Skip to the text

Articulus 20

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI DUODECIMI : DIXIT QUOQUE DOMINUS AD MOYSEN.

ANTEQUAM Moyses decimæ plagæ in præcedenti capitulo comminatæ inflictionem describat, nunc quædam interserit de institutione et ritu Paschæ, hoc est tam festi quam agni paschalis, quod ad litteram Deus instituit, in commemorationem liberationis Hebræorum ex Ægypto. Spiritualiter vero per illud apertissime designavit generalem mundi redemptionem, per Christi passionem effectam.12 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti. Istud creditur eis dixisse, quum a Pharaone redissent ad suos in terram Gessen, post nonæ plagæ inflictionem, ut præcedenti tangebatur articulo. Mensis iste, vobis principium mensium, supple, exsistens, primus erit in mensibus anni : id est, Hoc præcipio, ut vos Hebræi computationem anni incipiatis a mense isto, tanquam a primo anni mense, et propter beneficia quæ vobis in isto mense exhibeo, de Ægyptia servitute et aliis malis vos liberando, multaque bona præstando, ut consequenter dicetur. Alii vero populi ab aliis mensibus inchoant annum. Nam Christiani morem Romanorum sequendo, a Januario annum incipiunt, Arabes vero post æstivale solstitium.

Per hunc mensem Glossa et Rabanus, ac alii multi Catholici Aprilem intelligunt, qui secundum eos, appellatur Nisan apud Hebræos. Et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia in eo terra aperitur ad producendum virgulta, flores, ac herbas. Porro Lyra hoc reprobat, dicens, per hunc mensem qui est primus apud Hebræos, intelligi Martium : quia secundum omnes, September est septimus mensis apud Hebræos. September autem non est septimus ab Aprili, sed a Martio. Quod argumentum faciliter solveretur, dicendo quod computatio illa ab Aprili et Martio usque Septembrem, potest fieri per inclusionem aut exclusionem extremi vel extremorum, et ita September erit septimus ab Aprili. Quemadmodum transfigurationem Christi quam scribit Lucas factam post octo dies, Matthæus refert factam post sex dies : quod prætacto modo ab expositoribus concordatur.

Denique Magister in historiis de hac re magistralius ac resolutius scribit, dicendo : Mensis iste erit vobis primus in mensibus anni, hic est Aprilis, id est lunatio aprilis, quæ sæpe in Martio inchoat : qui mensis ab Hebræis dicitur Nisan. Voluit quippe Dominus Hebræos a ceteris nationibus differre in temporis computatione, sicut in religione et circumcisionis charactere. Romani autem ex traditione Numæ Pompilii, primum mensem ponunt Januarium, quia tunc sol incipit ascendere post solstitium hiemale. Sed congruentius videtur fieri ab Hebræis in Martio. In Aprili ergo cærimoniali differunt a nobis (quia videlicet ille est in Martio); in temporali nobiscum conveniunt. Hæc Magister ibidem.

Denique de hac materia scribit Rabbi Paulus prolixe, inter cetera dicens : Mensis apud Hebræos Nisan vocatus, proprie loquendo, non est Aprilis noster, nec Martius. Quum enim ipsi computent menses per lunationes, raro contingit, quod prima dies lunationis concurrat cum prima Martii die, sed communiter venit in diebus primum Martii diem sequentibus : ideo mensis Nisan frequenter concurrit cum Aprili secundum aliquam sui partem. Unde opinio catholicorum doctorum dicentium Aprilem esse primum mensem apud Hebræos, vera est, secundum sanum intellectum, scilicet ut frequenter, et ut in pluribus mensis Aprilis concurrit cum primo mense apud Hebræos secundum aliquam sui partem.

Circa hoc dico, verum esse quod noster Aprilis aut Martius non est præcise mensis ille, quem Hebræi nominant Nisan, ut ex dictis elicitur.

Loquimini ad universum cætum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus, qui est primus inter menses anni secundum vos, tollat unusquisque agnum per familias et domos suas: hoc est, quilibet paterfamilias seu principalis in domo sua atque familia, sumat de grege agnum. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, id est, si habitantes in una domo, non sint tot, ut queant paschalem comedere agnum. Dicitur autem in Scholastica historia: Aiunt quidam, quod decem capita seu homines erant in esu agni unius. Assumet vicinum suum, qui conjunctus est domui ejus, juxta numerum animarum quæ sufficere possint ad esum agni, hoc est, tot homines Hebræos sibi vicinos, assumet ad manducandum secum agnum illum, ut simul cum illis valeat agnum paschalem comedere. Unde in tali casu poterant duarum domorum personæ conjungi ad edendum unum agnum paschalem. Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus, id est unius anni, vel potius infra vel non ultra unius anni ætatem: poterat enim assumi et offerri ab octava suæ nativitatis die, et non ante, usque ad consummationem sui primi anni, non postea; masculus, quia non poterat esse agna; absque macula, id est non monstruosa fœditate deformis. Itaque macula non sumitur hic pro varietate colorum in pelle seu vellere, sicut in Genesi, ubi pecora diversorum colorum, maculosa dicuntur; sed pro monstruositate, de qua macula in Levitico legitur, Si cæcum fuerit, si fractum, aut impetiginem habens. Perfectiora etenim Deo sunt offerenda, juxta illud Malachiæ:

A Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino.345 Juxta quem ritum tolletis et hœdum, videlicet decima die mensis istius, et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus. Ad quam etiam diem agnus fuit servandus.

