sunt magica arte, sed divina virtute: sicut quod S. Fronto episcopus apud Petragoricas celebrans, quum redisset ad se, dixit se sanctam Martham sepelivisse. Beatus quoque Ambrosius in Mediolano celebrans, atque in Missa obdormiens, excitatus a clericis, dixit se obsequium præbuisse funeri sanctissimi præsulis Martini. Præterea B. Augustinus octavodecimo de Civitate Dei velle videtur, quod homine dormiente et vivo manente, phantasticum ejus velut incorporatum in alicujus animalis aut hominis effigie, apparet quandoque sensibus alienis. Unde et de sancto patre Bernardo legitur, quod interdum quando infirmus corporaliter in infirmaria jacebat, videbatur ire per chorum in Matutinis, et monachos intueri, somnolentosque suscitare.
Circa hæc scribit Richardus de Mediavilla, super primum Sententiarum, distinctione 37 : Dici potest, quod in veritate nec corpus, nec anima Ambrosii interfuit sepulturæ sancti Martini, sed forte angelus in specie Ambrosii apparens. Quod dum fieret, videbatur Ambrosio soporato, quod interesset illi sepulturæ. Nec est putandum, quod phantasticum hominis realiter exeat de homine dormiente; sed quandoque contingit, quod homo somniat se esse præsentem alieno conspectui : et quando hoc somniat, tunc spiritus in specie illius hominis apparet illi, in cujus conspectu ille dormiens somniat se esse præsentem. Verum de hac materia scribit B. Augustinus diffuse de Civitate Dei libro octavodecimo, capitulis 17 et 18, in quibus de quibusdam transformationibus et apparitionibus satis miranda refert.
Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, id est, verbis et signis Moysis ac Aaron non obtemperavit, sicut præceperat Dominus Pharaoni per Moysen, ut obtemperaret. Cur autem hac vice non acquievit, dici potest, quia reputavit facta magorum ac deorum suorum in hoc signo esse parificata, quod Deus Israel per Aaron fecit; vel quia signum istud magicis artibus adscripsit. Potius tamen, quia non reputavit signum istud tale ac tantum, ut propter ipsum dignum duceret dimittere Israelitas.
Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis, et non vult dimittere populum Hebræorum. Vade ad eum mane : quatenus, dum adhuc jejunus et sobrius est, aptior sit ad considerandum quæ dices ad eum, et inexcusabilior, si non obtemperaverit; ecce enim egredietur ad aquas : forte ad deambulandum pro sanitate circa fluenta Nili; et stabis in occursum ejus super ripam fluminis, id est, in ripa Nili stabis intrepidus ad occurrendum regi; et virgam quæ conversa est in draconem, id est virgam tuam, quæ fuit versa in colubrum, et in naturam rediit virgæ, tolles in manu tua. Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto, et usque ad præsens audire noluisti. Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies per evidentiam facti, et per experientiam pœnæ tibi nunc infligendæ, quod sim Dominus, id est Dominus universorum per universalem auctoritatem et potestatem plenariam, qua et his qui meum dominium recognoscere nolunt, ad libitum infero pœnas, et eos vinco ac mihi subjicio. Ecce percutiam virga quæ in manu mea est, aquam fluminis, id est, ego Dominus jubebo fluvium percuti cum hac virga, quæ in mea est potestate : vel ego Moyses ex parte Dei præcipiam, ut Aaron cum hac virga percutiat flumen; et vertetur in sanguinem. Hoc loco ponitur singulare pro plurali, quia non solum in sanguinem versus est unus fluvius Nili, per diversa loca Ægypti currentis, sed multi aut omnes fluvii ejus, ut paulo post habetur in textu.
Pisces quoque qui sunt in fluvio, id est diversis fluviis, morientur : quia in sanguine non poterunt vivere diu. Sicque Deus punivit Ægyptios in eorum substantiis et animalibus. Nec hoc fuit contra Dei justitiam, quod propter peccata hominum innoxia bruta occidit, quum propter homines facta sint irrationalia universa : idcirco utendum est eis secundum exigentiam finis institutionis eorum, hoc est secundum merita ac demerita hominum, prout super Genesim plenius dictum est. Et computrescent aquæ, id est, corrumpentur. Vel sensus est, quod etiam sanguis in quem conversa est aqua, in se ipso computruit. Et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis. Si tota aqua Nili fuit versa in sanguinem, quomodo Ægyptii biberunt aquam fluminis? Est itaque sensus : Affligentur
Ægyptii bibentes aquam fluminis, id est, quum tentaverint bibere de fluvio converso ex aqua in sanguinem: quia sanguis ille fuit Ægyptiis non solum rubei coloris, sed et amari saporis, quod Ægyptii ignorabant quousque de illo gustare cœperunt; atque ut Josephus loquitur, intulit eis gemitus et dolores, Hebræis vero fuit dulcis atque potabilis.
