Skip to the text

Articulus 14

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : DIXIT QUOQUE DOMINUS AD MOYSEN : INGREDERE AD PHARAONEM.

TRES plagæ, quibus consequenter Ægyptii sunt percussi, describuntur in isto capitulo. Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, id est, Ægyptios habitantes in diversis partibus regni tui, affligam per ranas. Et ebulliet fluvius ranas, id est, in maxima multitudine ex se emittet ranas diversarum specierum. Quocirca asserit Strabus : Tria sunt genera ranarum. Unum fluviale et vocale. Alterum minimum, quod calamites dicitur : quod si in os canis projiciatur, canis (ut dicitur) mox obmutescet. Tertium maximum, quod rubeta vocatur, et venenosum ac pessimum est. Itaque, sicut Ægyptii peccaverunt per aquas, demergendo in eis Hebræorum infantes, ita adhuc per aquas puniti sunt, hoc est per ranas in aquis genitas et ex eis ebullientes.1 Ebullierunt quippe non solum ex fluvio uno, sed ex omnibus fluviis, rivis, paludibusque Ægypti, ut infra in textu habetur. Quæ ascendent et ingredientur domum tuam, etc. ; et ad te et ad populum tuum, etc. Et, ut fertur, Hebræi dicunt, quod ranæ intraverunt ora dormientium Ægyptiorum, et aures eorum. Inveniebantur quoque in cibis, potibus ac lectis eorum, ut in textu satis ostenditur.

Dixitque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Extende manum tuam super fluvios, ac super rivos et paludes, et educ, etc., id est, educendas demonstra, vel ministerialiter educ ranas de aquis. Non dicitur hic, quod Aaron levavit virgam, sed manum super aquas Ægypti. Aliqui tamen putant, quod virgam levavit, quamvis scriptum non sit, quia ex præcedentibus sequi videtur. Eadem demum ratione jussit Dominus fieri signum hoc per manum Aaron, non Moysis, qua, ut in præcedenti articulo patuit, jussit per manum Aaron fieri primum signum. Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti. Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, etc., non quantum ad modum agendi, nec eadem virtute, sed quantum ad terminum actionis : quoniam ranas produxerunt, sicut in textu subjungitur, sed non reverenter ac pie, aut divina virtute.

Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo ; et dimittam populum, etc. Nam et in cibis ac poculis ranæ sæpius, secundum Josephum, inveniebantur. Pharao necessitate, timore, ac tædio victus, animositatem suam paulisper deposuit, vocans Moysen et Aaron, quos abjecit et sprevit ; et modo loquendi eorum conformat se, Deum Hebræorum Dominum vocans, secundum quod Moyses et Aaron eum vocabant. Denique plaga ista fuit diuturnior atque molestior quam præcedens. Nam ex ranarum adspectu, crocitatione, fœditate, fœtore, monstruositate affligebantur Ægyptii, et nauseam conceperunt ex ranis, præsertim quoniam cibos et potus ac lectos eorum infecerant, nec permittebant eos quiescere. Hinc Pharao Moysen Aaronque vocavit, ac flagitavit pro deletione ranarum magis, quam pro cessatione primæ plagæ. Nam et aquæ penuria minus afflictiva fuit regis ac divitum, qui alia pretiosaque pocula ad bibendum habebant. Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi tempus quando deprecer pro te, etc., ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, etc., et tantum in flumine remaneant. Moyses tanquam carissimus ac familiarissimus Deo, sciens sibi dictum a Domino, Constitui te deum Pharaonis, secure ita locutus est Pharaoni, quoniam certificatus fuit a Deo, quod exaudiretur ab eo in istis plagis ad libitum. Ideo quoque dixit Moyses Pharaoni istam electionem, ut Pharao sciret, quod non fortuito casu, nec magica arte, sed Moysis oratione ranæ essent deletæ. Qui respondit: Cras ores pro hac re. Quare non dixit, Statim in hac hora, sed distulit tantæ afflictionis remotionem in crastinum? Respondetur, quod fortassis aliqualiter confidebat, quod plaga illa interim per se cessaret, sicut præcedens. At ille, scilicet Moyses: Juxta verbum tuum, inquit, faciam, ut scias per experientiam, quoniam non est sicut Dominus Deus noster, id est, quod nullus sit verus atque omnipotens Deus, nisi Dominus Deus noster, cui dii tui resistere nequeunt, nec te nec ceteros suos cultores defendere valent. Et recedent ranæ a te, etc., et tantum in flumine remanebunt, id est, ultra non exibunt ranæ de fluviis ad affligendum te ac tuos.