Præterea quidam dixerunt, hoc loco duplicem oblationem juberi a Domino. Unam agni, quem dixerunt decima die offerri in qualibet domo. Aliam hœdi, quem dicebant quartadecima die immolari a toto Israelitico populo simul collecto, non seorsum in domibus singulorum: quia in textu subjungitur, Immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. Sed hujus oppositum probatur ex textu, quia post pauca adjicitur: Sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; et edent carnes nocte illa assas igni; caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis; nec remanebit ex eo quidquam usque mane. Certum est quod universi Hebræi in domibus suis non poterant vesci carnibus hœdi unius, nec de ejus sanguine poterat tanta linitio fieri, nec fuit periculum quod de carnibus unius hœdi posset tot manducantibus aliquid superesse.

Itaque, sicut Lyra et Rabbi Paulus testantur, Translatio nostra hoc loco discrepat ab Hebraica veritate in verbis: quia pro his verbis, Juxta quem ritum tolletis hœdum, in Hebræo habetur, De arietibus vel de capris accipietis illum, videlicet agnum. Unde dictio Hebraica ibi pro agno posita, quandoque pro hædo accipitur, et ita non sumpsit eam Hieronymus. Idcirco non fuit duplex oblatio, sed una, quæ fieri debuit de agno, si bono modo posset haberi; alioquin de hœdo fieri poterat. His concordat quod Septuaginta transtulerunt, Ab agnis et hœdis accipietis illud: quasi diceretur, Id quod offeretur, erit agnus aut hœdus. Sicque quod habet translatio nostra, Juxta quem ritum accipietis et hœdum, intelligendum est in casu, quo agnus haberi nequibat. Verumtamen Rabbi Paulus his contradicit, et dicit: Immolatio paschalis, secundum doctores Hebræos, de agno debebat fieri, et non de hædo: quod congruit tam litterali causæ sacrificii hujus, quam etiam figurali. Primum patet, quia secundum Rabbi Moysen Gerundensem et alios, præcipiebatur agnus occidi in primo mense, quoniam signum Arietis est tunc in potissimo suo statu, quum sol tunc in eodem sit signo communiter. Et quia Ægyptii arietem venerabantur, volebat Dominus per occisionem agni ostendere, quod etiam in diis Ægyptiorum faceret ultionem: quæ ratio non haberet locum in hædo. Secundum patet, quoniam Christus significatur per agnum, non per hædum; imo ipse per hædos significat reprobos apud Matthæum loquens: Hædos statuet a sinistris.6

Circa hæc dico, quod duæ rationes istæ, ad probandum propositum sunt invalidæ. Dominus enim in sacrificiorum institutione ac jussione, respectum non habuit ad signa zodiaci vel luminaria cœli. Ægyptii quoque non solum colebant arietem seu potius Jovem in forma arietis, sed etiam hircos, quia in similitudine hirci apparuerunt eis interdum diaboli, ut et Lyra hic refert. Insuper Christus interdum in Scripturis veteris Testamenti designatur per hircum, quemadmodum in Levitico patet de hirco, qui portavit omnes iniquitates filiorum Israel in desertum:7 per quod passio Christi extra portam crucifixi, et ibi peccata mundi tollentis, evidenter signata est. Idem patet de hirco, cujus sors exiit Domino.8 Imo et per capream figuratur, juxta illud in Canticis: Fuge, dilecte mi, similis esto capreæ, hinnuloque cervorum.9 Nec obstat, quod per hircum reprobi aliquando exprimantur, sicut per leonem quandoque intelligitur Christus, quandoque diabolus: Christus, ob suam fortitudinem ac regiam dignitatem, juxta illud in Apocalypsi, Vicit leo de tribu Juda; diabolus, ob suam ferocitatem, principe Apostolorum hortante, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.10 Imo et reprobi nonnunquam designantur per oves, secundum illud Psalmi:11 Sicut oves in inferno positi sunt. Siquidem per eamdem rem, secundum diversas suas proprietates, designantur diversa.

Præterea, dato quod aliqui doctores Hebræi sint opinati, quod immolatio paschalis non nisi de agno fieri debuit, nihilo minus multi solennes et antiqui Hebræorum doctores dixerunt oppositum. Unde circa præinductam litteram Septuaginta interpretum, Ab agnis et hædis accipietis illud, loquitur Augustinus: Conantur Judæi asserere, etiam hædum accipiendum ad celebrandum Pascha, tanquam si diceretur, Ab agnis agnum sumi oportet, vel ab hædis hædum, si illud desit. In Scholastica quoque historia dicitur: Decima die mensis hujus tollet domus quælibet agnum, vel si non poterit agnum, saltem hædum. Sed et Lyra refert doctores Hebræorum ita sentire. Denique, si de solo agno fieri poterat illa oblatio, translatio Hieronymi quam Ecclesia approbat, esset falsa, suffecissetque dicere in Hebræo, De arietibus accipietis illum, nec addi oportuisset, Vel de capris, nisi propter mysticam quamdam significationem, ex qua argumentum sumi non potest ad litteram, ut Augustinus testatur.