Dixit quoque Dominus ad Moysen. Istud fuit quando Moyses stetit in præsentia Pharaonis: ideirco allocutio ista fuit forsitan solum interior sine visibili apparitione et exteriore allocutione angelica. Poterat tamen angelus apparere et loqui Moysi in præsentia aliorum, absque scitu, adspectu, ac auditione illorum. Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, id est, virgam quam semel projecisti in terram, ut converteretur in colubrum, sume de manu mea, et extende manum tuam, id est, manum tuam eleva, super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos, et paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem. Aaron una elevatione manus suæ in aere super aquas Ægypti, designavit quod omnipotentia Dei per suum obsequium operatura esset in aquis illis supernaturalem earum conversionem in cruorem. Et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus. Et elevans Aaron virgam, percussit, id est, cum virga sua tetigit, aquam fluminis circa quod stetit, coram Pharaone et servis ejus. Sicque tangendo unum flumen, designavit quod virtus divina spiritualiter tangeret cuncta flumina Ægypti modo præfato. Quæ versa est in sanguinem. Et pisces qui erant in flumine, mortui sunt. Et eadem hora ceteræ aquæ Ægypti in sanguinem sunt conversæ in instanti: quoniam virtus divina, quum sit infinita, instantanee operatur dum vult. Denique sicut in libro Sapientiæ scriptum est, Per quæ quis peccat, per hæc et punitur:9 ideo juste puniti sunt Ægyptii in ista conversione aquarum, qui tam graviter peccaverunt, submergendo in eis infantulos Hebræorum. Computruitque fluvius; non unus dumtaxat, sed omnes fluvii in Ægypto sic versi, quoniam grandis fœtor inde erupit, qui et de cadaveribus piscium partim poterat exhalare, sicque fœtore illo cruciabantur Ægyptii. Et quoniam vita animalium præsertim in sanguine est, recte per sanguinem sunt puniti, qui infantium vitam exstinxerunt in aqua. Cur autem Aaron, et non Moyses, aquam percussit, eadem ratio assignatur, quæ de hoc quod virgam projecit. Et fuit sanguis in tota terra Ægypti. Etiam in vasis ligneis atque in lapideis, in quibus haustæ fuerunt aquæ, et in eisdem vasis seu urnis vertebantur in sanguinem.
Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis: hoc est, per magicas artes et diabolicas opes, per applicationem occultam naturalium causarum, verterunt aquam in sanguinem, sicut de conversione virgarum in dracones præhabitum est. Quæritur, unde habuerunt hanc aquam, præsertim si omnes Ægypti aquæ in sanguinem sunt conversæ. Circa hoc recitat Lyra: Dicunt Hebræi, quod non omnes aquæ Ægypti erant in sanguinem versæ, sed solum aquæ Nili, et quæ fluebant ex Nilo, non autem fontes. Contra quod objicitur, quia jam dictum est, quod Moyses dixit ad Aaron: Extende manum tuam super aquas Ægypti. Ex quo apparet, quod omnis aqua Ægypti fuit in sanguinem versa. Rursus paulo post dicitur: Foderunt omnes Ægyptii per circuitum fluminis, aquam ut biberent: quod non fecissent, si habuissent fontes aquarum potabiles. Doctores autem catholici dicunt communiter, quod aqua fuit magis allata ex terra Gessen, ubi habitabant Hebræi, et quod plaga ista non exstitit ibi. Contra quod objicitur, quia secundum Josephum, etiam plaga hæc fuit ibi. Imo nisi et in terra Gessen fuisset, non fuissent Ægyptii habitantes ibidem, pariter cum Hebræis hac plaga percussi. Verumtamen Josephus non dicit hoc evidenter. Hinc Lyra probabilius reputat, quod ministerio dæmonum fuit ab extra Ægyptum, magis allata. Asserit quoque, quod fluvius fuit in terra Gessen Hebræis potabilis, quoniam statim revertebatur ad aquæ naturam, quando Hebræi hauserunt ex eo. Verumtamen Josephus dicit, quod fluvius fuit Hebræis potabilis, quamvis mutatus. Magister quoque in historiis dicit: Videtur quod alibi quam in Nilo, aqua fuerit in Ægypto. Per quod innuere perhibetur, quod aqua fuit ex Ægypti fontibus non conversis deducta ad magos, ut dicunt Hebræi. Augustinus vero sentit aquam terræ Gessen, in qua manebant Hebræi, non fuisse versam in sanguinem. Ad objectum autem dici posset, quod omnes Ægyptii longe a fontibus habitantes, foderunt pro aqua, ut dictum est.
Et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, etc. Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor suum etiam hac vice: præsertim quia malefici sui videbantur comparati Moysi et Aaron in hoc signo. Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis, aquam ut biberent, hoc est, ad hoc ut aquam potui aptam invenirent, foderunt puteos profunde in terra. Verumtamen secundum Josephum, non aquam, sed sanguinem repererunt. Non enim poterant bibere aquam fluminis, hoc est de cruore qui fuit in loco, in quo antea fuit aqua. Impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium: id est, septem diebus duravit hæc plaga, scilicet sanguis in omni terra Ægypti, in qua omnes fluvii erant in sanguinem versi. Unus tamen fluvius fuit specialiter percussus a Deo, per virgam et obsequium Aaron. Evolutisque septem diebus, redierunt aquæ ad suam naturam. Circa quod Josephus scribit, quod Pharao timens et hæsitans ex hac plaga, licentiavit Hebræos ad exeundum; sed sublata plaga, revocavit sententiam suam. Hæc autem conversio aquarum in sanguinem, fuit non primum signum, sed prima plaga Ægypto inflicta.
Footnotes
Chapter 13 of 72