Articulus 24
ELUCIDATIO CAPITULI TERTHDECIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : SANCTIFICA MIHI OMNE PRIMOGENITUM.
PRÆCEDENTI capitulo descripta est percussio primogenitorum Ægypti; nunc recitatur quid ex illa percussione sit consecutum. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Sanctifica mihi, id est, meo cultui, seu honorationi deputa et applica, omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel : hoc est omne primitivum inter filios Israel, seu Israelitarum, quod primo de matre sua egreditur, etiamsi post illud alter nullus ex eadem matre nascatur. Sicque primogenitum non distinguitur nunc contra unigenitum, sed contra secundogenitum, ac deinceps. Tam de hominibus quam de jumentis, id est tam primogenita hominum, quam primogenita brutorum. Mea enim sunt omnia : hoc est, universa primogenita sunt specialiter mea, quoniam jubeo ea mihi offerri, aut meo cultui applicari, seu ad meum honorem aliquid fieri de eisdem, prout infra in isto habetur capitulo. Vel sic : Locutus est Dominus ad Moysen : Sanctifica mihi omne primogenitum, etc., id est, præcipe mihi sanctificari, seu meo cultui aut honorificentiæ deputari omne primogenitum. Nam quamvis aliqua primogenita redimebantur, et aliqua offerri non poterant, ut primogenita canum, quæ interficiebantur; aliquid tamen fiebat de eis seu circa ea, ad Dei honorem in commemorationem potentiæ atque justitiæ ejus, quas in percussione primogenitorum Ægypti ostendit. Sicque primogenita diversimode sanctificabantur Deo, ut infra magis dicetur.1 Istud quoque intelligitur totum de primogenitis masculis. De omni etenim fructu primitiva seu potiora Deo sunt offerenda, et quoniam sola primitiva masculini sexus percusserat in Ægypto.
Et ait Moyses ad populum Hebræorum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto, quæ fuit dies quintadecima mensis primi apud eos, scilicet Aprilis aut Martii, sicut in præcedentis capituli expositione præhabitum est; et de domo servitutis, hoc est de ipso regno Ægypti, in quo tanquam in loco et mansione durissimæ servitutis estis morati. Vel, De domo servitutis, hoc est de domibus habitationum vestrarum, quas habuistis in terra Gessen, in quibus domibus habitastis, ut servi Ægyptiorum; quoniam in manu forti, hoc est per magna signa et in fortitudine sua omnipotente, eduxit vos Dominus de loco isto. Mementote, inquam, hujus diei tam vos quam posteri vestri : ut non comedatis fermentatum, id est panem, in quo fermentum admixtum est, septem diebus quibus durat paschalis festivitas. Circa hoc Lyra allegat Rabbi Salomonem, dicentem : Præceptum non obligabat ad comedendum azyma, nisi primo die quando comedebattur agnus paschalis; ceteris diebus sufficiebat abstinere a fermento et fermentato.2 Cui dicto obviare videtur, quod præcedenti capitulo a Deo jubetur, Septem diebus azyma comedetis. Circa quod dicit glossa interlinearis : Prima dies dicitur Pascha, reliqui dicuntur dies azymorum, quia videlicet azymis panibus in eis vesci oportuit.
