Skip to the text

Articulus 23

COMPARATIO DECEM PLAGARUM ÆGYPTI, AD DECEM PRÆCEPTA; ET QUALITER DECEM PLAGÆ ILLÆ, IN ROMANO IMPERIO SUNT IMPLETÆ.

BEATISSIMUS Augustinus ac Rabanus, decem plagas quibus Ægyptii sunt percussi, reducunt ad præcepta Decalogi, in quantum per decem præcepta curantur ac prohibentur peccata, per plagas illas signata. Etenim prima Ægypti plaga, fuit conversio aquæ in sanguinem. Per aquæ claritatem, insinuatur spiritualis intelligentia Scripturarum, in qua unius veri Dei prædicatur notitia; per sanguinem autem, sensus carnalis. Sicque conversio aquæ in sanguinem, est commutatio spiritualis intelligentiæ in carnalem: cui contrariatur primum præceptum, quod est colere unum Deum. Nam et carnales qui se supra imaginationem elevare non valuerunt, deitatem rebus carnalibus ac vilibus adscripserunt, dicente Apostolo:1 Commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et serpentium.23 Hæc ergo impietas, primo curatur ac prohibetur præcepto. Secunda plaga fuit ranarum productio. Per ranas, vana designatur loquacitas, fœditasque perjurii:4 quibus contrariatur secundum præceptum, quod est non assumere nomen Domini frustra, id est non perjurare, nec sine rationabili causa jurare.5 Quorum utrumque optime vitat, qui a loquacitate et deformitate perjurationis linguam refrenat.

Tertia plaga est scinifum afflictio, quæ fuit molesta punitio et morsio inquieta, per quam sollicitudo mundana, inquietudoque sæculi et pungitiva locutio explicantur. Quæ omnia tertio opponuntur præcepto, quod est sanctificatio sabbati, per quod mentis in Deo tranquillitas ostenditur ac jubetur.6 Qui autem mentem suam in Deo figit, vitia illa in se ipsis afflictiva et inquieta exhorret. Quarta plaga fuit cynomyiarum adductio, per quas inhonoratio significatur parentum. Cynomyia quippe est musca canina. Canes autem suos non cognoscunt parentes. Hinc et catuli eorum cæci nascuntur, per mysticam significationum expressionem. Contra quod quartum est præceptum, Habeas in honore parentes.7 Quinta plaga fuit mors pecorum, per quam fornicatio, quæ est bestiale vitium, demonstratur:8 cui quintum præceptum, quod est, non mœchari, contrariatur. Sexta plaga est ulcera ac vulnera vesicarum, per quæ iracundiæ furor, invidiæ lues, impatientiæ impetus exprimuntur. Quibus omnibus sextum præceptum, videlicet non occidere, exstat contrarium.9 Ardent equidem homicidæ insania iræ, quorum si posses animas intueri, plus eas quam corpora vulnerata defleres.

Septima plaga fuit percussio segetum, facta ictibus grandinum, per quam nocumentum furti exprimitur: quod septimo curatur præcepto, quo dicitur, Non furaberis.10 Octava plaga, corrosio fructuum per locustas, per quam detractic seu falsa testificatio significatur. Contra quod octavo præcepto jubetur, Ne sis testis iniquus. Nona plaga fuit caligo palpabilis, per quam adulterina concupiscentia sumitur, quæ mentem prorsus evertit et fuscat.1112 Contra quam nonum sonat præceptum, Non concupisces uxorem proximi tui. Decima plaga fuit communis strages primogenitorum in hominibus et jumentis, per quam omnis inordinata alienarum rerum cupiditas designatur, quæ plurimorum perimit animas, quum omnium radix malorum dicatur cupiditas.13 Contra quam decimo fertur mandato, Non concupisces rem proximi tui.14

