Skip to the text

Articulus 16

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI NONI : DIXIT AUTEM DOMINUS AD MOYSEN : INGREDERE AD PHARAONEM.

TRES plagæ sequentes, videlicet quinta, sexta et septima, in isto describuntur capitulo. Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, etc. Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum, etc. Ecce manus mea erit super agros tuos, super equos et asinos et camelos et oves et boves, id est, potestas mea agris et jumentis tuis inferet læsionem et destructionem. Unde quasi expositorie subditur : pestis valde gravis. Quæ autem fuerit pestis hæc, in littera non narratur in speciali; sed aliqui putant quod solo Dei imperio facta fuit corruptio ista jumentis et herbis agrorum, quia nec Moyses nec Aaron legitur in hac plaga aliquod exhibuisse obsequium. Verumtamen tales effectus solet Deus magis per angelica ministeria, quam per se ipsum immediate producere. Aliqui vero dicunt, quod ex corruptione aeris infecta fuerunt pascua, et ex consequenti jumenta ex pascuis ipsis vescentia. Et faciet Dominus mirabile, id est miram divisionem et distinctionem, inter possessiones Israel, et possessiones Ægyptiorum : ita ut nihil omnino pereat ex his quæ pertinent ad filios Israel : quia nec pascua, nec jumenta Hebræorum læsa fuerunt hac plaga. Et dicunt nonnulli, quod in eisdem agris seu campis corrupta fuerunt animalia Ægyptiorum, non Hebræorum : alias non videtur probabile, quod Ægyptii permiserunt jumenta Hebræorum ire et pasci in eisdem campis cum animalibus suis. Ideo dicunt, quod infectio illa seu pestis non fuit in locis et pascuis ac jumentis ad Hebræos spectantibus : quod verius reor.

Constituitque Dominus tempus, dicens per Moysen ad Pharaonem : Cras faciet, id est implebit, Dominus verbum istud in terra Ægypti. Circa hoc recitat Lyra : Dicunt Hebræi, quod Moyses fecit lineam in pariete, dicens : Cras sole hanc lineam attingente, fiet hæc plaga : et hoc, ad insinuandum certitudinem divinæ providentiæ. Mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum. Istud quidam exponunt de animalibus quæ fuerunt in domibus; quia de animalibus quæ fuerunt in agris et campis, paulo post dicitur quod grandine perierunt. Alii hoc exponunt de animalibus quæ fuerunt in agris et campis : quod magis consonat litteræ, sicut nunc patuit. De quibus autem animalibus verificetur, quod grandine perierunt, statim discutietur. Et misit Pharao ad videndum, an nihil obiisset de pecoribus Hebræorum, ut exploraret an verba Moysis essent impleta. Si quæratur, cur non misit similiter ad videndum de plaga præcedenti, in qua etiam Moyses de hujusmodi divisione prædixit : respondetur, quod propter molestiam muscarum in aere copiosissime volitantium, nuntii non potuissent expedite ire per terram. Vel forte Pharao magis reputavit hanc plagam, quæ sibi exstitit tam nociva. Denique, quia Ægyptii non solum afflixerunt Hebræos, sed et jumenta eorum, imponendo utrisque grandes labores ac onera deportanda, idcirco Ægyptii juste puniti sunt in morte jumentorum suorum, corresponditque pœna culpæ.

Deinde describitur sexta plaga. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris, id est, unusquisque vestrum impleat manum suam cineribus, de camino, et adspergat illum Moyses in cœlum coram Pharaone; sitque pulvis super omnem terram Ægypti. Circa hæc quæri plurima possunt. Primo, cur Dominus fecit præcedens miraculum et flagellum, quo occisa sunt Ægyptiorum jumenta, sine ministerio Moysis et Aaron, et non istud, quo puniti sunt homines et jumenta. Secundo, cur Dominus jussit tam Moysi quam Aaron implere manus cineribus; et item, cur cineribus de camino. Tertio, cur solus Moyses jussus est pulverem spargere. Quarto, cur adjecit, Et sit pulvis super omnem terram Ægypti, quasi ante non fuerit ibi pulvis.