Et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat Pharaoni, id est, ferventer rogavit Altissimum, ut ranas auferret, secundum quod Moyses Pharaoni promisit seu firmiter dixit. Fecitque Dominus juxta verbum Moysis, et mortuæ sunt ranæ, etc. Congregaveruntque eas in immensos aggeres, id est, Ægyptii ranas jam mortuas in maximos cumulos collegerunt, et computruit terra, id est, corrupta est et infecta ex cadaveribus fœtoribusque ranarum. Sed et fœtor noxius valde, secundum Josephum, exhalabat de aquis, in quibus ranæ aliquæ putrescebant. Justissime autem per tot et tantas plagas, afflixit Omnipotens Pharaonem et populum ejus: per plagas, inquam, ex terra, aqua, et aere provenientes; quia Ægyptii tam injuste, dire, ac multipliciter afflixerunt Hebræos in elementis præfatis, in vilibus quoque operibus, sicut præhabitum est.

Videns autem Pharao quod data esset requies, id est, quod tribulatio, inquietudo, crocitatio ranarum cessasset per misericordiam Dei, ingravavit cor suum, id est, propria libertate auxit cordis sui duritiam et impietatem, deprimendo deorsum; et non audivit eos, sicut præceperat Dominus, id est, Moysi et Aaron non obtemperavit, nec sponsionem eis factam de Hebræorum dimissione implevit, putans sibi non imminere alias durioresque plagas, sicque pietate et patientia Dei abusus est. Hinc asserit Glossa: Ex isto apparet, non ideo tantum obduratum esse Pharaonem, quia incantatores sui fecerunt similia operibus Dei per Moysen et Aaron factis, sed et ex ipsa patientia Dei parcente: quæ secundum diversitatem cordium humanorum, quibusdam utilis est ad pœnitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo, et ad perseverandum in malo; in se ipsa tamen nequaquam inutilis est. Unde ait Apostolus: Ignoras quia patientia Dei ad pœnitentiam te adducit?2 Secundum duritiam autem tuam thesaurizas tibi iram.

Tertia plaga subjungitur: Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ, et sint scinifes in universa terra Ægypti. Per corporalem contactum virgæ ad pulverem, significatur virtualis ille contactus, quo omnipotens virtus Creatoris tetigit pulverem, ipsum supernaturaliter convertendo in scinifes, sicut subjungitur: Fecitque ita, etc. Et facti sunt scinifes in hominibus et in jumentis, et omnis pulvis terræ versus est in scinifes per universam terram Ægypti.3 Porro scinifes, secundum Origenem, sunt muscæ tam parvæ, ut videri non queant, nisi a visu acuto, et tamen acutissime pungunt, et perforant pellem cui insederint. Quæ dicuntur factæ in hominibus et jumentis, quia super eos abundantissime descenderunt. Et dum abigebantur, mox redierunt. Erantque innumerabiles valde. Siquidem totus pulvis terræ in scinifes est conversus. Quod tamen per modum hyperbolicæ locutionis potest intelligi, ad innuendum quod valde magna pars pulveris ita in muscas illas mutata est in instanti. Dicitur autem in Glossa ex Origene: Hoc animal, scilicet scinifes, pennis suspenditur per aera volitans, ita subtile et minutum, ut oculi visum nisi acute videntis effugiat; corpus tamen cui insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis nequit, sentiat stimulantem. Circa hoc ait Lyra: Hebræi et Josephus dicunt, quod erant pediculi, qui in tanta multitudine super homines bestiasque creverunt, imo ex interioribus ebullierunt, quod nullo medicamine eis poterat subveniri.