Præterea, sicut ait Orosius, et habetur in Glossa, decem plagæ quibus propter Israelitas Ægyptus est cæsa, comparari possunt decem plagis, quibus Romanum imperium est percussum ob suam tyrannidem in populum christianum. Illa quippe in figura nostri contigerunt. Christiani et Hebræi uni et eidem Deo deservierunt. Et sicut Hebræi fuerunt Ægyptiis subditi, atque ab eis oppressi; sic Romano imperio, adhuc gentili, fuerunt Christiani subjecti, a quibus et gravissimas afflictiones noscuntur perpessi. Pharao decies contradixit Moysi; Romani imperatores decem edicta contra Christianos dederunt. Ibi diversæ plagæ Ægyptiorum; hic diversæ calamitates Romanorum. In Ægypto primum de puteis atque fluminibus pro aqua sanguis manavit; in Romano imperio sub Nerone undique morientium Romanorum sanguis fluxit, et morbis in Urbe corruptus, bellis quoque in orbe profusus. In Ægypto rana habitatores Ægypti pene exstinxit; in Romano imperio sub Domitiano imperatore effrenati satellites jussu cruenti principis atque inopia, Romanos cives quasi disperserunt.

In Ægypto tertia plaga, scinifes, hoc est sævissimæ musculæ, quæ media æstate per squalida loca gregatim volant, et homines ac pecora graviter mordent; in Romano imperio tertia plaga sub Trajano excitavit Judæos, qui quum ante dispersi, quasi non essent, quiescerent, repentino calore permoti sunt et crassati; multæque urbes tunc terræ motu eversæ sunt. In Ægypto quarta plaga fuit, muscæ caninæ, quæ sunt alumnæ putredinis, et vermium matres; in Romano imperio sub Marco Antonino lues seu pestis infusa diversis provinciis, Italiam ac Romanorum exercitum per diversa dispersum, morte dissolutum, putredini dedit ac vermibus. In Ægypto quinta plaga fuit, mors pecorum; in Romano imperio sub Severo persecutore civilibus bellis comminuta ac lacerata sunt viscera Romanorum, et adjumenta rei publicæ, id est plebes provinciarum legionesque militum. In Ægypto sexta plaga fuit, vesicæ turgentes ulceraque manantia; in Romano imperio hæc plaga per Maximini persecutionem crebro intumescens ira atque rancore, est exaltata, non per vulgi occisionem, sed per cædem morientium principum ac potentum, quoniam Maximinus specialiter percuti jussit Ecclesiarum primates, episcopos scilicet, clericos, et magnates.

In Ægypto septima plaga fuit, grando quæ hominibus ac jumentis fuit exitio; in Romano imperio sub Gallo et Volusiano, qui Decio persecutori successerunt, pestis per omnia spatia regni Romani diffusa est, et omne pene genus hominum dedit neci. In Ægypto octava plaga fuit, excitatio locustarum; in Romano imperio excitatæ undique gentes, Romanam urbem cædibus incendiisque vastarunt. In Ægypto nona plaga fuit, palpabiles tenebræ, plus periculi comminantes, quam inferentes; in Romano imperio Aurelio persecutionem promulgante, terribilius fulmen sub ipsis pedibus ivit, ostendens quid faceret tantus ultor, scilicet Deus, si vellet, nisi patiens esset, quanquam infra sex menses interfecti sunt tres imperatores, Aurelianus, Tacitus, et Florianus. In Ægypto decima plaga fuit, primogenitorum occisio, imo et templorum et deorum eversio; sic et in Romano imperio tandem facta est omnium perditio idolorum. Rex Ægypti potentiam Dei probavit, sensit et timuit, ac populum Dei liberum ire dimisit; sic et Romanorum imperator tandem conversus est. In Ægypto populus Dei non est amplius ad servitutem retractus; nec in Romano regno ad idololatriam amplius est coactus. Ægyptiis Hebræos dimissos persequentibus, post decem plagas irruit mare Rubrum. Christianos quoque in hoc sæculo peregrinantes persecutio gentilium manet, donec Christo duce transeamus mare Rubrum, hoc est, ignem judicii evadamus. Porro qui Christianos persequuntur, cum rege suo Antichristo in stagnum ignis æterni demergentur.

Footnotes

  1. Exod. xx, 3-6. ↩

  2. Rom. 1, 23. ↩

  3. Rom. i, 23. ↩

  4. Ibid. 15. ↩

  5. Exod. xx, 7. ↩

  6. Ibid. 8-10. ↩

  7. Exod. xx, 12. ↩

  8. Ibid. 14. ↩

  9. Ibid. 13. ↩

  10. Ibid. 16. ↩

  11. Exod. xx, 17. ↩

  12. Deut. v, 21. ↩

  13. 1 Tim. vi, 10. ↩

  14. Exod. xx, 17. ↩

Chapter 24 of 72