Ad ista quis dicere posset, Quis cognovit sensum Domini?1 aut quis consiliarius ejus fuit? Verumtamen conjiciendo et opinando, potest aliqualis dari responsio: dicendo ad primum, quod Dominus fecit quædam signa per Aaron, propter causam supra inductam; quædam per Moysen, ad ostendendum ejus principalitatem in ista legatione. Nam et ea quæ Aaron egit, ex Moysis imperio fecit, ita quod Dominus dixit ad Moysen: Dic ad Aaron, Extende manum; vel, Tolle virgam, aut aliquid simile. Aliqua vero signa fecit Dominus per se, ad ostendendum, quod ipse nullius eget obsequio. Ad secundum dici potest, quod utrisque jussit Dominus manus implere cineribus, ad declarandum commune et sociale ac concors eorum obsequium. Ad tertium, quod soli Moysi, tanquam principali, jussit spargere cinerem. Nam et sparsio ista est facta sursum in cœlum: ideo Moysi competebat, qui constitutus est mediator quoad pertinentia ad Deum. Ad quartum, quod pulvis de quo nunc sermo, de terra consurgens, circa eam volitabat in aere: et forte fuerat infectivus et inflictivus plagæ, quæ statim narrabitur. Cur autem est sumptus cinis de camino? Dici potest, quod plaga ista correspondebat iniquitati Ægyptiorum, qua oppresserunt filios Israel, imponendo eis decoctionem laterum in fornace ardente.

Erunt enim in hominibus et jumentis ulcera et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti, in qua morabantur Ægyptii, non tamen in mansionibus Hebræorum. Itaque in vesicis Ægyptiorum fuit interior læsio, scilicet calefactio pungens, ex qua primo ulcera nascebantur, deinde ruptis vesicis facta sunt vulnera in eisdem. Et hoc justo Dei judicio, quia in filiis Israel ex magnitudine oppressionum, dolorum, laborum, angustiarumque fuit multiplex læsio viscerum interiorum ex persecutione Ægyptiorum. Nec poterant malefici stare coram Moyse propter vulnera quæ in illis erant. Unde elicitur, quod plaga ista acrius eos torsit, quia quum ante dixissent, Digitus Dei est hic, utpote cognoscentes plagas istas esse a summo Deo, non tamen cessaverunt a sua malitia.2

Sequitur septima plaga. Dixit quoque Dominus ad Moysen: Mane consurge et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; quia in hac vice, id est, nisi dimiseris eos in hoc tempore, mittam omnes plagas meas super cor tuum, id est super te totum, ita quod intus et extra affligeris, et cordis tui penetralia perforabuntur dolore. Per cor autem, tanquam per partem principalem, totus homo accipitur. Nam et Philosophus ait, quod homo est maxime suus intellectus. Nec sine causa dixit, Super cor tuum, sed ad insinuandum penetrativam hujus plagæ severitatem. Denique, quia nunc dicitur, Omnes plagas meas, quidam exponunt istud non solum de hac plaga, sed simul de ea et plagis sequentibus. Potest tamen exponi de sola hac plaga totali, quæ plures partiales plagas in se comprehendebat, quemadmodum nunc patebit. Frequenter etiam ponitur numerus pluralis pro singulari, et econverso. Omne quoque interdum accipitur pro perfecto aut toto. Et sic nunc accipi potest, Omnes, id est perfectas et totales has plagas, quia in hac plaga multa fuerunt afflictiva atque nociva. Et super servos tuos et super populum tuum, id est ceteros Ægyptios qui tibi consenserunt et cooperati sunt, affligendo Hebræos; ut scias quod non sit similis mei in omni terra, id est, quod nullus sit mihi æqualis in potestate et in omni perfectione. Istud fuit una causa inductionis plagarum istarum. Aliæ quoque fuerunt causæ earum, ut scilicet per eas filii Israel instruerentur et redimerentur. Itemque, ut toti mundo tam præsentibus quam futuris innotesceret excellentia Dei, sicque converterentur ad eum.