Quæritur, an plagam istam prædixit ac comminatus est Deus Pharaoni, ut ceteras. Et ex textu videtur, quod non. Cujus causam quidam assignant, dicendo quod Pharao ob suam obstinationem dignus fuit percussione absque prævia comminatione. Quod quamvis sit verum, tamen si illa fuisset causa, etiam plagæ sequentes fuissent ei inflictæ sine præavisatione. Posset autem aliquis opinari, quod hæc tertia plaga fuit illata Ægyptiis cum prævia comminatione, quamvis Scriptura non exprimat hoc, quia ex præcedentibus et subsequentibus satis insinuatur. Si autem non fuit hæc plaga Pharaoni prænuntiata, dici potest, quod Deus utroque modo Pharaonem admonuit, ut cor ejus emolliretur, videlicet quasdam plagas ei et suis infligendo sine præadmonitione. Nam et ultimas duas ita inflixit, ut infra habetur, et quasdam cum præavisatione. Hanc quoque plagam Deus non solum hominibus, sed etiam eorum immisit jumentis, quatenus non solum in sua persona, sed etiam in rebus et possessionibus ac jumentis suis affligerentur.

Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes, id est, similia facere nitebantur per suas incantationes, extendendo manus suas cum virgis, ut fertur in Glossa. Ex quo apparentia oritur, quod viderunt qualiter Aaron fecit, scinifes producendo. Et non potuerunt educere scinifes. Quare non potuerunt hoc per subsidia dæmonum, naturalesque causas, quum majora potuerint, nec istud excedat naturalium vires causarum, magis quam productio draconum atque ranarum, aut conversio aquarum in sanguinem? Ad hoc beatus Augustinus tertio de Trinitate respondet: Ex ineffabili, inquiens, Creatoris potentatu fit, ut quod possent angeli mali si permitterentur, ideo non possunt, quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio, cur non potuerunt facere minutissimas muscas, qui ranas serpentesque fecerunt, nisi quia major erat dominatio prohibentis Dei per Spiritum Sanctum. Quod etiam ipsi magi confessi sunt, dicentes: Digitus Dei est hic. Hæc Augustinus. Sed tunc quæritur, cur potius Deus prohibuit spiritus malignos ab isto effectu, quam a factis majoribus jam præfatis. Dicunt quidam, quod ideo, ut malefici amplius confunderentur, quod quamminimas muscas nequibant producere. Hinc dicere sunt compulsi, Digitus Dei est hic, id est, potestas nos impediens ab hoc effectu, demonstrat nobis omnipotentiam et excellentiam Dei, nostras artes viresque refrenantis, sicut digitus rem quamcumque ostendit. Augustinus vero aliam causam assignat, cur Deus fecit magos deficere in tertio signo, non in primo neque secundo. Nam ait: Commendatur nobis Trinitas, et quod verum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine Spiritu Sancto philosophati sunt, quamvis de Patre et Filio non tacuerunt.4 Hinc Magister in historiis dicit: Philosophi habuerunt notitiam Patris et Filii, non tamen Spiritus Sancti.

