Skip to the text

Articulus 19

EXPLANATIO CAPITULI UNDECIMI : ET DIXIT DOMINUS AD MOYSEN.

JUSTUS et pius Deus, in omni opere suo misericordiam justitiamque contemperat. Sic et nunc inflicturus Ægyptiis decimam plagam præhabitis graviorem, primo præavisat Ægyptios. Et dixit Dominus ad Moysen. Ista allocutio facta est Moysi antequam a Pharaone recessit, sicut ex sequentibus innotescet: imo et facta videtur Moysi coram Pharaone adhuc stante, per illuminationem internam, vel angelicam apparitionem, soli Moysi demonstratam. Interdum quippe revelationes propheticæ et illuminationes divinæ, factæ sunt viris sanctis in aliorum præsentia, aut etiam coram iniquis hominibus. Unde, ut legitur libro quarto Regum, facta est prophetalis revelatio Eliseo coram tribus regibus cum exercitibus suis, quorum unus exstitit justus, videlicet Josaphat, alii duo injusti, utputa Joram1 rex Israel, et rex

Edom. Secundo quoque Paralipomenon legitur, quemadmodum ipso Josaphat et habitatoribus Jerusalem in templo stantibus, factus est spiritus Domini super Jahaziel, et prophetavit.2

Sequitur : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, hoc est Ægyptios. Plaga hæc, fuit interfectio primogenitorum in hominibus et jumentis : quæ quamvis non tetigit immediate Pharaonis et omnium Ægyptiorum personas, tetigit eos tamen mediate, quia redundavit in eos, et afflictiva fuit eorum; et post hæc dimittet vos cum sobole atque pecoribus vestris, et exire compellet timore propriæ occisionis. Non autem sic compulsit, quod filii Israel exierunt invite ; sed compulsit, id est, importune ac festinanter excitavit seu provocavit ad exeundum : quod et Hebræi libenter fecerunt. Dices ergo omni plebi Hebræorum, ut postulet vir ab amico suo, id est, ut viri Hebræi postulent ab Ægyptiis sibi amicabilibus, et mulier a vicina sua, hoc est mulier Hebræa ab Ægyptiis feminis juxta se commorantibus, vasa argentea et aurea; et etiam vestem plurimam, seu multiplicia vestimenta, ut sequenti habetur capitulo.3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis, id est, corda Ægyptiorum inclinabit ad hoc, ut bene afficiantur circa Hebræos, et faveant atque accommodent eis vasa ac vestes. Hic variatur modus loquendi de prima persona in tertiam. Nempe quum dixisset Dominus ad Moysen in prima persona, Adhuc una plaga tangam Pharaonem ; nunc in tertia persona adjicitur, Dabit autem Dominus gratiam. Itaque angelus qui verba illa in prima persona protulit, quasi loquens in Dei persona, ista verba in tertia persona locutus est in propria persona de Deo, sicut de alio.

Circa hæc quæritur, qualiter quidam Ægyptii erant amici fautoresque Hebræorum. Quocirca loquitur Augustinus : In terra Gessen quidam Ægyptii cohabitaverunt Hebræis, ad quos merito Hebræorum potuerunt illa divina beneficia pervenire, ita ut et Hebræos diligerent, et eis faciliter commodarent quod petebant. Nec tamen Deus judicavit illos Ægyptios, ita alienos fuisse ab injuriis et contritionibus Hebræorum, ut damnum istud non paterentur, qui aliis plagis percussi non erant. In his verbis asserit Augustinus, Ægyptios illos in terra Gessen morantes, non fuisse novem plagis præinductis percussos, ideoque dilexisse Hebræos. Hinc et in Glossa asseritur : Ægyptii qui habitabant in terra Gessen cum Hebræis, novem plagis percussi non erant. Ista tamen non videntur consonare prædictis. Et quidam alii ac Josephus aliter sentiunt. Nec potest negari, quin decima plaga percussi sint, quæ facta est ante Hebræorum egressum. Cur ergo non aliis plagis minoribus? Nihilo minus verisimile est, et satis credibile, quod quidam Hebræi cum quibusdam Ægyptiis quamdam amicitiam habuerunt, et propter præhabita signa multi Ægyptii Hebræis vicini, conceperunt reverentiam et affectionem ad eos. Et tales forsan minus afflicti fuerunt plagis præfatis quam ceteri. Nam et sequenti habetur capitulo, quod innumerabile vulgus Ægyptiorum per signa ista conversum, exivit pariter cum Hebræis. In Scholastica quoque fertur historia : Quidam Ægyptiorum timentes Ægyptum perituram, egressi sunt, ut Cecrops, qui ingressus Græciam, condidit urbem quam vocavit Acten, quæ postea dicta est Athenæ.

