Articulus 18
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI DECIMI : ET DIXIT DOMINUS AD MOYSEN : INGREDERE AD PHARAONEM.
OCTAVA et nona plagæ hic describuntur. Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem. Ego enim induravi cor ejus et servorum illius, hoc est indurari permisi. Et quo ego benignior sum removendo cito ab eo plagas illatas, eo obstinatior redditur, utpote mea longanimitate et patientia prorsus abutens. Et quia sic induratus fuit, necesse fuit ut frequenter admoneretur. Ut faciam signa mea hæc in eo, etc. Qualiter intelligendum sit hoc, constat ex dictis in præcedenti articulo super illud, Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, etc.1 Circa hoc loquitur Augustinus : Hæc ita sonant, quasi Deus indigeat alicujus malitia ad ostendendum potentiam suam, seu rigorem justitiæ. Sed sic intelligendum est, quasi Dominus diceret : Ego patiens fui circa eum et servos ipsius, ne eos delerem, et hoc ordine superveniant signa mea in eos. Quia enim obstinatior fiebat malus animus ex patientia mea, dictum est, Induravi cor ejus.
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi? Dimitte populum meum, etc. Ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, hoc est copiosissimam multitudinem locustarum in terram Ægypti, quæ operiet superficiem terræ, ne quidquam ejus appareat : id est, tot et tantæ erunt locustæ in terra tua, ut juxta hyperbolicum modum loquendi, terra dicatur et videatur totaliter locustis operta; sed comedatur a locustis quod residuum fuit grandini, hoc est quod grando non destruxit in toto, prout dictum est præcedenti capitulo. Corrodet enim omnia ligna quæ germinant, id est fructum producunt, in agris aut hortis, id est, fructum arborum devorabunt. Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Ægyptiorum : sicque et ipsos Ægyptios molestaverunt ; quantam non viderunt patres tui, id est, tanta erit copia locustarum, quod nullus patrum tuorum vidit tam multas. Locusta, secundum Strabum, quoniam longiora habet retro crura, vocatur locusta, quasi longa hasta. Est tamen bestiola brevis et modica. Avertitque se Moyses et egressus est a Pharaone. Forsan ex zelo justitiæ indignabatur obstinatissimæ voluntati impii regis, ideoque recessit ab eo. Vel vidit per certa indicia, quod Pharao noluit obtemperare.
Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum :2 Usquequo patiemur hoc scandalum? hoc est, quamdiu sustinebimus has confusibiles plagas, per quas non solum affligimur, sed etiam diffamamur tanquam victi et infortunati ac miseri? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo. Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem. Qui, scilicet Pharao, dixit eis : Ite, sacrificate Deo vestro. Quinam sunt, qui ituri sunt in desertum viam trium dierum? Ait Moyses : Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis, id est pecorum multitudinibus. Est enim solennitas Domini Dei nostri: idcirco oportet nos omnes adesse. Cur ita locutus sit Moyses, et qualiter hæc verba a mendacio excusentur, patet partim ex præinductis. Deus quippe in monte Sinai prædixerat Moysi, quod post egressum de Ægypto, immolaturus esset ei in monte illo: et diem in quo id erat implendum, vocat nunc Moyses Dei solennitatem, in qua Deus voluit omnes adesse Hebræos. Vel solennitatem Dei appellat, celebrem ejus venerationem, per sacrificia illa.
Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Aspernatorie atque ironice, imo et negative ac invidialiter dixit hoc, tanquam dicat: Sicut ego non dimittam vos ac filios vestros, sic Dominus non sit vobiscum. Et quamvis Moyses non solum expresserat parvulos, sed etiam senes et filios ac filias, oves atque armenta, Pharao tamen non repetit nisi parvulos, hoc est infantulos, sciens quod parentes invitissime desererent suos infantes; vel quia ex nominatione parvulorum, magis suspicabatur fallaciam: nam et infantium præsentiam in sacrificio minus necessariam reputavit. Ideo subdit: Cui dubium est quod pessime cogitetis? quasi dicat: Certum est cunctis hæc audientibus, quod nos decipere vultis, nec reverti intenditis, aut etiam repugnare et insidiari nobis disponitis. Quæ omnia Pharao pessima judicavit. Hinc primo libri hujus capitulo fertur dixisse: Ecce populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur, et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra.3 Non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino: quoniam certum est, quod uxores vestras ac sobolem non relinquetis in terra. Hoc enim et ipsi petistis. Forsitan Pharao æstimavit, quod Moyses et Aaron non intenderent petere exeundi et sacrificandi licentiam, nisi pro viris dumtaxat. Non tamen oportet eum in verbis his a mendacio excusare. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis: hoc est, quum Moyses et Aaron non fuissent contenti de ista Pharaonis licentia, tam ipse rex quam ejus ministri contra Moysen et Aaron indignabantur, et rege jubente, ministri cum ira et aspernatione fecerunt eos exire.