Hinc subditur: Idcirco autem posui te, id est creavi te in regno et loco hoc collocavi, ut ostendam in te fortitudinem meam, id est, omnipotentiam meam electis salubriter manifestem per effectus potentiæ atque justitiæ meæ in te: imo et cunctis hominibus, etiam reprobis, pandam virtutem ac providentiam meam ad eorum commonitionem, ut inexcusabiles inveniantur. Ideo subditur: et narretur nomen meum in omni terra, id est, cunctis hominibus prædicetur majestas mea, et fama excellentiæ meæ. Hunc passum allegat ad Romanos Apostolus, dicens: Dicit enim Scriptura Pharaoni, quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. Verumtamen Deus voluntate antecedente vult omnes homines fieri salvos, atque ob æternam beatitudinem obtinendam condidit universos. Sed ipse tam bonus et sapiens est, quod malos et reprobos non crearet, nisi sciret et posset ex eorum malitia elicere multa bona. Sicque ex Pharaonis malitia elicuit Deus bona prætacta, quemadmodum ex ferocia tyrannorum et persecutorum Ecclesiæ, elicuit martyrum glorificationem, fidei corroborationem, fidelium ædificationem, conversionemque plurimorum. Porro voluntate consequente, ut loquitur Damascenus, vult Deus reprobos et præscitos damnari, considerata simul cum eis eorum malitia: sicque asseritur eos creasse, ut justitiam et fortitudinem suam demonstraret in eis. Universa equidem fecit, ut sua in eis perfectio demonstraretur. Ideo sicut in electis voluit relucere suam misericordiam, ita in reprobis suam justitiam. Propterea ad Romanos scribit Apostolus: Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere quidem unum vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Quod si Deus volens ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam.

Circa hæc scribit Lyra: Deus non indiget malitia hominum ad declarationem fortitudinis suæ, quia per multas alias vias potest eam monstrare; sed mala permittit, ut bona eliciat. Idcirco ly ut, tenetur consecutive, non causaliter, quum dicitur: Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam. Sed contra hoc ultimum, scilicet quod ly ut, tenetur consecutive, non causaliter, arguit Rabbi Paulus, assumens verba Thomæ dicentis: Divina providentia non solum disponit qui effectus fiant, sed etiam ex quibus causis, et quo ordine: inter quas causas, actus humani sunt causæ quorumdam effectuum. Sicque in talibus homines aliqua agunt, ut per suos actus impleantur quidam effectus secundum ordinem a Deo dispositum. Ideo tales intermedii actus, rationem habent causalitatis respectu effectus a Deo dispositi. Unde in præsenti materia, quoniam Deus ex proposito suæ voluntatis disposuit, quod per malitiam Pharaonis a Deo toleratam et permissam, sua potentia, justitia et longanimitas hominibus declarentur; hujusmodi malitia sic a Deo permissa, habet rationem causalitatis respectu hujuscemodi declarationis a Deo intentæ: ideo ly ut, in hoc loco tenetur causaliter, ut etiam patet ex Glossa.

Circa hæc verba Rabbi Pauli dico, quod verba S. Thomæ secundum ipsius Thomæ

Rom. IX, 21-23.

Rom. IX, 17.

I Tim. II, 4. intentionem, vere atque catholice sunt inducta. Siquidem Doctor sanctus introducit verba illa in secunda secundæ, quæstione 85, solvendo hanc quæstionem, an conveniens sit orare. Et declarat, quod imo, non obstante immobilitate providentiæ Dei, quia videlicet Deus prævidit ac præordinavit se daturum gratiam ac salutem hominibus per orationes et quosdam actus eorum. Hinc Thomas asserit ibi: Orandum est, non ut Deum flectamus, aut divinam dispositionem mutemus, sed ut orando id impetremus, quod Deus per orationem statuit dare aut facere. Itaque constat quod intentio Thomæ est, loqui de actibus bonis, non vitiosis, quod scilicet habeant rationem causalitatis directe respectu effectuum a Deo dispositorum. Et ita Rabbi Paulus non recte applicare videtur verba Thomæ ad probandum propositum suum, utpote quod in ordine divinæ providentiæ, obstinatio aut malitia Pharaonis habeat rationem causalitatis respectu manifestationis fortitudinis Dei. Nempe si ita esset, sequi videretur quod malitia Pharaonis fuisset a Deo intenta, atque quod Deus esset non solum permissiva, sed et effectiva seu directa causa illius malitiæ, quia Deus hoc intendit et efficit, per quod sua providentia directe causaliterque impletur. Nec Glossa videtur esse pro Rabbi Paulo, quoniam Glossa introducit verba Augustini dicentis: Novit Dominus bene uti malis, non tamen humanam naturam ad malitiam creat. Ex quibus verbis probatur, quod demonstratio fortitudinis Dei per Pharaonis malitiam, consecutive magis quam causaliter se habeat ad Pharaonis creationem et obstinationem.