D Denique non obstante quod per Moysen facta sunt signa hæc, quibus Ægyptus destructa est, tamen Ægyptii videntes tot supernaturalia per Moysen fieri, habuerunt eum pro viro eximio, sicut subjungitur : Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo Ægyptiorum. Nec dubium, quin et coram Hebræis. Pharao autem elatione cæcatus, ultimo dixit ad eum, Cave ne ultra videas faciem meam, etc., ut patuit in fine præcedentis capituli.

Et ait Pharaoni et ejus ministris, insinuando eis revelationem sibi factam a Deo : Hæc dicit Dominus : Media nocte ingre-

Exod. xii, 29. diar Ægyptum: quod intelligitur de nocte illa secunda, in qua primogenita sunt occisa, quæ fuit post aliquos dies post hæc, ut ex sequenti capitulo elucescit. Ingressus est autem Dominus Ægyptum, non per suæ deitatis motum aut mutationem, sed per justitiæ suæ effectum. Nam subditur: et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis inclusive, qui sedet in solio ejus, hoc est, jus hereditarium regnandi habet pro patre suo; vel, jam constitutus fuit in principatu a patre suo: quod tamen non videtur, quia in textu ubique Pharao iste insinuatur regnasse usque ad suam submersionem; usque ad primogenitum ancillæ, quæ est ad molam: hoc est a supremo usque ad infimum inclusive; et omnia primogenita jumentorum morientur, prout sequenti recitatur capitulo. Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est. Ululabant namque, flebant, et clamitabant Ægyptii, tam ex dolore plagæ inflictæ, quam ex timore plagæ gravioris infligendæ. Verum tamen instante fine sæculi, arescentibus hominibus præ timore et exspectatione eorum quæ supervenient universo orbi, erit ubique terrarum incomparabilis dolor, timor, angustia. Moyses vero nunc loquitur de speciali Ægyptiorum calamitate atque clamore, non de universali generis humani ærumna. Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: hoc est, tanta quies atque securitas erunt in Hebræis et eorum pecoribus, quod nec canis, qui ex facili latrat occasione, latratum emittet. Per quem modum loquendi designatur præcipua pax Hebræorum. Et potest hoc verbum per modum hyperbolicæ locutionis intelligi. Ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israel, hoc est, quam miraculose ostendat pietatem suam circa Israelitas, et rigorem justitiæ circa Ægyptios. Descendentque omnes servi tui isti ad me. Hoc Moyses dixit de se ipso: nam subditur, et adorabunt me adoratione duliæ, id est roga-

Luc. xxi, 26. bunt. Unde aliqui habent, Orabunt. Dicentes: Egredere tu et omnis populus qui subjectus est tibi, hoc est tota plebs Israelitica. Post hæc egrediemur Ægyptum. Vel sensus est, quod servi Pharaonis descendentes in terram Gessen, adorabunt Deum Israel, quem ex tantis prodigiis aliqualiter cognoverunt, ut ipse Dominus Deus Hebræorum cum populo suo ab Ægypto discederet, ne amplius plagaret Ægyptios. Moyses quippe post hæc rediit ad terram Gessen, et eo exsistente ibidem, primogenita sunt percussa. Quo facto, servi Pharaonis venerunt illuc, ut infra habetur.

Et exivit a Pharaone iratus nimis. Moyses quamvis esset mitissimus, tamen ex zelo justitiæ fuit multum iratus secundum rationis dictamen, tam inauditam impii regis obdurationem, ingratitudinem, rebellionem, et comminationem detestans atque admirans, imo et juste puniri saltem in vita hac cupiens. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet auribus cordis vos Pharao, donec rursus tangatur, ut multa signa fiant in terra Ægypti. Quod ex Pharaonis obstinatione consecutum est, non directe causaliter, sed concomitanter. Certumque est, quod Pharao non ob hoc non audivit Moysen, quatenus signa multiplicentur, quia non intendebat, neque optabat hoc. Porro post hæc facta est percussio primogenitorum, divisio maris Rubri, submersio Ægyptiorum. Moyses autem et Aaron fecerunt ministerialiter, non efficienter et principaliter, omnia ostenta quæ scripta sunt, coram Pharaone, hoc est præfata signa quæ fuerunt ostensione et admiratione dignissima. Nec solum fuit miranda signorum illorum productio, sed et eorum, saltem aliquorum, cessatio, ut ex præhabitis constat.