Præterea quæritur, cur in littera de agno non dicitur, quod servandus erat usque ad quartamdecimam diem, quemadmodum hoc de hædo exprimitur.1213 Deinde, cur utrumque animal jubetur per quatuor dies ante suam immolationem accipi et servari. Respondetur ad primum, quod ex quo una fuit oblatio illa paschalis de agno aut hædo, idcirco quod de reservatione hædi exprimitur, de agno intelligi datur. Ad aliud respondetur, quod ideo, ne Hebræi tunc diversimode occupati, se disponendo ad exitum ab Ægypto, obliviscerentur accipere agnum vel hædum in die immolationis.14 Et item, ut infra illud quatriduum diligenter perpenderent, an aliqua macula esset in hœdo immolationis, et item an in agno. Alia autem est ratio spiritualis, quæ infra tangetur. Et quoniam causæ prætactæ præaccipiendi agnum vel hœdum per quatuor dies, postea cessaverunt: dicunt Hebræi, quod præacceptio illa non obligabat nec servabatur in posterum, quando ex consuetudine facilius attenderetur, an agnus vel hœdus immolatitius esset.

Sequitur: Immolabitque cum hœdum aut agnum universa multitudo filiorum Israel, id est, unusquisque paterfamilias aut quælibet persona capitalis de multitudine Israelitarum, offeret in domo sua. Quod dictum est, casu prætacto excepto: sicque quod ait, Universa multitudo, divisim, non collectim, accipitur; et per agnum seu hœdum, agni aut hirci pluraliter intelliguntur. Ad vesperam quartadecima die mensis præfati, seu luna quartadecima, quando die sequenti valde mane egressuri erant Ægyptum. Fuit equidem immolatio illa, dispositio ad egressum, atque ad liberationem a percussione, qua angelus primogenita Ægyptiorum occidit. Et fiebat ad vesperam, quam Judæi a septima hora incipiebant, pertinuitque ad diem sequentem secundum computationem eorum. Et sument de sanguine ejus, videlicet agni aut hœdi oblati (communiter tamen exstitit agnus), ac ponent super utrumque postem, id est, ambos januæ postes tingent sanguine illo, et in superliminaribus domorum, id est, etiam superliminaria domorum sic tingent, in quibus domibus comedent illum, utpote agnum aut hœdum oblatum atque assatum; fiebatque tinctio illa cum fasciculo hyssopi. Porro postes sunt ligna, inter quæ clauditur janua secundum longitudinem suam. Et superliminare vocatur, lignum seu limen superius, scilicet lignum transversaliter positum supra postes. Sicque in qualibet domo habitationis hominum, non brutorum, fiebat linitio illa cum sanguine, propter causam quæ infra in textu exprimitur.

Et edent carnes nocte illa assas igni. Agnum namque seu hœdum oblatum in vespera, jussit Dominus paulo post igne assari, ad innuendum et recolendum, quod igne diuturnæ et maximæ tribulationis in Ægypto assati erant; et quoniam præparatio illa carnium, per assationem expeditius fieri potuit. Eadem etenim nocte Ægyptii erant ad eos venturi, ut eos egredi cogerent. Et azymos panes, qui etiam celerius præparantur ex aquæ et farinæ commixtione. Jussi etenim sunt agnum illum comedere, tanquam mox egressuri. Idcirco omnia paraverunt, prout velocius fieri valuit. Cum lactucis agrestibus: quæ sunt herbæ multum amaræ, quas cum carnibus edere jubebantur, ad reminiscendum amarissimæ afflictionis, quam in Ægypto erant perpessi. Non comedetis ex eo crudum quid, id est semicoctum ex festinatione. Nam et in Hebræo, ut fertur, semicoctum habetur. Voluit quippe Dominus cultores suos differre ab idololatris, qui aliqua idolis immolata, solebant comedere semicocta. Vel ad litteram, noluit Dominus, ut in tantum festinarent coquendo, quod semicoctum quid comederent, quum hoc corruptivum sit vitæ. Nec coctum aqua, id est, nihil de carnibus illis erit bullitum, vel quia idololatræ sic agebant, vel quoniam tardior est præparatio talis; sed assum tantum igni.

Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. In Hebræo, secundum Lyram, non habetur, Vorabitis. Propter quod, secundum Hebræos, sensus est, quod caput cum pedibus, intestinisque agni primo lotis, erant assanda simul cum corpore agni, non seorsum, nec separatim: idcirco apparet quod translator adjunxit, Vorabitis, quia subjungitur, nec remanebit ex eo quidquam usque mane, id est, totum in ipsa nocte edetis, non tamen ossa, sed quidquid de carnibus eis adhæserit: ad insinuandum, quod valde mane fuerant exituri, nec tempus habituri ad manducandum, quia Ægyptii non sinebant eos aliquam facere moram. Ideo quoque dixit, Vorabitis, quoniam stando festinanter edebant. Si quid residuum fuerit comestioni, igne comburetis, hoc est, taliter consumi facietis per ignem, ut nihil remaneat. Quamvis autem præceperit Dominus, ut tot assumerentur ad comedendum, quod agnum comedere totum possent, in hoc tamen poterat error excusabilis intervenire, ita quod non poterant tantum comedere, sicut putabant se comesturos. Nec voluit Deus ut se ultra vires aut gulose replerent, ideo addidit istud.

Sic autem comedetis illum, scilicet agnum aut hœdum assatum : Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter. Quorum omnium causa subjungitur : est enim Phase. Quid autem designat Phase, subjungitur : id est transitus Domini, quod translator apposuit. Hoc est, agnus iste paschalis seu manducatio ejus, vel paschalis ista celebritas, transitus Domini appellatur, vel transitum ejus designat : quia in illa hora filii Israel, Deo jubente, de Ægypto egressi sunt; præcipienteque Domino, angelus ejus pertransivit Ægyptios, primogenita occidendo, templa quoque et idola evertendo. Itaque, quoniam paschalis ille agnus et esus sic transitus Dei fuit, ideo filii Israel jussi sunt agnum comedere, tanquam mox transituri, et sicut vere parati ad emigrandum velociter. Ad quod pertinet esse accinctum, calceatum, baculoque provisum.

Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus inclusive, id est tam primogenita hominum, quam pecorum; et in cunctis diis Ægypti faciam judicia, id est, Ægyptiorum deos seu idola justo judicio destruam. Ista peregit Dominus, cujus magnitudinis non est finis, non in propria persona eundo aut locum mutando, vel ista per se immediate exsequendo, sed per angelum atque per suæ justitiæ operationem. Quocirca habetur in Glossa : Ferunt Hebræi, quod omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa, templa quoque vel terræ motu vel Nili inundatione. Recitat etiam Lyra : Dicunt Hebræi, quod nocte illa omnia idola Ægyptiorum lignea fuerunt subito putrefacta, et omnia metallina resoluta ac fusa in terram, omnia quoque lapidea comminuta, in idololatriæ detestationem, et in signum quod solus Hebræorum Deus fuit adorandus. Idcirco adjungit : Ego Dominus. Quasi dicat : Ego solus omnipotens sum, in cujus manu cuncta sunt posita, quem solum decet latriæ cultus, tanquam summum et incomparabilem Dominum, qui ait per Isaiam : Ego Dominus, hoc est nomen meum.15 Gloriam meam alteri non dabo, nec laudem meam sculptilibus. Consequenter panditur causa linitionis postium ac superliminarium cum sanguine agni oblati. Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis, id est, linitio illa cum sanguine in domibus habitationum vestrarum, erit vobis in liberationem de manu angeli primogenita occidentis. Ideo subditur : et videbo sanguinem, id est, tinctionem illam cum sanguine, gratam habebo, in quantum ex mea jussione a vobis peracta est, et redemptionem mundi per sanguinem Christi significat : distinctivumque signum fuit inter Hebræos atque Ægyptios, quos voluit Dominus hoc signo foris distingui, quemadmodum intus distinguebantur per fidem et religionem ab invicem; et transibo vos, id est, domos vestras pertransibo, nullum in eis percutiendo. Ideo subditur : nec erit in vobis plaga disperdens, id est percussio primogenita occidens, quando percussero terram Ægypti, hoc est primogenita Ægyptiorum. Habebitis autem hunc diem vestræ egressionis de Ægypto, et liberationis a morte primitivorum, in monumentum, id est in jugi memoria, non obliviscendo beneficiorum tantorum; et celebrabitis eam solennem Domino in generationibus vestris, id est, tam vos quam posteri vestri omni anno festivum agetis hunc diem, in commemorationem beneficiorum vobis in eo desuper præstitorum, ut datori eorum sitis grati; cultu sempiterno, id est perpetue, statu veteris Testamenti durante. Circa hoc loquitur Augustinus : Diligenter scrutandum est, quomodo Scriptura soleat appellare æternum, quoniam nefas habet hoc prætermittere aut mutare. Aliud enim est, quum præcipitur quamdiu aliquid fiat, sic ut præceptum est, ut area septies circuiret Jericho muros. Aliud, quum aliquid præcipitur sic observari, ut nullus terminus præfigatur.16 Aut ergo sic appellavit scriptura ista, æternum, ut filii Israel illud non auderent prætermittere sponte ; aut quia æternum est, quod per illam celebritatem paschalem significatur. Hinc alii sic exponunt, Cultu sempiterno, id est absque certa temporis determinatione : quia paschalis solennitas, quantum ad id quod significabatur per eam, perfectius observatur in evangelica, quam in Mosaica lege, quantum lux et veritas transcendit figuram et umbram. Nam omnia in figura tunc contingebant.17

Porro, ut Rabbi Paulus affirmat, in Hebræo habetur, In sæculum. Unde sensus in Hebraico proprius iste est : Celebrabitis diem hanc solennem in sæculum. Sæculum autem apud Hebræos, sicut et apud nos, ponitur pro quolibet spatio temporis determinantis durationem vitæ alicujus. Unde et in Scripturis duratio totius temporis vitæ præsentis, sæculum nuncupatur. Et duratio vitæ futuræ, dicitur aliud sæculum per se. Sicque intelligitur illud, Benedictus Dominus Deus Israel a sæculo et in sæculum.18 Et illud in Symbolo : Et vitam venturi sæculi. Hinc antiqui Hebræi totum tempus durationis Mosaicæ legis, unum sæculum vocant, et tempus Messiæ aliud sæculum, propter distinctionem eorum quæ in utroque sæculo ad spiritualem pertinent vitam. Unde quum in præceptis hujusmodi, præsertim cærimonialibus, additur, Et in sæculum : intelligendum est de toto tempore durationis Mosaicæ legis, quæ est usque ad aliud sæculum, scilicet usque ad tempus Messiæ et durationis legis ipsius. Et iste est modus respondendi proprius Hebræis, quum de evacuatione cærimonialium agitur : qui modus loquendi de duplici sæculo, communiter tenetur etiam a Talmudistis in variis locis. Hæc Rabbi Paulus.