Dixit autem Dominus ad Moysen, quum fuisset ejectus, die eodem vel sequente: Extende manum tuam super terram Ægypti ad locustam, ut ascendat super eam, hoc est, ad hoc ut ego faciam multitudinem locustarum venire. Superius dictum est, quod Moyses jussus est manum extendere versus cœlum, quoniam fuit in his quæ sunt ad Deum; Aaron4 vero super terram, quia in his quæ erant ad populum, fuerat medius constitutus. Cur ergo nunc præcipit Dominus Moysi, ut manum super terram extendat? Ad hoc Augustinus respondet: Dictum est Moysi, Extende manum tuam in cœlum, nec unquam hoc dictum est Aaron. Quod ergo nunc dicitur Moysi, Extende manum tuam super terram, hoc credo significare, quod is qui potest quod majus est, possit quoque quod minus est, non econverso: quod verum est in potestatibus subordinatis, in quantum hujusmodi. Extendit Moyses virgam super terram Ægypti. Per hoc constat, quod manum simul cum virga super terram levavit, in signum quod Dominus terram fuerat percussurus. Dominus autem, cujus dignatio est immensa in suis electis, quamvis per se ipsum omnia possit, in aliquibus tamen vult homines habere quasi cooperatores.
Propter quod ait Apostolus:5 Dei adjutores sumus. Et Dominus induxit ventum urentem, id est valde calidum: et forsan fuit ventus australis, qui et naturaliter calidus est, sed tunc ultra solitum calidus fuit et siccus; tota die illa qua Moyses manum levavit. Quod intelligitur de die artificiali, qui est pars diei naturalis. Nam subditur, et nocte. Fuitque ventus ille dispositivus ad generationem et multiplicationem locustarum.
Et mane facto, ventus urens levavit locustas de superficie terræ in qua erant natæ, ita quod volare cœperunt. Ideo subditur: quæ ascenderunt super universam terram Ægypti, et sederunt in cunctis finibus Ægyptiorum: ex quo videtur, quod etiam alibi natæ, illuc venerunt; innumerabiles, quales ante tempus illud non fuerunt in terra Ægypti aut etiam alibi, nec postea futuræ sunt. Hoc prophetico spiritu Moyses protulit, quia nec aliter scire id poterat, maxime quod nec postea tot essent locustæ simul venturæ in terra. Quod si intelligatur de tota terra habitabili, potest habere instantiam ex eo quod in Joele habetur: Audite hoc, habitatores terræ, si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit ærugo.6 In quibus verbis capitur si, pro non. Ad hoc breviter dici potest, quod Joel non loquitur de multitudine locustarum, sicut nunc Moyses, sed de successiva illa devoratione. Hieronymus quoque super Joelem, per erucam, locustam, et bruchum intelligit diversas gentes ad litteram, quæ vastarunt Hebræos. Et idem dicit sentire Judæos, ut plenius scripsi ibidem. Alii dicunt, quod plaga locustarum, de qua nunc sermo, fuit gravior intensive, quam plaga de qua loquitur Joel, quam dicunt fuisse ista majorem extensive seu diuturnitate. Devorata est ergo herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit. Nomine pomi solet in Scripturis quicumque arborum fructus significari. Et ita nunc accipi potest.
Quamobrem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, ejus præcepta toties contemnendo, et ejus beneficiis exsistendo ingratus; et in vos, quos indignanter ejeci, et contumeliose affatus sum, et contempsi; sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me et a populo meo mortem istam, id est plagam istam, duram ut morti similis videatur: et aliquos læsit forsitan usque ad mortem. Egressusque Moyses oravit Dominum. Qui flare fecit ventum ab occidente: fuitque ventus ille frigidus et debilitativus locustarum, sicut ventus australis calidus eas fortificavit; vehementissimum; et arreptam locustam, hoc est totam earum multitudinem, projecit in mare Rubrum impetu suo tam valido et acuto.