Juxta intelligentiam spiritualem docemur ex isto capitulo, quod Deo resistere non est consultum, sicut et Christus locutus est Paulo: Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Idcirco qui Dei sentit percussionem, protinus se emendet, ne durioribus plagis afficiatur, attendens quod

Num. xii, 3.

Sensus spiritualis.

Act. ix, 5.

Ps. xxxviii, 11, 12. scriptum est: Amove a me plagas tuas. Et causa ibidem subjicitur: fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus. Quid autem per vasa aurea atque argentea Ægyptiorum, et mutationem eorum signetur, in expositione tertii capituli patuit.4 Fuit autem Moyses vir magnus valde coram servis Pharaonis. Sic et quilibet nostrum studeat esse spiritualiter magnus, hoc est valde virtuosus ac sapiens, ita ut sit bonus odor Christi in omni loco, et sæcularibus exemplaris exsistat.5 Est itaque magnus valde, qui est profunde humilis, perfecte patiens, fractus, et sibimet mortuus, vivens ac fervens in Domino.

Exod. m, 22.

Il Cor. n, 15.

Hæc dicit Dominus: Media nocte ingrediar Ægyptum, et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum. Hoc spiritualiter agitur, dum Deus corda hominum visitat gratiose, quando adhuc sunt in profunda vitiorum caligine, perimitque in eis universa peccata mortalia, illos ad veram contritionem instigans. Tunc plane generatur incomparabilis dolor, clamorque cordis, id est interna ac fervens devotio inter eos, qui in tenebris sæculi, quasi in Ægypto, fuerunt. Contritio namque est maximus dolor, quia de malo culpæ et summi boni offensa atque amissione, oportet maxime dolere, quemadmodum et necesse est summum bonum incomparabiliter semper diligere. Qui vero sic visitantur et illustrantur a Domino, sua perpendunt peccata, et intime deflent ea. Apud filios Israel non mutiet canis: id est, in cordibus contemplativorum abundabit pax pectoris, nec iræ ceterarumque passionum erit tumultus in eis, sed vita secreta, quemadmodum in Isaia Dominus protestatur: Erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium; et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. Ut sciatis quanto miraculo, etc. Ex his equidem claret, quantum inter carnales et spirituales, inter sæculares et vere religiosos, inter passionatos et contemplativos distet ac differat, et quam diversimode Dominus operetur in eis.

Is. xxxii, 17, 18.

Descendentque omnes servi tui isti ad me, etc. Dum enim iniqui ita præveniuntur et compunguntur a Spiritu Sancto, humiliant se, atque in mentis humiliatione accedunt ad thronum gratiæ Dei, dicentes: Egredere tu. Quia ex consideratione suorum excessuum, divina visitatione se fatentur indignos, cum sancto Petro dicentes: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. Verumtamen non volunt relinqui a Domino, sed peculiari ejus consolatione ac præsentia suavi reputant se indignissimos esse, et quasi indecens eis apparet, quod Dominus tam misericordissime agit cum eis. Et omnis populus qui subjectus est tibi, egredietur a nostra oppressione. Nempe iniqui qui justos premunt ac persequuntur, quum sic convertuntur, dimittunt justos egredi liberos, et venerantur eosdem, imo eorum obsequio indignos se arbitrantur. Et exivit a Pharaone iratus nimis. Sic et justi contra perversorum duritiam interdum zelo justitiæ irascuntur, et cupiunt eos in hac vita castigari a Domino, ne pereant in æternum. Verumtamen zelus hujusmodi esse debet secundum scientiam, hoc est discretione condiri, ut memor sit homo propriæ fragilitatis, nec immoderate fervescat: imo pro eorum oret salute quibus irascitur.

Hebr. iv, 16.

Luc. v, 8.

Footnotes

  1. IV Reg. I, 15-19. ↩

  2. II Par. xx, 14. ↩

  3. Exod. xii, 35. ↩

  4. Exod. iii, 22. ↩

  5. II Cor. ii, 15. ↩

Chapter 20 of 72