Articulus 25
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI TERTIDECIMI INTELLECTU.
LOCUTUSQUE est Dominus ad Moysen: Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quemadmodum per primogenita Ægyptiorum occisa, designantur principalia vitia juste damnanda; ita per primogenita Hebræorum a morte præservata, significantur præclariores actiones virtutum, quas Dominus tempore tentationis præservat, ne vincantur a vitiis. Hæ sanctificandæ sunt Domino, id est divinæ pietati ac gratiæ humiliter adscribendæ. Nempe quum nil boni a nobismetipsis habeamus, quanto actiones virtutum fuerint in nobis eminentiores, tanto plus attribuendæ sunt Deo, ex cujus providentia oritur, ut sic vel sic ad virtutum pertingamus profectum ac verticem. Ut ergo primogenita tua consecres Deo, tanto debes esse gratior Deo atque humilior, quanto virtuosior, devotiorque exstiteris, ut cum Apostolo fatearis :1 Gratia Dei sum id quod sum. Ista primogenita aperiunt mentis vulvam, quia de cordis fundo ac fecunditate interna nascuntur.
Mementote diei hujus, in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus; ut non comedatis fermentatum. Istud unicuique nostrum committitur. Egressi enim sumus de Ægypto et habitaculo servitutis, quando per veram contritionem opera tenebrarum et errores sæculi, ignorantias mentis, conversationem carnalem relinquimus; et jugiter Deo regratiari debemus, quod tamdiu nos toleravit in vita iniqua, et non solum distulit damnationis supplicia, sed insuper pro malis reddidit bona, et gratiam conversionis largitus est. Quod utique fecit in manu forti, quum majus sit peccatorem convertere, et rebellem voluntatem sine coactione salubriter immutare, quam cœlum et terram creare. Denique sæculum istud nequam recte vocatur domus miseræ servitutis, quia in eo serviunt amatores sæculi principi tenebrarum ac vitiis, et jugo subduntur iniquitatis. Propter quod princeps Apostolorum : Iniqui, inquit, sunt servi corruptionis.2 Et Christus : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati.3 Cui servituti opponitur mentis sacra libertas, de qua ait Salvator : Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.4 Paulus quoque : Itaque non sumus filii ancillæ, sed liberæ, qua libertate Christus nos liberavit.5 Specialiter vero religiosis incumbit, ut semper grati sint Deo, pro eo quod de mundo in maligno posito eos abstraxit, atque in claustro constituit.6 Nec unquam oblivisci debent diei in quo religionem ingressi sunt seu professi, ne a pristino torpescant fervore, sed juxta suæ professionis exigentiam satagant Deo digne servire, ne eis illud in Apocalypsi
Apoc. n. 4. scriptum, a Judice summo dicatur : Habeo adversum te, quod caritatem tuam pristinam reliquisti. Horum itaque memores esse debemus, ne fermentatum edamus, hoc est, ne ad pristinos excessus atque errores ullatenus revertamur. Propter quod a Petro monemur : Sperate in eam, quæ vobis offertur, gratiam, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ tenebris, sed secundum eum qui vocavit vos, et ipsi in omni conversatione sancti sitis.7 Rursus, domus servitutis est caro ista mortalis, quam exire debemus, passiones ejus et vitia derelinquendo, cœlestia ac spiritualia charismata cupiendo ac contemplando.
Rom. vii, 8. Nempe ut ait Apostolus, Qui in carne sunt, Deo placere non possunt.
Quumque introduxerit te Dominus in terram fluentem lacte et melle, id est, Christo et corpori ejus mystico, quod est Ecclesia electorum, in qua est abundantia spiritualium alimentorum, te incorporaverit, aut ad sacram religionem perduxerit, vel corpus rationi omnino subjectum tibi contulerit, celebrabis hunc morem sacrorum, id est, Pascha spiritualiter facies, et Christum in Sacramento cum vera præparatione accipies. Primogenitum asini mutabis ove. Per asinum insensata simplicitas et hebetudo atque stoliditas denotatur; per ovem, innocentia et simplicitas bona. Itaque primogenitum asini mutamus ove, quando primordia humanæ stultitiæ et considerationem propriorum periculorum abjicimus, et veram puritatem innocentiamque amplectimur. Nisi enim conversi fuerimus et effecti ut parvuli, non intrabimus regnum cœlorum.8 Malam ergo et asininam simplicitatem mutemus in simplicitatem columbinam, innocentiamque ovinam, ut simus prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.9 Unde hortatur et summus Apostolus :10 Quasi modo geniti infantes rationabiles, sine dolo, lac concupiscite. Quod si non redemeris, interficies : id est, si tam perfecte te emendare nequiveris, saltem reproba confitere, et vita pristinas tuas iniquitates. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes : id est, opera tua præcipua, rationabilia, ex tuo intellectu et voluntate nascentia, virtute et merito pretiosissimi sanguinis Christi seu passionis ipsius, non propriis viribus, de manu et rabie hostium tuæ salutis, inviolata custodire conaberis.
Igitur quum emisisset Pharao populum, non eos duxit Dominus per viam terræ Philistiim, etc. Per hoc significatum est, quod Deus noviter conversos in suæ exordio conversionis frequenter custodit a gravioribus tentamentis, et pie ac dulciter tractat eos, ne victi succumbant, atque ad pristina redeant mala. Quum vero fuerint in virtutibus exercitati, spiritualibus præliis et gravioribus tentationibus eos impugnari permittit. Et armati ascenderunt filii Israel de Ægypto. Hoc impletur in nobis, quando per veram contritionem spiritualibus implemur charismatibus Spiritus Sancti, armatura virtutum, opulentia meritorum; sicque ad excelsa tendimus internorum profectuum ac evangelicæ perfectionis. Tunc Dominus nos præcedit, et viam salutis ostendit per diem, puta in prosperis, per columnam nubis, id est per refrigerationem et irrigationem supernæ illuminationis et unctionis; atque in nocte, videlicet in adversis, per columnam ignis, hoc est per terrorem divini judicii, itemque infernalis incendii, quorum consideratione in adversis patientiam observamus, nec iter virtutum relinquimus. De horum tamen significatione infra plenius disseretur.
Footnotes
Chapter 26 of 72