Circa hoc quæri posset, qualiter istud verum sit, et an trinitas vel saltem dualitas Personarum, videlicet deitas et consubstantialitas Patris ac Filii, per rationem valeat naturalem cognosci, et utrum philosophis quibusdam innotuit. Et videtur, quod imo, quoniam decimo de Civitate Dei, capitulo 23, loquitur Augustinus: Plotinus Platonicus disputans de tribus principalibus substantiis, ponit Deum patrem et mentem paternam seu intellectum paternum, per quos Patrem et Filium videtur insinuare. Trismegistus quoque in libro de Verbo perfecto, aperte effatur de Patre æterno, et unico ejus Filio. Insuper dixit: Monas gignit monadem, et in se suum reflectit ardorem. Denique Augustinus decimo de Civitate Dei apertissime refert: Porphyrius divinis oraculis dicit esse expressum, principia posse purgare. Quæ autem dicit principia tanquam Platonicus, novimus. Dicit enim Deum Patrem, et Deum Filium, quem appellat paternum intellectum aut mentem paternam, et medium horum: quem medium quem alium dicat, nisi Spiritum Sanctum, non intelligo. Amplius, septimo Confessionum dicit se in libris Platonicorum sub aliis verbis invenisse, quod in exordio sui Evangelii ait evangelista Joannes: In principio erat Verbum, etc. Ad ista Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione 32, satis aperte respondet, dicendo: Deus per naturalem rationem cognosci non potest, nisi ex creaturis, prout causa cognoscitur per effectum. Quum ergo trium Personarum sit una potentia creativa, seu una virtus agendi, et actio indivisa ad extra, ex creaturis cognosci non possunt, nisi quæ ad essentiæ pertinent unitatem. Ideo trinitas Personarum per naturalem rationem non patuit. Platonici autem per verbum Dei intellexerunt, vel idealem rationem in Deo, vel mentem quamdam a summo Deo immediate creatam, in qua omnium rerum species relucerent, et mentem illam ob præcipuam suam cum Deo similitudinem, vocabant Prolem seu Filium Dei. De hac materia alibi plenius scripsi, idcirco pertranseo.

Præterea, sicut recitat Lyra, Hebræi dicunt magos defecisse in tertio signo, quoniam dæmones quorum auxilio magi utuntur, non habent potestatem super aliquod corpus quod minus est hordei grano. Quod reprobat Lyra: quia quod habet potestatem super majus, habet potestatem super minus, sed non econverso. Circa hoc asserit Rabbi Paulus: Hebræi dicentes quod dæmones non habent potestatem super aliquod corpus minus grano hordei seu lenticulæ, intelligunt hoc de corpore animalis: quorum ratio est, quia quum in corpore animalis requirantur multa organa corporaliter distincta, ad diversa opera sensus et motus exercenda, major potentia activa requiritur ad formandum unum animal in quantitate modica aut minima, quam in quantitate ad hoc competenti: sicut major potestas seu ars scriptoris requiritur ad scribendum litteram tam parvam, ut totum psalterium contineatur in folio uno, quam ad scribendum illud in foliis multis: ideo ratio postillatoris, videlicet Lyræ, contra Hebræos inducta, non est sufficiens, nisi addatur quod dæmones non producunt aliquam formam, nisi applicando activa passivis. Ex quo sequitur, quod quum movere possint ad magna animalia producenda, movere etiam valent ad producendum animalia parva ac minima.

Insuper circa illud, Digitus Dei est, asserit Rabbi Paulus: Per hoc confessi sunt magi virtutem divinam, non tamen sic, quod crediderunt quod Adonai seu Dominus, quem profitebantur Moyses et Aaron, esset Deus seu omnium Dominus. Quamvis enim omnes crederent aliquam primam et supremam causam, ex hoc tamen non sequitur, quod ille Adonai cujus nuntium dixit se Moyses esse, esset illa superior causa. Istud non videtur idonee dictum. Sapientes namque atque philosophi Pharaonis et Ægyptiorum, inter Hebræos quotidie conversantes, faciliter scire valebant, quod Hebræi colerent eum, quem vocabant universorum principium, primamque causam. Nam et Moyses dixit ante hæc verba ad Pharaonem: Juxta verbum tuum faciam, ut scias quod non est sicut Dominus Deus noster, sicut in isto capitulo patuit modo: per quæ verba evidenter significavit, summum et verum Deum, esse Deum ac Dominum Hebræorum.