Sequitur plaga nona. Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum cum virga tua. In hac plaga non legitur Deus præavisasse Pharaonem per Moysen ob nimiam ejus duritiam. Et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. Extenditque Moyses manum in cælum, et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti. Tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat, id est, nullus Ægyptiorum vidit proximum suum. Quo constat, quod triduo duravit illa caligo. Porro tenebræ, quum non sint proprie aliquid positivum, sed privatio luminis tantum, proprie non valent palpari: idcirco per hoc quod dicuntur potuisse palpari, hyperbolice designatur magnitudo earum. Vel, per palpabilitatem tenebrarum insinuatur, quod aer qui in Ægypto naturaliter clarus est ac subtilis, fuit tunc taliter ingrossatus, vaporibusque repletus, quod quivit palpari. Erant quoque tenebræ illæ horribiles, incutiendo terrorem Ægyptiis; atque ut dicitur, apparitiones imaginariæ terribiles in triduo illo fiebant Ægyptiis: imo ut in Scholastica fertur historia, multi Ægyptiorum coacti sunt tunc mirabiliter ac miserabiliter mori. Recitat etiam Lyra, quod secundum Hebræos, tunc moriebantur et quidam increduli ac perversi ex filiis Israel, qui noluerunt exire Ægyptum. Unde et Deus tunc induxit caliginem etiam ob hoc, ne Ægyptii hoc cognoscerent, et inter se dicerent, Ita percussi sunt Hebræi, sicut et nos, et mortem Hebræorum diis propriis adscripsissent.
Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat tempore opportuno. Hinc
Damascenus et doctores catholici dicunt communiter, quod signum istud tam admirabile fuit per hoc, quod omnipotente Creatore jubente, sol radios suos subtraxit, seu non effudit super terram habitationis Ægyptiorum; sed super terram mansionis Hebræorum, solito modo lumen effudit. Verumtamen indensatio aeris, et vaporum grossities, poterant ad obscurationem illam Ægyptiis factam, cooperari. Dicendum quoque, quod nec stellæ, neque planetæ aliquid luminis influxerunt terræ Ægyptiorum infra triduum illud.
Verumtamen Rabbi Paulus circa hæc aliter sentit, dicens quod aer fuit tunc tam vehementer ingrossatus, quod diaphaneitatem suam amisit, nec luminis capax erat. Quod probat dupliciter: Primo, nam aliter potuissent Ægyptii se videre per lampades et lucernas. Secundo, quoniam infra tres dies nemo se movit de loco in quo erat, ut in textu habetur. Ideo dicit quod sol consueto modo lumen effudit, sed aer qui circa Ægyptios fuit, non erat capax illius. Verum ut tactum est, istud non consonat dictis catholicorum doctorum, nec apparentiam habet. Si enim aer fuisset sic ingrossatus, quod nullus Ægyptiorum potuisset locum mutare, tunc aer suam amisisset mollitiem, et durior fuisset spissiorque quam aqua, nec aliquis Ægyptiorum infra triduum illud fuisset usus cibo aut potu. Glossa etiam dicit super illud, Nec movit se, etc.: Non quod penitus non moveretur, sed quia de loco ad locum migrare non poterant. Hinc verior reputatur expositio catholicorum doctorum. Secunda quoque ratio Rabbi Pauli soluta est, quoniam falsum supponit. Ad primam vero rationem ejus respondetur, quod indispositio, humefactio aut turbulentia aeris, aut simile aliquid, accensionem luminarium poterat impedire: quod et divina virtute fieri poterat. Nam et in adventu tenebrarum illarum, ignes Ægyptiorum videntur exstincti, vel vi illuminativa privati. Nec incredibile, Deum abstulisse tunc vim illuminandi terrenis luminaribus Ægyptiorum, qui cœlestibus luminaribus abstulit solitam influentiam luminis super Ægyptios.