Hodie egrediemini de Ægypto mense novarum frugum, quæ illo in mense habentur in territoriis illis. In quo etiam mense fiebat de primitiis fructuum novorum oblatio, estque tempus illud ad ambulandum satis conveniens. Quumque introduxerit te Dominus, si non demerueris introduci, vel te in posteris tuis, seu posteros tuos pro te, in terram Chananæi et
Hethæi, etc., quam juravit patribus tuis, id est, Abrahæ, Isaac et Jacob cum juramento promisit dare posteritati eorum, ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, id est in victualibus abundantem, observabis hunc morem sacrorum mense isto, id est, sacros dies paschales et sacrificia eorumdem celebrabis juxta ritum præfatum. Septem diebus vesceris azymis : per quod patet veritas verbi contra Rabbi Salomonem inducti; et in die septimo erit solennitas Domini, id est, dies septima festi paschalis, erit solennis sicut et prima, ut capitulo patuit præcedenti. Azyma comedetis septem diebus. Non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
Narrabisque filio tuo in die illo, dicens, id est, domesticis tuis, et soboli atque discipulis causam observantiarum istarum exponens, dicendo : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto: id est, celebritas ista paschalis commemorat et designat beneficia mihi seu patribus meis desuper præstita, quando exivi Ægyptum in propria persona, vel in patribus meis, in quorum lumbis tunc eram secundum rationem seminalem et carnis massam. Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monumentum ante oculos tuos, id est, tam incessabiliter recordaberis horum, ac si esset aliquod corporale indicium in manu tua pro recordatione ligatum, vel coram oculis tuis appensum. Porro Judæi, ut fertur, occasione horum verborum scribunt istud in schedula, quam ligant in manu sinistra sive ad brachium, et aliam schedulam eadem continentem ligant ad caput. Et ut lex Domini semper sit in ore tuo, id est, in omni tempore opportuno paratus sis legem hanc Domini confiteri et filios tuos docere. In manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto. Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies : hoc est, observantiam hanc paschalem omni anno servabis mense primo, sicut præfixum est, a prima die hujus festi usque ad septimum diem.
Quumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam : per quam designantur terræ omnium gentium seu decem nationum, quarum terras Deus promisit Hebræis; separabis omne quod aperit vulvam, omne scilicet primogenitum, Domino, id est, ab aliis fœtibus discernes illud, tanquam ad Deum specialiter pertinens, et quod primogenitum est in pecoribus tuis. Quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino, id est, primogenita masculina Deo repones, offeres, et speciale aliquid circa illud facies ad Dei honorem.3 Primogeniti quippe Levitarum Deo præcipue offerebantur et consecrabantur lege collata, quia in templo Domino servierunt. Primogeniti aliarum tribuum offerebantur; et oblati, mox redimebantur quinque siclis, ita quod de cetero non erant obligati esse ministri in cultu templi. Ideo sanctificatio et consecratio horum non fuit ita perfecta et propria, ut sanctificatio et consecratio Levitarum. Primogenita demum animalium mundorum immolaticiorum offerebantur, sacerdotumque erant. Primogenita vero animalium immundorum, quæ offerri in sacrificium non valebant, vel commutabantur, ita quod aliud animal mundum aptum immolari offerebatur pro primogenito tali, sicut subjungitur, Primogenitum asini mutabis ove; vel occidebantur, propter quod subditur, Quod si non redemeris, interficies, id est, primogenitum quod non redimebatur nec mutabatur, mox occidebatur ad Dei honorem : quia Deus hoc jussit, ne aliis usibus deputaretur, quod ipse voluit esse suum, pro memoriali quod primogenita Ægyptiorum necavit, et primogenita Israelitarum de manu percussoris salvavit. Sic ergo primogenita universorum Domino consecrabantur aliquo modo, quia aut offerebantur, aut commutabantur. Et id quod offerebatur pro eis, seu pretium pro quo vendebantur, erat sacerdotum ad sustentationem eorum; aut occidebantur. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes, id est, primogenita inter filios Hebræorum, pretio (scilicet quinque siclis) redimentur, ut dictum est, demptis tamen primogenitis Levitarum.
Deinde in textu describitur causa seu ratio horum, quæ jam evidenter expressa est; et patet textus ex dictis. Sed Moyses eadem multoties repetit, ut ea durissimis cordibus Judæorum firmius inculcaret. Quemadmodum enim lapis aut ferrum non cito recipit formam imaginis imprimendæ, sic corda illa lapidea, imo et ferrea, frequenti repetitione et incussione egebant, ut tandem divina testimonia ac mandata stabiliter retinerent : quod legislatorem eorum non latuit. Non ergo superflua fuit tam frequens repetitio.