Præterea Rabbi Paulus scribit, quod tres primæ plagæ non attigerunt ad mollificationem cordis Pharaonis, nec in toto, neque in parte. Cujus contrarium ex hoc probatur, quod Pharao qui antea dixerat, Nescio Dominum, et Israel non dimittam, in secunda plaga magnitudinem cordis sui parumper depressit. Siquidem Moysen Aaronque vocavit, et dixit: Orate Dominum, ut auferat ranas a me, etc. Ranis vero ablatis, rursus intumuit ac induravit cor suum. Ideo Origenes et Glossa affirmant, quod per verbera aliqualiter emendatus, petiit pro se orari. At vero quod post verba illa, Digitus Dei est hic, in textu subjungitur, Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, Rabbi Paulus exponit, quod Pharao non audivit maleficos profitentes divinam esse virtutem. Cui expositioni obsistit, quod post verba illa, Non audivit eos, mox subditur, sicut præceperat Dominus. Non enim præceperat Dominus Pharaoni, ut audiret maleficos. Ideo sensus est, quod non audivit eos, utpote Moysen et Aaron, de quibus paulo ante eadem verba sunt scripta. Porro † sicut Nicolaus de Lyra fatetur, quod intentio Pharaonis et magorum ejus ad hoc tendere videtur, ut Moyses crederetur magicis artibus facere quod agebat. Quod non apparet, quoniam Pharao visis plagis sibi ac suis inflictis, frequenter petiit, Dominum pro se rogari ut plagas auferret: per quod confitebatur plagas illas a Domino Deo Hebræorum inductas; nec negavit digitum Dei esse, quod magi sui dixerunt digitum esse Dei: non tamen voluit subdi Deo, quia de ejus providentia, gubernatione, et omnipotentia non sensit fideliter: quemadmodum Syri et alii multi gentiles, imo et decem tribus idololatræ, cognoverunt quod populus Judæ serviret Deo altissimo, non tamen voluerunt eidem obedire ac obsequi.

Præterea dicit Lyra, quod post tertiam plagam et prolationem verborum illorum, Digitus Dei est hic, magi non cessaverunt resistere Moysi, et adsistere Pharaoni.56 Quod reprobat Rabbi Paulus, affirmans quod in tertia plaga omnino victi fuerunt, et præ verecundia vel horrore non comparuerunt. Cui obviat quod sequenti habetur capitulo: Non poterant malefici stare coram Moyse, propter vulnera quæ erant in eis.7 Et hoc fuit Moyse stante coram Pharaone. Ergo et magi tunc adstabant contra Moysen Pharaoni. Quamvis autem non legantur post tertiam plagam conati facere similia operibus Moysis aut Aaron, attamen restiterunt eis, ut poterant. Principales autem inter hos magos, fuerunt Jannes et Mambres, quemadmodum ad Timotheum scribit Apostolus:8 Sicut Jannes et Mambres restiterunt Moysi, etc. In Alcorano sceleratissimi Mahometi habetur, quod magi ad Deum Israel fuerunt conversi, statim post primum signum, devoratis eorum draconibus a virga seu colubro Aaron seu Moysis: quod est apertissime contra textum.

Deinde quarta describitur plaga. Dixitque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone, hoc est, in ripa circa fluvium Nili obvia ei. Egredietur enim ad aquas, id est ad deambulandum super littus fluvii decurrentis prope mansionem ipsius, vel pro sanitate, vel ut aliqui opinantur, causa idololatriæ, ut scilicet fluvium tanquam Deum coleret, quoniam tam utilis erat Ægyptiis, irrigando et fecundando terram eorum, vel quoniam taurus quem colebant Ægyptii, interdum apparuit super aquas. Et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos, etc., omne genus muscarum; et implebuntur omnes domus Ægyptiorum muscis diversi generis, id est muscis diversarum specierum, quarum nonnullæ fuerant venenosæ. Pro Muscis diversi generis, Septuaginta transtulerunt Cynomyiam, id est muscam caninam quæ acriter pupugit vel punxit. Verum (ut recitat Lyra) in Hebræo habetur, Mittam in te commixtionem. Et dicunt Hebræi ac Josephus, quod per istam commixtionem non intelligitur multitudo muscarum, sed multitudo animalium diversorum generum, quæ terribilia erant adspectu, atque nociva morsu, quæ de suis exeuntia cavernis, necabant homines et jumenta. Denique duæ hæ plagæ quibus affligebantur Ægyptii ab istis scinifum et diversarum muscarum punctionibus, inquietudinibus, tædiosisque sonis, correspondent impietatibus Ægyptiorum, quas exercuerunt in Hebræos, impellendo, trudendo, pungendo, et cum cachinno subsannando eosdem.

