Articulus 15
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI OCTAVI SENSU.
DIXIT Dominus ad Moysen, etc. Secunda Ægyptiorum plaga fuit ebullitio ranarum copiosissima. Per Ægyptum, ut patuit, sæculum nequam exprimitur; per ranas autem designantur deceptores verbosi, præsertim loquaces et inverecundi hæretici, qui instar ranarum semper eumdem deformem et falsum emittunt sonum perfidorum verborum, quidquid eis dicatur, et quantumcumque eorum reprobentur errores. Rursus, per ranas designantur hypocritæ et vitiosi doctores, qui intus pleni sunt omni spurcitia, et inefficacia resonant verba: quæ coram Deo turpiter sonant, quia quod docent et prædicant, non adimplent. Universi demum, qui veritati fidei christianæ atque ecclesiasticæ unitati improbis et pertinacibus oblatrant clamoribus, recte designantur per ranas. Hi omnes plagant et lædunt eos, qui carni ac mundo inhærent. De quibus in prima Joannis Canonica habetur: Ipsi de mundo sunt, et de mundo loquuntur, et mundus eos audit.1 Hi sunt subditi Pharaonis, id est vitiosis præsidentibus subjecti et conformati in vitiis, quoniam qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea. Sed quomodo Aaron Deo jubente producit has ranas, nisi quoniam (teste Scriptura) Deus propter peccata populi facit regnare hypocritam, et in furore suo dat reprobis et perversis talem, qualem merentur, rectorem?2 Quemadmodum ait per Isaiam:3 Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Quemadmodum autem Pharao petiit ranas auferri a se, sic frequenter perversi prælati, principesque iniqui propriorum subditorum rebellium importunitatem, inquietudinem, obstrepentesque clamores ferre non valentes, precantur liberari ab illis. Quod si ipsi qui præsunt, propriam emendaverint vitam, experiuntur mores subditorum suorum in melius commutari: quia secundum judicem populi, sic et ministri ejus.
Insuper, per tertiam plagam Ægypti, hoc est per scinifes, designantur versuti et callidi, ac duplices corde, et mendaciter blandientes: qui tunc gravius nocent et pungunt, dum magis prætendunt favorem ac famulatum. De quibus loquitur Jeremias: Sagitta vulnerans lingua eorum. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.4 Talium insidiæ sunt ita latentes, ut prius sentiantur, quam prævideantur; et vix ab oculatissimis viris queunt perpendi. Ideo recte ait Scriptura: Simulatores et callidi provocant iram Dei. Et rursus:5 Qui sophistice loquitur, odibilis est.6 Et: Homo qui blandis fictisque sermonibus decipit proximum suum, maledicetur.7 Tales sunt et detestandi bilingues. Contra quos Ecclesiasticus asserit: Susurro et bilinguis, maledictus;8 multos enim turbavit, pacem habentes. Et alibi: Denotatio pessima super bilinguem.9 Hi omnes vicissitudinem sortientur, et qua mensura metiuntur, eis remetietur. Nam et impietates eorum redundabunt in eos, quum in Ecclesiaste scriptum sit:10 Qui fodit foveam, incidit in eam;11 et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Alibi quoque: Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non cognoscet unde illi adveniet illusio.12 Rursus, per scinifes significantur logicorum et sophistarum argumentationes curiosæ, et superfluæ concertationes. Sed et pulvis terræ in scinifes vertitur, dum homines intimorati ac leves, præinductis vanitatibus atque versutiis student.
Præterea, per muscas diversarum specierum, rite intelliguntur carnalia vitia, ac variæ species gulæ, et item luxuriæ, quibus Ægyptii, id est mundani et falsi nominis religiosi ac clerici, mente et corpore inquinantur, vitam suam abbreviant, et diversimode periclitantur, tandemque in profundissima Acherontis labuntur; et quantum glorificaverunt se, in deliciisque fuerunt, tantum de tormento ac luctu recipiunt in æternum.13 Sed in terra Gessen, videlicet inter eos qui veri sunt Israelitæ, religiosi et contemplativi, non invenitur hæc plaga.