Igitur quum emisisset Pharao populum, id est, quum fecisset Hebræos egredi de Ægypto, non eos duxit Dominus ad terram promissionis per viam terræ Philistiim, quæ vicina est Ægypto, et etiam terræ Chanaan, inter quas directe est situata, ita quod per Philistæos compendiosiori itinere de Ægypto, in terram promissionis pertingitur, et econtra. Et quod via illa non sit vehementer remota et longa, inde perpenditur, quod filii Jacob ex terra promissionis in Ægyptum pro victualibus descenderunt; tantaque inde tulerunt, quod suffecit tam in itinere quam in terra promissionis per annum aut circiter, quum tamen asini, non quadrigæ, tulerunt empta. Reputans, ne forte pœniteret eum, si videret adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum : id est, ipse Dominus intra se cogitans, et idcirco id faciens, ne forsitan filii Israel dolerent se exisse Ægyptum, si viderent Philistæos sibi occurrere ad pugnandum. Erant equidem Philistæi duri et robustissimi bellatores. Imo Deus certe cognovit, quod in tali casu filii Israel de suo exitu pœniterent, de divino auxilio. diffidentes, quemadmodum postea doluerunt, audito ab exploratoribus quales essent habitatores terræ Chanaan. Verumtamen in littera dicitur, Ne forte, non quod in divina præscientia sit aliqua incertitudo, sed ad insinuandum libertatem arbitrii, cui præcognitio nequaquam necessitatem imponit.
Circa hæc quidam scribit duo : Primum est, quod Philistæi erant multi et fortes bellatores, unde Josue et filii Israel non potuerunt eos debellare. Quod non videtur idonee dictum, quoniam sicut Josue et filii Israel debellaverunt Chananæos se multo fortiores, non humana, sed divina virtute, ita eadem virtute potuissent debellare et Philistæos, si Deo sic placuisset. Cur autem Deus non subjecit ipsi Josue et filiis Israel Philistæos in toto, siquidem pro parte subdidit eos illis, habetur in libro Judicum in textu, utpote ut in Philistæis experiretur Israelem, an vere timeret Dominum, et ut filii Israel haberent consuetudinem præliandi.4 Secundum est, Philistæi nondum demeruerunt ita puniri sicut Ægyptii, nec de terra sua expelli, sicut Chananæi. Ideo Dominus noluit quod filii Israel irent per viam terræ Philistiim. Ad quod dico, quod Philistiim erant idololatræ pessimi, quemadmodum Chananæi atque Ægyptii; nec solum meruerunt temporaliter puniri et expelli, sed et æternaliter condemnari, quod omnem temporalem supergreditur incomparabiliter pœnam : imo Dominus promiserat filiis Israel terram Philistiim, sicut et Chananæorum. Erant enim ex genere Cham, et una decem gentium, quarum terram promiserat Israeli, ut patet in Genesi et in libris Josue ac Judicum manifeste.5 Quamvis autem omnipotens Deus omnia possit, non tamen vult semper omnipotentiam suam ostendere, sed secundum sapientiæ suæ censuram ac ordinem operatur.
Sed circumduxit filios Israel per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum. Nam Deus Moysi prænuntiavit, quod in montem Sinai essent venturi et ibi immolaturi. Ibi quoque voluit eis legem donare. In Ægyptiorum item demersione voluit suam demonstrare justitiam. Dicitur autem mare Rubrum, non quod aquæ sint rubræ, sed quod apparent rubræ propter fundi et lapillorum ibi jacentium ruborem, ut fertur, et quia terra in ripa est rubra, commisceturque aquæ, propter quod præcipue circa littus rubra videtur. Verumtamen in Hebræo dicitur, mare Suph, id est juncosum sive cannosum, eo quod junci sive cannæ abundent in littore. Et armati ascenderunt filii Israel de terra Ægypti. Quidam dicunt quod Ægyptii accommodaverunt Hebræis arma ad defendendum se a prædonibus, et vasa pretiosa quæ concesserant eis. Alii verisimilius dicunt, quod dicuntur ascendisse armati, quia de supellectili et pretiosis rebus Ægyptiorum eis concessis, erant bene provisi atque muniti. Quam expositionem tangit Hieronymus. Porro Septuaginta transtulerunt, Et quinta generatione ascenderunt filii Israel, etc. In Hebræo habetur, Quinta; et pro explanatione, Septuaginta addiderunt, Generatione. Et possent generationes illæ tam in tribu Levitica, quam in tribu regia Judæ sic accipi. Nam Moyses fuit quintus a Jacob, quoniam Levi, Caath, et Amram, inter eos fuerunt. Similiter Salmon de tribu Juda qui de Ægypto egressus est, fuit quintus a Phares filio Judæ, qui cum ipso Juda intravit Ægyptum. Phares namque genuit Esron, Esron genuit Aram, Aram vero Aminadab, Aminadab vero Naasson, de quo natus est Salmon.
Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum, eo quod Joseph adjurasset filios Israel, dicens : Visitabit vos Deus, id est, gratiose liberabit posteros vestros de hac terra;6 efferte ossa mea hinc vobiscum, id est, posteros vestros ad hoc obligate. Hæc autem locutus est Joseph in extremis, ut in Genesi scriptum est, ubi et verba hæc plenius exstant exposita. Circa hæc Magister in historiis scribit : Nilus tunc præter solitum adhuc inundabat terram, in qua erat sepulcrum Joseph. Tunc Moyses scripsit in lamina aurea nomen Domini tetragrammaton, quæ superposita aquæ, natavit usque dum venit et stetit super sepulcrum Joseph ; et effodientes, sustulerunt ossa ipsius, quæ sublata, leguntur eis prophetasse, forte de difficultate itineris. Tamen Hebræi tradunt, quod ovis improvise adstitit, et supernaturaliter locuta est eis. Propter quod vocabant eam ovem Joseph, et diu duxerunt eam secum per desertum, juxta illud, Qui deducis velut ovem Joseph.7 Porro Lyra dicit hæc esse fictitia, quia nec Josephus, nec glossæ Hebraicæ dicunt hoc. Nec verisimile est, quod ossa Joseph fuerint sepulta in campis aut pratis ubi aqua possint inundari. Circa quod dico, quod vir ille authenticus Petrus Comestor, auctor Scholasticæ historiæ, non retulisset præfata, nisi ex Hebræis et scriptis eorum hoc accepisset, vel ex aliis scriptis allegatione condignis. Denique sepulcra etiam divitum et magnatum consueverunt a Judæis fieri in hortis aut campis. Nam et Abraham, Isaac et Jacob cum suis uxoribus in spelunca duplici in agro Ephron Hethæi sepulti sunt, sicut ex Genesi patuit.8 Joseph quoque ab Arimathæa vir nobilis, corpus Christi sepelivit in sepulcro, quod sibi exciderat in petra sita in horto, ut patet Joannis nonodecimo;910 et usque in præsens Judæi ita sepeliunt suos in pratis. Aqua autem Nili interdum tam copiose inundat, ut et loca ac monumenta alte et celebriter situata potuerit inundare. Et forte post tot annos sepulcrum Joseph fuit neglectum, aut ab Ægyptiis dehonoratum. Ideo reprobatio illa inepta est.
Profectique filii Israel de Socoth, venerunt in Etham, in extremis finibus solitudinis, id est juxta terminum illius deserti ex una parte, in qua erat propinquum terræ habitabili Ægyptiorum.11 Unde in Scholastica fertur historia : Etham erat civitas tunc deserta in capite solitudinis, quæ a Josepho dicitur Lithus. Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore. Columnam illam quidam dicunt fuisse unam in substantia, sed duplicem in officio, ita quod ex una parte habuit speciem ignis et lucem : et illa pars luxit
B
C
D
Hebræis tempore noctis ut viam agnoscerent, et sibi a serpentibus præcaverent; ex alia vero parte habuit speciem et officium nubis, quæ obumbravit Hebræos in die, ut et viam monstraret, et contra intensum solis calorem qui ibi abundat, eos protegeret. Hebræi vero (ut fertur) affirmant, quod fuit duplex columna : una nubis, in die apparens, et de vespere abiens; alia ignis, de vespere subintrans, et mane recedens. Hanc columnam angelus movit, ideo Dominus per angelum suum ministrum dicitur eos præcessisse in columna. Quæ etsi obumbravit illos, tamen ex parte sua anteriori extendebatur in tantum, quod pro parte præcessit.
Footnotes
Chapter 25 of 72