Faciamque mirabile in die illa in terra Gessen, in qua populus meus est, id est, grande miraculum faciam in illa parte Ægypti, ut non sint ibi muscæ.9 Istud secundum Augustinum etiam de præcedentibus plagis est intelligendum, quod scilicet non fuerunt in terra Gessen, in qua morabantur Hebræi. Sed quia in terra illa etiam multi Ægyptii habitabant (unde et infra Dominus legitur Hebræorum mulieribus præcepisse, ut mutuarent vasa pretiosa ab Ægyptiis sibi vicinis), alii dicunt, quod plagæ istæ fuerunt et in terra Gessen;10 non tamen affligebantur ab eis Hebræi, sed soli Ægyptii. Propter quod subditur : Ponamque divisionem inter populum meum, et populum tuum, hoc est inter Hebræos et Ægyptios, ita quod bestiolæ istæ non transgredientur terminum eis mea jussione præfixum. Cras erit signum istud.

Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima, id est multitudo muscarum tædiosissima sono, punctione, atque adspectu molesta, in omnem terram Ægypti. Corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis, id est deformata, habitatoresque terræ Ægypti læsi et inquinati sunt a muscis præfatis. Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait illis : Ite, et sacrificate Deo vestro in terra hac. Et ait Moyses : Non potest ita fieri. Abominationes enim Ægyptiorum, id est animalia quædam quæ Ægyptii abominabiliter colunt, videlicet ovem, bovem et taurum, immolabimus Domino Deo nostro. Quod si mactaverimus ea quæ Ægyptii colunt, coram eis, lapidibus nos obruent : quia reputarent sibi ac diis suis injurias maximas fieri in tali mactatione. Circa hoc loquitur Strabus : Ægyptii ovem adorabant propter Jovem Ammonem, id est Jovem in specie ovis seu arietis, nam et cum capite arietino depingebatur; bovem quoque seu taurum, qui consecratus exstitit Api seu Apidi in specie tauri. Et vaccam colebant pro Iside. Apis autem erat maximum numen apud Ægyptios. Dixitque Pharao : Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, etc. Hoc dixit vel ficte, vel ex intentione propter angustiam plagæ. Rogate pro me. Et ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a Pharaone, etc. Oravitque Moyses Dominum, et recessit plaga illa omnino. Quo viso, rursus induratus est Pharao.

Circa hæc in Scholastica fertur historia : Pro his duabus plagis dicit Josephus, quod innumerabilis multitudo pediculorum in Ægyptiis pullulavit ex interioribus ebuliens, quos nec lavacris nec medicamentorum unguentis exterminare valebant. Credibile quippe est, Ægyptios fuisse percussos multis plagis, præter decem plagas famosas et principales.

Footnotes

  1. Exod. 1, 22. ↩

  2. Rom,ii,4,5. ↩

  3. *fecerunt-que* ↩

  4. August. in Exodum, quæst. xxv. ↩

  5. III Reg. xiii, 6, 33. ↩

  6. I Reg. vi, 3 et seq. ↩

  7. Exod. ix, 11. ↩

  8. II Tim. iii, 8. ↩

  9. * mirabilem in die illa terram ↩

  10. Exod. xi, 2. ↩

Chapter 15 of 72