Articulus 17
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI NONI INTELLECTU.
PER plagas in isto capitulo descriptas edocemur, quod Deus quantum in se est, multipliciter per prodigia ac flagella, per prospera et adversa, exhortatur et provocat homines etiam reprobos et perversos, ad vitam salubrem, et ad divinorum recognitionem beneficiorum ac mirabilium suorum effectuum. Et quo homines diutius obtemperare abnuerint, eo acrius flagellari merentur. Porro per devastationem agrorum Ægyptiorum, spiritualiter denotatur, quod corda rebellium et pravorum, omni virtutum virore, omni gratiæ pulchritudine ob suas privantur perversitates, imo et in naturalibus vulnerantur atque fœdantur. Per interfectionem autem pecorum designatur, quod motus passionum et concupiscentiæ bestiales moriuntur in impiis: non quod in eis esse desistunt; sed dum per rationis censuram et per actiones virtutum non refrenantur, mortalia vitia fiunt. Sicque in se ipsis sunt mortui motus, quoniam vita gratiæ carent et sua occidunt subjecta, quemadmodum in Apocalypsi fertur ad quemdam: Nomen habes quod vivas, sed mortuus es.1 Præterea, Ægyptii merito in suorum interitu pecorum sunt puniti, quia et animalia miserrima coluerunt, atque in similitudinibus jumentorum suos venerati sunt deos, ut dictum est.23 Ideo per quæ peccaverunt, per ea puniti sunt.
Per sextam vero plagam, puta per ulcera, vesicas turgentes, incensiones viscerum internorum et vulnera, designatur, quod dum iniqui emendari dedignantur per exterioris ablationem substantiæ, merentur in propriis personis atque corporibus tangi, lædi et cruciari. Per ulcera quoque specialiter significatur pravarum cogitationum collectio, ad impia facta inclinans, seque erigens, et per signa demonstrans. Ulcus namque causatur ex aggregatione humorum peccantium, ob quorum abundantiam gignitur tumor. Per vesicas turgentes, intelliguntur interiores indispositiones culpabiles ac pœnales, quæ ex gula, præsertim ex immoderantia potus, nascuntur; per vulnera aperta, opera vitiosa; per incensiones viscerum, inflammationes iræ, impatientiæ, indignationis. Omnibus vitiis istis permittit sanctus et justus Deus sauciari ac perire iniquos, quorum omnia interiora sunt inordinata, et sibimetipsis frequenter sunt graves: quia ut loquitur Isaias, Iniqui sunt quasi mare fervens, quod quiescere non potest.4
Amplius, per hoc quod Deus ante inflictionem septimæ plagæ, tam terribiliter dixit, In hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, etc., insinuatur quod Deus in se ipso invariabiliter dulcis, bonus et pius, per nimiam enormitatem et recidivationem frequentem, præsertim per rebellionem et obstinatam malitiam impiorum, quodammodo amaricatur et exacerbatur, dum per modum commoti se habens, amarissimas et abundantissimas punitiones infligit. Unde per istam terrificam comminationem et plagam hanc septimam, plura flagella in se comprehendentem, possunt intelligi signa, finale ac generale judicium præcessura. Imo ad litteram tunc erunt, ut legitur, tonitrua, fulgura, grandines, tempestates, imbres, et variæ impressiones copiosius ac terribilius, quam in Ægypto acciderant. Specialiter vero, per tonitrua accipiuntur clamorosæ et inordinatissimæ voces ac prædicationes hæreticorum et perfidorum ac schismaticorum, qui instar canum contra catholicæ fidei veritatem atque ecclesiasticam unitatem impudenter vociferantur ac perstrepunt, et argumenta sua quasi tonitrua magnipendunt; per fulgura quoque discurrentia, designantur reales et ignitæ persecutiones, quas undique contra Catholicos spargunt, et velocissime currere faciunt. Nam et materiali igne invadunt sacra loca atque fideles. Præsumunt etiam sententias excommunicationis quasi fulgura contra fideles emittere. Porro, per grandinem intelliguntur mortes amaræ, quas pro fide et justitia justis et fidelibus inferunt, sicut Salvator prædixit: Venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se præstare Deo. His plagis ac vitiis permittit iniquos Dominus lædi, spiritualiterque occidi.5 Quemadmodum etiam occisi sunt homines et jumenta non congregata in domum, ita qui in Ecclesia Christi non sunt fide et caritate uniti, dispereunt. Et si aliqua agunt bona ex genere, non tamen meritoria exstant, quia Christo incorporati non sunt, nec sunt viva Ecclesiæ membra.
Postremo per hoc, quod magi et sapientes Pharaonis gravius læsi sunt sexta plaga, hoc innuit, quod in populo christiano multi sunt ingeniosi et humano studio eruditi, qui tamen juxta scientiam et doctrinam suam non conversantur, quales et in veteri Testamento Scribæ et Pharisæi fuerunt : ideo illi acrius relinquuntur et condemnantur a Deo. Scienti enim bonum facere, et non facienti, peccatum est illi. Propter quod asserit Christus :6 Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis.7
Footnotes
Chapter 18 of 72