Skip to the text

Articulus 13

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI SENSU.

DIXITQUE Dominus ad Moysen: Ecce constitui te deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. Sic et Deus multos electorum suorum tantis gratiarum charismatibus adimplevit, ut quasi dii inter ceteros haberentur: quales præsertim erant Apostoli, quorum quasi quidam Prophetæ erant coadjutores eorum, et expositores Scripturarum evangelicæ legis. Denique quosdam Deus sic quodammodo deificavit per sola dona gratiæ gratum facientis, hoc est per virtutes infusas et septem dona Spiritus Sancti: quales fuerunt omnes viri perfecti heroici ac divini, qui aliorum prælati aut judices non fuerunt, nec dona gratiæ gratis datæ, per quæ dicitur homo speciali modo divinus, sortiti sunt. Alios Deus quodammodo deificavit per sola dona gratiæ gratis datæ: quales fuerunt et sunt magni prælati ac judices, quamvis iniqui, qui Dei vicarii sunt, et in Scripturis dii vocantur, juxta quod infra habetur: Diis non detrahes.1 Et, Servus applicabitur ad deos. Alios Deus sic exaltavit per utraque dona. Potest quoque per Moysen, Christus intelligi; per Pharaonem, principes sæculares perfidi et iniqui, ac dæmones; per Aaron, quicumque vicarius Christi, specialiter beatissimus Petrus. Christus ergo suos misit vicarios ad principes sæculares, eorumque subditos, convertendos, atque ad principes tenebrarum ejiciendos ac refrenandos; et ne principes isti aliorum impedirent conversionem ad fidem, et ne obsisterent spirituali eorum exitui de vitiis ac tenebris sæculi hujus nequissimi, et de servitute peccati, ac jugo diaboli. Quod dum præfati principes impedire satagerent, innumerabilia etiam millia Christianorum atrocissime occidendo, Deus electos suos eduxit per judicia maxima, hoc est per præclarissima signa atque miracula, et frequenter per plagas horribiles, quibus tyrannos ac induratos punivit. Quæ omnia in passionibus beatissimorum martyrum utriusque sexus, multoties copiosissime gesta sunt, ita quod Ægyptii per evidentiam experientiamque noverunt, quod Christus sit omnium Dominus: quia conversi per talia, salubriter hoc noverunt; obstinati vero, in sua damnatione experti sunt hoc.

Dixit Dominus: Quum dixerit Pharao, Ostendite signa, etc. Sic Apostoli ac ceteri Salvatoris discipuli coram principibus et magnatibus hujus mundi innumerabilia peregerunt miracula. Tolle virgam et projice eam coram Pharaone. Per virgam intelligitur judiciaria Christi potestas, juxta illud: Virga directionis, virga regni tui.

Ps. XLIV, 7. Quæ in terram projecta est, dum Verbum caro factum, dignatum est ab hominibus judicari, ut homines ab æterna reprobatione salvaret. Quod autem virga Aaron in colubrum est conversa, designat quod Dei Filius incarnatus, factus est dæmonibus et reprobis universis judex terribilis, quia positus est in ruinam et resurrectionem multorum.2 Qui per Osee prædixit: Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! Rursus, per virgam Moysis intelligitur evangelica lex, de qua prædixit Propheta: Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion.3 Quæ lex in terram projecta est, quando in cordibus hominum est diffusa; et in colubrum est conversa, dum per eam dæmones et peccata interierunt. Potest item per

Luc. n, 34. Osee XIII, 14. Ps. CIX, 2. virgam crux Christi intelligi, quæ superavit potestates aereas. Devoravit quoque præfata virga Moysis, virgas magorum Pharaonis, seu dracones eorum: quia potestas et lex Christi, prædicatioque evangelicæ legis, ac vera Dei miracula, prævaluerunt in sæculo omni potestati diabolicæ ac humanæ, omni etiam sapientiæ philosophorum, et falsis et fictis signis et virtutibus hypocritarum ac perfidorum. Propter quod ait Apostolus: In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, destruentes omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Denique, per signa magorum Pharaonis, datur intelligi, quod impii agunt quædam apparenter similia operibus electorum:4 quod tempore Antichristi potissimum fiet.

Hæc dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: Ecce percutiam virga quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem; pisces morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis, etc. Per aquas fluviosque Ægypti, exprimuntur scientiæ poetarum, eloquia rhetorum, doctrinæ philosophorum, et omnis vana sapientia idololatrarum ac perfidorum: quæ per virgam Moysis sunt in sanguinem versæ, dum per sapientiam Verbi æterni et Evangelii theoriam, sunt reprobatæ et falsæ inventæ. Propter quod illi qui talibus scientiis reficiebantur, sunt valde afflicti, videntes se superari; foderuntque per circuitum fluminis, quoniam undique quæsierunt quid contra legis evangelicæ doctrinam objicerent. Sed non nisi sanguinem invenerunt: quia quo profundius scrutabantur quod supernaturali divinæ veritati opponerent, eo plus vitiis sunt repleti, et spirituali interitu obruti. Computruitque omnis eorum inanis scientia, sicut Isaias locutus est: Sapientia tua et scientia tua decepit te. Et

Paulus: Stultam, inquit, fecit Deus sapientiam hujus mundi.56

Footnotes

  1. Exod. xxii, 28; xxi, 6; xxii, 8. ↩

  2. Luc. II, 34. Osee XIII, 14. ↩

  3. Ps. CIX, 2. ↩

  4. II Cor. x, 5, 6. ↩

  5. I Cor. I, 20. ↩

  6. Is. XLVII, 10. ↩

Chapter 14 of 72