Ecce pluam cras hac ipsa hora, non eadem numero, quum hora sit de numero successivorum, sed eadem in specie, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens, id est nunquam hucusque: quod fuit valde mirabile. Ægyptus namque est versus meridiem in parte australi, in qua calor plus viget: idcirco raro fit ibi grando et in modica quantitate, quum ex grandi frigore grando gignatur. Tunc autem fuit ibi grando tantæ magnitudinis ac multitudinis, quod nec in partibus borealibus seu aquilonalibus sic fieri solet, quum tamen ibidem frigus magis abundet. Mitte ergo jam nunc, etc. Deus in ira sua non continet misericordiam suam, sed rigori justitiæ miscet dulcorem clementiæ.3 Ideo admonuit Pharaonem, et in eo ejus ministros ac populum, ut servos suos ac pecora non permitterent esse in agro die quo grando erat casura. Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et jumenta in domos, id est, servi Pharaonis ac ceteri Ægyptii, ad quos comminatio Dei facta per Moysen venit, et qui crediderunt, ac servili timore et formidine timuerunt eam implendam, non permiserunt servos suos et pecora esse in agris. Qui autem neglexit sermonem Domini, id est, verba Dei prolata per Moysen sprevit, nec credidit, dimisit servos suos et jumenta in agris. Interdum enim servi et pecora quædam die ac nocte manserunt in campis et pascuis tempore ad hoc apto.

Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cœlum, ut fiat grando in universa terra Ægypti, etc. Extenditque Moyses virgam in cœlum aereo, erigendo manum cum virga versus cœlum; et Dominus dedit tonitrua et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram. Quæ tria supernaturaliter generabantur in aere. Sicque plaga ista continuit in se plures plagas particulares, et fuit terribilis nimis, imo tanto terribilior, quanto inconsuetior in Ægypto. Tonitrua quoque afflixerunt ac terruerunt auditum, fulgura visum; grandines tactum, sed et visum atque auditum. Pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti. Et grando et ignis, utpote fulgur assiduum valde terrificum, mixta pariter ferebantur: sicque plaga intolerabilior fuit. Et percussit grando cuncta quœ fuerunt in agris ab homine usque ad jumentum inclusive, quia tam homines quam jumenta in agris occidit. Cunctamque herbam agri percussit grando, gramina et terræ nascentia destruendo, et omne lignum regionis Ægypti confregit. Quidam scribit, quod dura videlicet ligna, non fuerunt fracta. Cujus oppositum dicit hæc littera, nisi forsan dicatur, quod arbores in superioribus suis partibus, quæ tenuiores sunt, fractæ fuerunt, non autem in stipite.

Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc. Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei et grando: per quæ intellexit et fulgurum cessationem; ut dimittam vos, et nequaquam ultra hic maneatis. Hæc Pharaonis confessio non venit ex vera pœnitentia seu contritione, sed ex quadam coactione et servili timore. Ait Moyses: Quum egressus fuero de urbe ista, in qua nunc tecum sum, extendam palmas meas ad Dominum, id est, mentem cum manibus elevabo ad Deum, ipsum rogando pro cessatione plagæ istius. Dicuntur autem manus levari ad Dominum, in quantum ex interna devotione extenduntur in cœlum, in quo Deus specialiter esse et habitare perhibetur, in quantum ibidem clarius se ostendit et evidentius operatur, quum tamen ipse proprie illocalis, intemporalisque sit, utpote simplicissimus et prorsus incircumscriptus. Et cessabunt tonitrua, et grando non erit, id est diutius non durabit; ut scias quia Domini est terra, id est, quod Deus noster jure creationis et gubernationis sit Dominus terræ, et omnium quæ in ea sunt, ita quod dii tui te et cultores suos ceteros nequeunt adjuvare.4 Pharao pluraliter dixit, Orate; sed Moyses tanquam principalis, singulariter respondit, Extendam, etc. Et quia hæc grando supernaturaliter producebatur divina virtute, cujus et ostensiva fuit, ideo recte vocavit eam Pharao grandinem Dei. Præterea quæri potest, qualiter servi Pharaonis, durante hac plaga, poterant sine læsione ire ad Moysen. Ad quod quis dicere posset, quod omni qua poterant arte et munitione se texerant. Aut forte ideo plaga non tetigit eos, quia ad Moysen ibant pro misericordia impetranda. Novi autem quod tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum filiali aut saltem initiali timore, sed solum servili: quod non est absolute et proprie Deum timere, sed aliqualiter tantum, quum scriptum sit:5 Qui timet Deum, nihil negligit. Et item:6 Beati omnes qui timent Dominum. Interdum tamen dicit Scriptura serviliter timentes timere Deum, ut dum quarto Regum de Samaritanis asseritur: Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, et nihilo minus idolis suis servientes.7