Septem diebus azyma comedetis, id est panes non fermentatos. Et incipiebantur dies illi ab hora immolationis agni paschalis, quem cum talibus panibus edere tenebantur. A die primo non erit fermentatum in domibus vestris : hoc est, a præfato quartodecimo die mensis Nisan, non erit in domibus Hebræorum panis fermentatus, neque fermentum, ita quod ante horam vespertinam in qua agnus offerebatur, tollendum fuit ab eorum habitaculis omne fermentum ac fermentatum. Quicumque Hebræorum comederit fermentatum a die primo, id est ab hora vespertina præfati diei, usque ad diem septimum inclusive, quia nec in eo hoc licuit, peribit anima illa de Israel, id est, homo hoc faciens, peccabit mortaliter atque damnabitur, nec inter electos computabitur Israelitas, nisi pœnitentiam egerit. Porro primus dies ille fuit dies quartusdecimus primi mensis Hebræorum, et dies septimus fuit dies vicesimus primus ejusdem mensis.

Dies prima erit sancta atque solennis, id est deputata actibus sacris ad agnum paschalem spectantibus. Incepitque illa solennitas a vespera primæ diei, in qua agnus immolabatur. Et dies septima eadem festivitate venerabilis erit, qua dies prima. Illam tamen celebritatem pro magna parte agebant in exterioribus et carnalibus quibusdam eminentiis, ut in ornato vestitu, lautisque refectionibus, juxta illud in Esdra : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum.19 Dies enim Domini sanctus est. Fuit namque lex illa grossa et figuralis, non perfecta et spiritualis, sed juxta capacitatem populi et congruentiam temporis data. Propter quod ait Apostolus : Nihil ad perfectum adduxit lex.20 Nihil operis servilis et exterioris facietis in eis per vos ipsos, neque per vestros ministros, exceptis his quæ ad vescendum pertinent, id est ad præparationem ciborum. Ex his elicitur, quod diebus intermediis poterant operari, ut in Scholastica fertur historia. Patet quoque ex his, quod sabbati celebritas strictius servabatur quam ista, quantum ad cessationem ab opere. Unde et si solennitas ista venit in sabbato, non licuit in ea cibaria parare. Et observabitis azyma, id est esum azymorum panum, septem diebus, ut patuit. In eadem enim ipsa die, videlicet die quintadecima primi mensis, ad quam diem pertinebat vespera præcedentis diei, quia ab illa vespera cœpit, ut dictum est, educam exercitum vestrum, id est vos ipsos per modum exercitus congrue adunatos ac ordinatos, de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationibus vestris, id est, diem celebrabitis vos et posteri vestri tempore opportuno per successiones generationum vestrarum, ritu perpetuo. Tamen, ut dicunt Catholici et Hebræi, quemadmodum dispensatum fuit cum Israelitis, quod non circumcidebantur quamdiu fuerunt in deserto, ita et in observatione hujus præcepti, ita quod in deserto non leguntur Pascha hoc celebrasse nisi semel, videlicet in anno secundo egressionis ab Ægypto, ut infra habebitur. Nempe quamdiu fuerant in deserto, satis memores erant egressionis illius, idcirco ob illam commemorandam rationabiliter fuit dilata celebratio illa.

Primo mense, qui dicitur Aprilis vel Martius apud nos, et Nisan apud Judæos, quartadecima die mensis hujus ad vesperam comedetis azyma, usque ad diem vicesimam primam ejusdem mensis ad vesperam: forsitan exclusive, quia dies illa vicesima prima terminabatur in exordio vesperæ suæ, quæ et pertinuit ad diem sequentem. Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris: id est, hoc jubeo, ut non solum non manducetur, sed neque exsistat in habitaculis vestris. Qui comederit fermentatum infra hos septem dies, peribit anima ejus de cætu Israel, sicut expositum est, tam de advenis quam de indigenis terræ, hoc est, sive fuerit proselytus, sive natione Hebræus.

Itaque per advenas intelliguntur ad Judaismum conversi. Omne fermentatum non comedetis. In cunctis habitaculis vestris edetis azyma. Frequenter legislator unum et idem resumit, ut strictius observetur in memoria et effectu.

Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, scilicet patresfamilias et principales, ad quos pertinebat agnum aut hœdum offerre; et dixit ad eos: Ite, tollentes animal per familias vestras, id est, unusquisque in sua familia principalis, pergat ad domum seu gregem suum, et inde accipiat agnum, si potest, vel hœdum, et immolate Phase, id est agnum paschalem, qui transitum Domini repræsentet, juxta sensum præhabitum. Fasciculumque hyssopi intingite in sanguine, qui est in limine, id est in sanguine agni vel hœdi oblati, reservato et exsistente in vase circa limen domus, et adspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Ut tangit Augustinus, sanguis recipiebatur in vase, et vas illud cum sanguine ponebatur juxta limen, quia ex eo liniendi erant postes et superliminare. Unde, ut dicitur, in Hebræo habetur, In catino, id est vase argenteo, in quo recipiebatur sanguis agni oblati. Porro, ad fasciculum requiruntur ad minus tres calami colligati, ut fertur. Cur autem tinctio illa fiebat per fasciculum hyssopi, ad litteram dici potest, quod propter munditiam herbæ illius, et reverentiam oblationis ad Dei honorem, vel propter convenientiam proprietatum hyssopi, cum proprietatibus agni, de quibus dicetur sequenti articulo. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. Cujus causa subjungitur: Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios, per ministerium angeli. Quumque viderit, id est esse cognoverit et approbaverit, sanguinem in superliminari, et in utroque poste ostii domorum vestrarum, transcendet ostium domus ipse angelus; et non sinet percussorem, videlicet angelum, ingredi domus vestras, et lædere: id est, præcipiet angelo, ut neminem vestrum lædat. Cur Deus præcepit neminem Hebræorum egredi domum suam nocte illa? numquid, ne angelus per errorem aut ignorantiam occideret eum? Non utique. An forsan ideo, ne Ægyptii prope Hebræos commorantes, perciperent et suspicarentur aliquid mali per Hebræos nocturno tempore esse patratum?