Vocavitque Pharao Moysen et Aaron. Quæritur, qualiter eos vocavit et quando. Nam infra triduum illud, nullus Ægyptiorum poterat ire ad eos. Ad hoc communiter respondetur, quod post triduum illud, luce reversa, vocavit eos timore majoris plagæ futuræ, sicut et post primogenitorum percussionem compulit Hebræos exire timore propriæ mortis et populi sui. Unde infra non habetur, quod rogavit hanc plagam tenebrarum auferri. Nec mirum quod duriorem timuit plagam, nisi dimitteret populum, quia jam toties fuit expertus novam et duriorem sibi plagam inflictam, eo quod præcedenti plaga sublata, non dimiserat eos. Et dixit eis: Ite, sacrificate Domino. Pharao verberibus eruditus, et aliqualiter humiliatus, eum didicit Dominum appellare, de quo ante dixit, Nescio Dominum. Exod. v, 2. Oves tantum vestræ et armenta remaneant in Ægypto. Hoc addidit Pharao, quia timuit quod non redirent. Vel si non redirent, obtineret saltem jumenta ipsorum. Parvuli vestri eant vobiscum. Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, hoc est, permittes ut animalia nostra, ex quibus sacrificia offeremus, ducamus nobiscum. Cuncti greges pecorum nostrorum pergent nobiscum, etc.; præsertim quum ignoremus quid immolari debeat, donec ad ipsum locum sacrificii perveniamus. Hoc ideo protulit Moyses, quoniam Deus non expresserat ei in speciali, quid, quantum, et quoties fieret ei immolatio ab Hebræis. Verumtamen istud non fuit totalis principalisque causa, quod cuncta pecora irent cum eis, sed quod non fuerant redituri. Non tamen mentitus est Moyses, sed unam causam expressit, aliam tacuit, ut Pharao nullam excusationem suæ obstinationis haberet.
Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos. Dixitque Pharao ad Moysen tanquam ad principalem. Tamen quod dixit ad eum, intendebat etiam ad Aaron dirigi. Cave ne ultra videas faciem meam, hoc est, ne amplius appareas coram me, ita ut videam te, nisi a tuo resipiscas proposito. Quocumque die apparueris mihi, morieris, hoc est, occidi te faciam. Hoc solita temeritate et præsumptione protulit Pharao, quasi Deus qui tot et tanta miracula per Moysen fecerat, non potuerit eum coram Pharaone positum, liberare a morte. Respondit Moyses: Ita fiet ut locutus es. Non videbo ultra faciem tuam in hac vita. Verumtamen infra legitur, quod vocatis Moyse et Aaron Pharao dixit: Ite, egredimini de terra mea. Sed hoc fuit in nocte, et forte per internuntios.7 Vel intentio Moysis fuit, quod ultra non videret Pharaonem, proprio motu eundo ad ipsum.
Postremo, densissimarum harum plaga tenebrarum, apertissime correspondet admirabili excæcationi Pharaonis et Ægyptiorum internæ et vitiosæ, qui post tot et tanta prodigia, in sua manserunt perfidia atque malitia.8 At vero juxta intelligentiam spiritualem, per locustas recte accipiuntur simulatores, et callidi adulatores, et seductores magistri. Etenim Salomone testante, locusta quamvis regem non habeat, tamen per turmas egreditur universa.9 Sic præfati, qui etsi Christum non imitantur, tamen forinsecus quamdam ordinationem et honestatem simulant et assumunt. Et sicut locusta specialiter fructibus frugibusque nociva est, et quod superfuit grandini, devoravit; ita præfati miro et miserabili modo nocivi sunt proximis suis, eos per detractiones, simulationes, adulationes, et falsas informationes inficiendo atque fallendo, in tantum, quod hi qui graves tentationes adversitatum, tanquam grandinum ictus vicerunt et evaserunt, per talium blandimenta et susurrationes ac suggestiones pestiferas, corrumpantur, bonorumque operum fructibus spolientur. Porro per densissimas atque palpabiles tenebras, designantur eorum qui vitiosis consuetudinibus pressi sunt, detestabiles et apertissimæ excæcationes interiores; qui nullam increpationem suscipiunt, nulli informationi acquiescunt, nulla compunctione emolliuntur, nec a sua pravitate flectuntur, imo in via perditionis quasi immobiliter stant, infeliciter obdurati, super quos puteus clausit os suum. Impii namque quum in profundum venerint peccatorum, contemnunt.10 Pro quibus jugiter est orandum, quia a solo cœlesti omnipotentique Medico possunt curari.11
Footnotes
Chapter 19 of 72