Præterea, abominationes Ægyptiorum Hebræi offerunt Deo, quoniam temporalia et terrena, quibus avari et vitiosi tanquam idolis serviunt, et plus quam vero Deo adhærent, ipsi ad spiritualia ordinant, atque pauperibus largiuntur; et de mammona iniquitatis, vitam sibi mercantur æternam; et quæ receperunt de manu Domini, immolant ei. Iterum, abominationes Ægyptiorum sunt mundi contemptus, religionis ingressus, paupertas spontanea, conversatio pœnitentialis, sancta simplicitas, profunda humilitas, inimicorum dilectio, beneficentia malefacientibus facta, omnium adversitatum et injuriarum tranquilla perpessio: quæ omnia a carnalibus et superbis hominibus, quasi abominabilia reputantur aut evitantur; sed electi Dei et veraciter virtuosi, hæc amplectuntur et offerunt Deo, cui omne bonum adscribunt, et ad ejus honorem ac gloriam bona ista exercent: quæ etiam in diversis locis religionis, mansionibusque secretis liberius exhibent, expeditiusque observant, ne ab Ægyptiis lapidibus obruantur, hoc est, ne verbis detractoriis et mundanis tumultibus, asperisque injuriis infestentur, atque a Dei obsequio retrahantur, et pectoris pace preventur.
Postremo circa istud, Egredietur ad aquas, scribit Lyra: Forsan Pharao credidit, quod sicut aqua purgat fæces corporales, ita et mentales. Ad quod argumentum est, quoniam Sarraceni terram Ægypti nunc inhabitantes, talibus ablutionibus ad emendationem peccatorum utuntur: et forte tenent hoc ex ritu antiquo Ægyptiorum. Contra hoc ultimum verbum, quod scilicet Sarraceni tenent hoc, etc.: quod tamen Lyra non scribit affirmando, sed dubitando, quia adjungit, forte; multa scribit Rabbi Paulus, inter cetera dicens, quod Sarraceni præcipiuntur a Mahometo custodire legem Mosaicam et Evangelium, ut in Alcorano expresse habetur. Ideo simulando observationem Mosaicæ legis, se circumcidunt, non tamen octavo die, sed post lapsum cujuscumque temporis indifferenter; simulando quoque observationem Evangelii, utuntur quibusdam ablutionibus seu baptismis.
Circa hæc dico, quod impius ac perfidissimus Mahometus finxit se esse prophetam et nuntium Dei, specialiter missum Sarracenis, sicut Moysen dixit specialiter missum Hebræis, et Christum Christianis. Iterum dixit, quod sicut Deus Moysi Testamentum et Christo Evangelium, sic sibi Alcoranum dedit, sicque dixit sibi a Deo missam ac datam specialem legem, ut eam proponeret Sarracenis. Ideo nullibi præcipit in Alcorano, ut Sarraceni absolute aut in toto observent legem Moysis et Evangelium Christi. Aliqua tamen ex lege et Evangelio præcipit eis servanda, et tamen in Alcorano nullam facit mentionem de observanda circumcisione a Sarracenis, nec præcipit eis servare sacramentum Baptismi, imo omnia sacramenta evangelicæ legis abjecit. Verum est tamen, quod in Alcorano suo affirmat legem suam in nullo discrepare a lege Moysis et Evangelio Christi. Quod tamen omnino falsissimum est, sicut hoc clarissime et copiosissime demonstravi in tractatu quem contra Alcoranum composui. Insuper dico, quod Sarraceni observant circumcisionem non indifferenter post cujuscumque temporis lapsum, sed regulariter circumcidunt filios suos quum tredecim annorum exstiterint, quia tot annorum fuerat Ismael, de quo natos se dicunt, quando circumcisus est, ut in Genesi continetur.14 Hoc autem cum Rabbi
Paulo concedo, quod Sarraceni Ægyptii ritum suarum ablutionum potius habent ex traditione sui pseudoprophetæ, quam ex antiqua consuetudine Ægyptiorum. Nam in omni terra et regione qua degunt, ablutiones tales observant.
Footnotes
Chapter 16 of 72