Deinde Moyses ad unumquemque loquitur Hebræorum patrum: Custodi verbum istud, id est præceptum de oblatione et celebritate paschali, legitimum, id est juste impositum, tibi et filiis tuis usque in æternum, id est per omne tempus durationis tuæ, sicut expositum est. Quumque introieritis terram, quam Dominus Deus daturus est vobis ut pollicitus est, observavitis cærimonias istas, id est ritum istum et modum colendi Deum, observantiasque prætactas figurativas. Verumtamen isti quibus Moyses loquebatur, non introierunt in propria persona terram promissam, quæ et sub conditione fuit eis promissa, videlicet si non demererentur ejus ingressum, sed sub personis eorum, loquitur posteris eorumdem. Et quum dixerint vobis filii vestri, Quæ est ista religio? id est, legalis observantia seu veneratio Dei, actusque latriæ ad quam sacrificium pertinet. Solet autem religio pro latria accipi. Dicetis eis: Victima transitus Domini est: hoc est, immolatio et celebratio ista paschalis, est memorativa transitus Dei seu angeli ejus; quando transivit super domos filiorum Israel, id est habitacula eorum transiliit, in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans, id est habitatores domorum nostrarum ab illa percussione præservans. Incurvatusque populus adoravit, id est, populus Israeliticus, his auditis, gratias egit Deo cum inclinatione, oravitque eum, ut ista impleret.

Factum est autem in noctis medio, in cujus noctis initio comestus fuit agnus paschalis, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, hoc est, inclusive usque ad primogenitum cujuscumque infimæ atque vilissimæ mulieris Ægyptiæ, et omne primogenitum jumentorum, videlicet primogenitam ovem in grege ovium, primogenitum equum in specie equorum, etc. Et si in domo aliqua non fuit nisi unigenitus, ille fuit percussus: quod et de jumentis sentiendum videtur. Sicque primogenitus non distinguitur nunc contra unigenitum, sed contra secundogenitum, quemadmodum in Evangelio Christifera Virgo scribitur peperisse Filium suum primogenitum. Porro secundum doctores, Deus sic ordinavit atque providit, quod in qualibet domo Ægyptiorum, fuit primogenitus aut unigenitus aliquis:21 quod tamen videtur non parum mirabile in tanto regno. Apparet vero, quod quamvis in aliquibus domibus non fuisset nisi vir unus, vel uxoratus vel non uxoratus, ille fuisset primogenitus domus illius, non quod haberet parentes viventes, sed quia in domo sua nullus senior eo, seu ante ipsum natus exsistens. Surrexitque Pharao nocte et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus, id est ceteri Ægyptii ad surgendum dispositi; et ortus est clamor magnus in Ægypto: quia ex dolore plagæ inflictæ, et ex timore plagæ gravioris futuræ, clamabant et ululabant. Neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus, id est, in qualibet domo habitationis Ægyptiorum, jacuit ad minus unus occisus. Et si in una domo habitaverunt plures primogeniti diversorum parentum, erant in una domo plures sic mortui. Quamvis autem occisio seu mors illa fuit secundum Augustinum occulto angelicoque percussu, poterant tamen viventes faciliter aliquo signo cognoscere mortem sic percussorum.

Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait. Pharao per nuntios Moysen Aaronque vocavit, et sequentia verba per eosdem nuntios protulit eis. Præterea quamvis Deus per Moysen jusserat, ut nullus filiorum Israel egrederetur domum suam in nocte illa, Moyses tamen et Aaron vocati, forsitan ex Dei dispensatione, exierunt ad

Pharaonis ministros, aut infra domum manentes, audierunt, alloquebanturque ipsos. Surgite, egredimini a populo meo et vos et filii vestri. Ite, et immolate Domino sicut dicitis. Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis; et abeuntes, benedicite mihi, id est, gratias agite quod ita licentio vos; vel benedicite mihi, imprecando mihi bona, ne plura flagella super me et subditos meos Ægyptios veniant. Urgebantque Ægyptii populum Hebræorum exire de terra velociter, scilicet summo mane, dicentes: Omnes moriemur, id est, percutiemur ad mortem, sicut primogenita nostra percussa sunt, si isti Hebræi tardaverint apud nos. De hoc tamen non fuit periculum, quia non tenuissent Hebræos secum contra Dei præceptum. Et ut Josephus refert, flebant, veniamque petebant Ægyptii pro eo, quod ita afflixerunt Hebræos.

Tulit ergo populus conspersam farinam, id est aqua permixtam, antequam fermentaretur: quia præ festinatione non habuerunt tempus fermentandi; et ligans farinam ita conspersam in palliis, ne deflueret, posuit super humeros suos. Feceruntque filii Israel sicut præcepit Dominus Moysi, id est ipsis per Moysen, et ipsi Moysi ut præciperet eis. Et petierunt ab Ægyptiis sibi vicinis, vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Ægyptios. Istud jam sæpe præhabitum est, atque expositum: Et spoliaverunt Ægyptios, id est, divitias istas tulerunt ab eis, non tamen per injustitiam, aut rapinam, aut violentiam aliquam, sed ex commissione divina, quia Dei sunt omnia, et cui vult aufert ea, et cui vult tribuit ea. Ægyptii quoque meruerunt hæc sibi auferri, et filii Israel serviendo Ægyptiis gratis, meruerunt hanc mercedem suscipere. Idcirco non fuit spoliatio proprie, sed per similitudinem quamdam. Unde spoliare sumitur hic extense.

Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, id est, de terra Gessen exeuntes, primo castrametati sunt seu tabernacula sua fixerunt in loco Socoth vocato: qui locus est alius a loco in quo Jacob de Mesopotamia rediens, fixit in terra Chanaan mansionem, quem et Socoth, id est tabernacula, nuncupavit, ut in Genesi legitur;22 sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis et mulieribus, id est, quasi sexcenta millia virorum Hebræorum pedestrium pugnatorum egressa sunt, inter quos parvuli seu pueri qui infra viginti annos erant, et mulieres, computati non sunt. Qualiter autem populus Israel potuit ita multiplicari in Ægypto infra annos quibus ibi morati sunt, discussum est in expositione primi capituli hujus libri. Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, id est, Ægyptii utriusque sexus ultra modum multi, associaverunt se Hebræis. Nam visis tot signis, relicta idololatria, crediderunt in Deum verum, et cum filiis Israel exierunt Ægyptum in solitudinem, quæ altior erat Ægypto in situ: propter quod ascendisse dicuntur. Et vulgus illud, secundum Scholasticam historiam, famulabatur Hebræis. Et multi Ægyptiorum fleverunt, quia tam duri fuerunt Hebræis. Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant, videlicet primo die suæ egressionis, et fecerunt ex eo subcinericios panes azymos: in loco qui dicitur Socoth aut circiter. Neque enim poterant fermentari ob temporis brevitatem ipsi panes, seu farinæ conspersæ aut massæ, ex quibus facti sunt panes, cogentibus exire ipsos Hebræos Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram, nec pulmenti quidquam occurrerat præparare, id est, filiis Israel non vacabat coquere quidquam pulmenti aut confectionis propter importunam illam coactionem exeundi celeriter. De hoc Magister in historiis scribit: Fecerunt subcinericios panes azymos, ex modico tantum tempore coagulatos. His namque usi sunt triginta diebus, nec ultra eis suffecerunt quæ tulerant de Ægypto, licet sub necessitate custodirentur, nec ad satietatem reficerentur ex eis.

B

C

D

Habitatio autem filiorum Israel, qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Sic et Apostolus ait ad Galatas: Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, etc. Qualiter autem accipienda sit computatio ista, diversi diversimode tradiderunt, quorum computationem B. Augustinus pro magna reprobat parte.23 Deinde approbat computationem Eusebii Cæsariensis in Chronica sua, incipientis horum computationem annorum ab eo tempore, quo Abraham Deo jubente egressus est de terra sua, veniendo de Haran ad terram Chanaan, qui tunc erat septuaginta quinque annorum, ut in Genesi patet.24 Quumque centum esset annorum, natus est ei Isaac. Isaac vero vixit annis centum octoginta.25 Sicque ab exitu Abrahæ de Haran, usque ad mortem Isaac, fuerunt anni ducenti et quinque.26 Porro in morte Isaac fuit Jacob centum viginti annorum. Natus est etiam Jacob ipso Isaac sexagenario exsistente. Deinde post annos decem, quum Jacob esset centum triginta annorum, ingressus est cum sobole sua Ægyptum.27 Sicque a præfato Abrahæ exitu, usque ad introitum Jacob in Ægyptum, fluxerunt anni ducenti et quindecim;28 tuncque Joseph erat triginta novem annorum. Fuit quippe triginta annorum, quando eductus de carcere, præsentatus est Pharaoni.29 Deinde post septem annos fertilitatis, duosque annos inopiæ, Jacob intravit Ægyptum. Joseph quoque post annos illos triginta novem, vixit annis septuaginta et uno, quia in toto vixit annis centum et decem.30 Adjunctis ergo annis septuaginta et uno ad annos ducentos et quindecim prætaxatos, fiunt anni ducenti octoginta sex;31 quibus addendi sunt anni centum quadraginta quatuor, quibus populus Israel fuit atque servivit in Ægypto post obitum Joseph: sicque in toto habentur anni quadringenti et triginta. Idcirco non valet quod quidam computationem istam redarguit.

Verumtamen non fuerunt in servitute illa dura, de qua in primo hujus libri capitulo scribitur, toto tempore post mortem Joseph, quousque egressi sunt; sed diu post mortem Joseph, quum surrexisset rex qui ignoravit famam et beneficia Joseph, prout in primi expositione capituli patuit.32 Idcirco quod fertur in textu, Habitatio filiorum Israel in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum, non est intelligendum, quod tanto tempore in Ægypto sint demorati, sed nomine Ægypti designantur et aliæ terræ, in quibus patres eorum, Abraham, Isaac et Jacob peregrinati sunt. Exprimitur tamen in speciali Ægyptus, quia ibidem in majori numero personarum atque annorum sunt commorati, graviusque oppressi, et quia a fine majorique parte solet denominatio fieri. Verumtamen Augustinus ait in textu isto haberi, Incolatus quem incoluerunt in terra Ægypti et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum. Utitur autem translatione Septuaginta interpretum, qui interdum aliquid addiderunt, vel subtraxerunt. Patres vero filiorum Israel, non solum fuerunt coloni et peregrini in terra Chanaan, sed et Abraham et Isaac diu demorati sunt in terra Philistiim, et Jacob in Mesopotamia Syriæ. Porro Josephus scribit: Reliquerunt Hebræi Ægyptum post annos triginta et quadringentos, quam pater noster Abraham venit in terram Chanaan;33 post adventum vero Jacob in Ægyptum, anno ducentesimo quintodecimo.

Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti, id est, tota multitudo Israeliticæ plebis recte disposita, una die pariter exiit de Ægypto. Itaque sensus non est, quod eadem die, qua patres eorum introierunt Ægyptum, isti egressi sint. Nox ista observabilis est Domini, id est, nox in qua Hebræi ab Ægyptiis sollicitabantur exire, et in qua se disposuerunt ad exeundum valde mane, digna et apta est, ut in ea sit Dei celebritas, et cultui ejus vacetur propter beneficia tanta, ne oblivioni tradantur; quando, id est in cujus noctis aurora, eduxit eos de terra Ægypti. Hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis, id est, celebrem habere per suas posteritates et successiones.343536 Paschalis enim solennitas incepit a vespere noctem hanc præcedente.

Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase, id est, istud quod sequitur, pertinet ad ritum et jussionem comedendi agnum paschalem, videlicet: Omnis alienigena non comedet ex eo, id est, nullus a fide et lege Judæorum extraneus, etiamsi sit natione Judæus, ad esum agni hujus est admittendus: quemadmodum ad sacram communionem nullus scienter admittitur, nisi catholicus. Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet, id est, quum fuerit circumcisus, vescetur agno paschali. Advena et mercenarius non edent ex eo, nisi prius circumcidantur: sicut nec aliquis potest communicare, nisi fuerit baptizatus. In una domo comedetur agnus paschalis, id est, quilibet cum sua familia comedet eum in domo sua, dummodo domestici ejus ad hoc sufficiant. Nec efferetis de carnibus ejus foras, id est, non mittetis aliis partem aliquam agni paschalis assati; nec os illius confringetis, id est, ossa ejus non dissipabitis nec frangetis. Litteralis ratio horum est, quoniam filii Israel in Ægypto hoc modo manducaverunt agnum paschalem, et cum festinatione tanta, quod non habebant tempus frangendi ossa ad quærendum medullam. Unusquisque etiam paterfamilias aut principalis in domo, pro redemptione sua atque domesticorum a percussione angeli, obtulit agnum in sua domo. Omnis cœtus filiorum Israel faciet illud, id est, unaquæque familia propriæ domus comedet modo præfato. Sicque, Omnis, sumitur nunc divisive, non penitus collective.

Quod si quis peregrinorum, id est extraneorum a lege vestra, in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, id est legem vestram assumere, et vester concivis fieri per cultus divini et sacramentorum communionem, circumcidetur prius omne masculinum ejus, id est universi ejus domestici sexus masculini: quia non satis erat quod ipse circumcidebatur, ad hoc ut de agno paschali vescetur; et tunc rite celebrabit, id est agnum paschalem edet cum suis, secundum observantiam nunc præscriptam; eritque sicut indigena terræ, hoc est, similis erit natis in Judaismo, et velut Judæus habebitur. Si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. Eadem lex erit indigenæ et colono, qui peregrinatur apud vos: id est, tam intranei seu concives natione Hebræi, quam extranei et tanquam peregrini inter vos habitantes, quantum ad hoc, erunt paris conditionis, et eadem jussione adstricti, quod nullus eorum poterit de agno manducare paschali, nisi prædicta impleverit.

Feceruntque omnes filii Israel, sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron; et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Ægypti per turmas suas, hoc est cum distinctione specialium turmarum quæ inter eos fuerunt. Quamvis enim fuit unus totalis exercitus, tamen speciales cœtus, particularesque tribus ac cunei atque familiæ inter eos fuerunt, qui omnes pariter sunt educti.

Circa præhabita quæritur, an angelus qui percussit primogenita Ægyptiorum, fuit angelus bonus an malus, et utrum fuit unus dumtaxat, an plures.

Footnotes

  1. Matth. xvii, 1. ↩

  2. Luc. ix, 2. ↩

  3. Lev. xxii, 22. ↩

  4. Gen. xxx, 32. ↩

  5. Malach. 1, 14. ↩

  6. Matth. xxv, 33. ↩

  7. Lev. xvi, 22. ↩

  8. Lev. xvi, 7-9. ↩

  9. Cant. viii, 14. ↩

  10. 1 Petr. v, 8. ↩

  11. Ps. xlviii, 15. ↩

  12. Joann. i, 29. ↩

  13. Hebr. xiii, 12. ↩

  14. Apoc. v, 5. ↩

  15. Is. xlii, 8. ↩

  16. Josue vi, 4. ↩

  17. 1 Cor. x, 11. ↩

  18. Ps. xl, 14. ↩

  19. II Esdr. viii, 10. ↩

  20. Hebr. vii, 19. ↩

  21. Luc. u. 7. ↩

  22. Gen. xxxiii, 17. ↩

  23. Galat. 17. ↩

  24. Gen. xii, 4. ↩

  25. Gen. xxxv, 28. ↩

  26. Galat. xvii, 17. ↩

  27. Gen. xxv, 26. ↩

  28. Gen. xlvii, 9. ↩

  29. Gen. xli, 46. ↩

  30. Gen. xlii, 1. ↩

  31. Ibid. 1, 22. ↩

  32. Exod. 1, 8. ↩

  33. Galat. iii, 17. ↩

  34. Exod. i, 11. ↩

  35. Exod. l, 22, 25. ↩

  36. Exod. xli, 46. ↩

Chapter 21 of 72