Linum ergo et hordeum læsum est, id est destructum grandine atque fulguribus: nempe quæ grandinis læsionem evaserant, fulgure cæsa sunt; eo quod hordeum esset virens, id est in tantum excrevit, quod rursus post læsionem non poterat fructuose renasci, seu crescere, et linum jam folliculos germinaret, id est, non poterat utiliter denuo crescere, quia folliculi erant corrupti. Triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant, id est nondum viruerant, nec prodierant in spicam, quoniam tardius nascebantur; aut si parum excreverant, et extremitas læsa est, quod renascebatur validum fuit. Porro far est genus grani grossius frumento, ut Magister in historiis ait. Unde secundum Lyram, in Hebræo habetur, spelta. Potius tamen reor, quod nomen illud Hebræum ad utrumque æquivocum sit.

Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum, orando devote in loco quieto et corde jam quietato, unde in tumultu Pharaonico noluit pro hac causa orare; et cessaverunt tonitrua et grando, et etiam fulgura, nec ultra stillavit pluvia super terram. Ex hoc elicitur, quod in hac plaga fuit etiam pluvia valde impetuosa, terræ nascentibus nociva, Ægyptiisque terrorem incutiens, quia in terra illa rarissime pluit; et pluvia ibidem est fecundationi terræ obstaculo, quia naturale est terræ illi ex Nili inundatione irrigari et fecundari.8 Solet autem pluvia tonitrua comitari, juxta illud: Fulgura in pluviam fecit, id est terminavit.9 Videns autem Pharao quod cessaverunt hæc mala, auxit peccatum. In quo admiranda obstinatio ejus patet.

Circa hæc quæritur, qualiter in hac plaga septima dicantur jumenta in agris occisa, quum tamen in isto capitulo dictum sit, quod in quinta plaga mortua sint omnia animantia Ægyptiorum. Respondetur, quod in quinta plaga occisa sunt jumenta quæ tunc erant in campis, sed in domibus multa manserunt, quæ vel omnia vel partim in septima plaga in agris perempta sunt. Denique in Scholastica historia tangitur, quod et credibile satis est, utpote quod plagæ istæ non contigerunt sine multo temporis intervallo, in quo poterant Ægyptii jumenta aliunde acquirere. Imo in glossa Scholasticæ historiæ fertur, quod forte per quinquennium, vel eo amplius duraverunt successive hæ plagæ. Verumtamen potius arbitror, quod infra unum annum fuerunt inductæ: fuerunt enim quodammodo continuatæ, prout ex textu videtur elici posse. Communiter enim, descripta cessatione plagarum, subjungitur: Et induratum est cor ejus et servorum illius Pharaonis, et non dimisit populum, sicut præceperat Dominus per manum Moysis. Per quod datur intelligi, quod licentiam quam ante cessationem plagarum dedit aut dare promisit, plagis sopitis, mox revocavit, aut prorsus petitam negavit. Et sic post aliquantulum tempus Moyses suam legationem continuando, ex Dei imperio ad Pharaonem pro eadem rediit causa, et aliam plagam prædixit, quæ et statim infligebatur.

Postremo, hæc septima plaga fuit partim ex aqua, quia grando et pluvia erant in ea; partim ex igne, quia ignis et grando commixtim ferebantur in aere; partim quoque ex aere, propter tonitrua quæ erant soni in aere facti, cum ingenti collisione commotioneque aeris. Est quippe tonitruum, exstinctio ignis in nube, secundum Philosophum. Quod tamen per prædicationem causalem verificatur, quia ex ipsa exstinctione vaporis ignei in nube sonus producitur, qui est tonitruum. Fuerunt autem in plaga hac nubes copiosæ, ac de se supernaturaliter productæ in aere per ministeria angelorum. Correspondet quoque hæc plaga culpæ Ægyptiorum, qua Hebræos multipliciter afflixerunt in decoctione laterum per aquam et ignis incendium, et in collectionibus palearum per terram et aerem.

Footnotes

  1. Rom. xi, 34. ↩

  2. Exod. viii. 19. ↩

  3. Ps. LXXVI, 10. ↩

  4. Ps. xxiii, 1. ↩

  5. Eccle. vii, 19. ↩

  6. Pv. cxxxvii, 1. ↩

  7. IV Reg. xvii, 41. ↩

  8. Ps. cxxvii, 1. ↩

  9. Ps. CXXXIV, 7. ↩

Chapter 17 of 72