Skip to the text

Articulus 26

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI QUARTIDECIMI : LOCUTUS EST AUTEM DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : LOQUERE FILIIS ISRAEL.

CAPITULUM istud describit, qualiter Pharao cum omni suo exercitu filios Israel persequendo penitus periit. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Loquere filiis Israel, Reversi castrametentur e regione Phihahiroth : id est, hoc præcipe eis, ut paululum redeant versus Ægyptum, et castra seu tentoria sua collocent ex opposito loci, qui Phihahiroth nuncupatur, qui est inter Magdalum et mare contra Beelsephon, id est, qui locus situs est inter urbem nomine Magdalum, constitutam in Ægypti confinio, ad quam confugerunt Judæi tempore Jeremiæ prophetæ Godolia occiso, et inter locum Beelsephon dictum. In conspectu ejus castra ponetis super mare, hoc est, in loco præfato evidenter ponetis turmas vestras ac papiliones circa littus maris Rubri : quatenus Ægyptii mox venturi, putarent eos deviare a recto itinere, et esse in tali loco, quod manus suas non valerent evadere. Denique mare Rubrum in duos sinus seu per duo loca dividitur : unus sinus seu fundus est ab oriente, et Persicus appellatur, quoniam Persæ oram ejus inhabitant ; alter Arabicus dicitur.

Dicturusque est Pharao super filiis Israel : Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum :1 id est, Pharao cognito per exploratores et nuntios suos, quod filii Israel in loco prædicto consisterent, dicet de eis ad populum suum : Jam constituti sunt in tali loco, in terra et solitudine in qua sunt, quod evadere nequeunt; quia (ut Josephus refert) ex una eorum parte erant asperrimi et immeabiles montes, ex alia mare Rubrum, nec patuit eis fuga, nisi per viam per quam Pharao fuit contra eos venturus. Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos, id est, permittam eum sic indurari et excæcari, quod dolebit de hoc quod permisit vos egredi suam terram, et quasi oblitus præteritarum plagarum, insequetur vos, non attendens nec metuens potentiam atque justitiam Dei quas toties est expertus ; et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu ejus, id est, per justam ejus et suorum punitionem et submersionem, meam potentiam ac justitiam tam sublimiter declarabo, quod omnibus innotescent, et famosus ero ac gloriosus reputabor ubique. Unde supra Dominus dixit ad Pharaonem : Idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. Scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Pharao namque et ejus exercitus per experientiam propriæ punitionis hoc cognoverunt, et qui in Ægypto remanserant, hoc noverunt ex mirabilibus quæ Deus tunc in mari Rubro exercuit. Verumtamen Ægyptiorum cognitio, qua Dei eminentiam dominiumque noverunt, informis fuit et imperfecta, quantum ad eos qui se non emendaverunt ex ea.

Feceruntque ita. Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus. Jam ante sciebat populum Hebræorum exisse de terra sua, sed eos redituros putabat, dum expleto trium dierum itinere sacrificassent. Nunc autem percepit a nuntiis suis, qui iter et processum Israelitarum exploraverunt, quod ipsi Israelitæ non disposuerunt se ad redeundum post viam trium dierum, sed quod processerunt ulterius, ideoque proponerent omnino recedere : quod fugam esse reputaverunt Ægyptii. Immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, id est, propositum mutaverunt, et quos egredi compulerunt, nunc ad redeundum cogere cogitabant. Et dixerunt ad invicem: Quid voluimus facere, ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis? quasi dicant, In hoc stulte fecimus; nam et signa præhabita adscripserunt (secundum Josephum) veneficiis Moysis. Junxit ergo currum, id est, proprium suum currum jussit parari sibi, et omnem populum suum, id est quosdam de singulis, assumpsit secum. In Scholastica historia fertur: Assumpsit secum quinquaginta millia equitum, et ducenta millia peditum. Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit et duces exercitus. Secundum Josephum, accepit secum proprios currus trecentos, et totidem ab Ægyptiis. Et quod ait, Quidquid curruum in Ægypto fuit, intelligendum est de electis seu elegantibus curribus, qui in bellicis solent negotiis deservire, et quos expedite quivit acquirere. Et si quæratur, qualiter habebat tot equos, patet responsio ex prædictis. Non enim omnia Ægyptiorum animalia erant grandine interfecta, sed quæ erant in agris relicta.

Quumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium, scilicet Hebræorum, quorum etiam vestigia in locis arenosis potuerunt faciliter apparere, repererunt, id est a longe viderunt, eos esse in castris, id est casulis suis, super mare. Nondum tamen attigerunt Hebræos; propter quod subditur: Omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus ejus erat in Phihahiroth contra, id est ex opposito, Beelsephon: de quibus locis jam dictum est. Quumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde: quoniam rudes erant et imperfecti, non habentes perfectam fidem et spem in Deo, qui toties pugnavit pro eis, et adjutorium suum eis promisit. Atque (ut Josephus addit) erat luctus et gemitus mulierum et infantium, quasi habentium ante oculos mortem, nec evadere potentium. Clamaveruntque ad Dominum, invocando ejus auxilium, quia aliqualiter speraverunt in eo; sed quam modice, constat ex eo quod subditur: et dixerunt ad Moysen aspernanter atque ironice et increpatorie: Forsitan non erant sepulcra, id est apta loca pro sepultura, in Ægypto, et ideo tulisti, id est de Ægypto exire fecisti, nos, ut moreremur in solitudine, etc., hoc est, ut nunc in deserto hoc ab Ægyptiis occidamur. Sed cur tantum timuerunt Hebræi, quum essent plus quam in duplo, imo quasi in triplo plures Ægyptiis illis? Respondetur, quod non erant ita periti ad bella sicut Ægyptii, nec equitibus putabant se posse resistere, atque (ut in historiis addit Magister) erant inermes. Nec obstat quod præcedenti habetur capitulo, quod ascenderunt armati: quia secundum probabiliorem expositionem, hoc intelligitur de divitiis Ægyptiorum quas asportabant, non armis proprie dictis.2 Vel ideo dicuntur fuisse inermes, quia non bene erant armati.

Et ait Moyses ad populum: Nolite timere Ægyptios carnali et mundano timore; state firmi in fide et spe divini auxilii, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie, id est, quæ facere inchoabit hac die. Non tamen die illo ante noctem fuerunt submersi Ægyptii. Sed quid Dominus fecerit illo die pro filiis Israel, paulo post subditur. Ægyptios enim quos nunc videatis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum, id est, nunquam post hanc diem videbitis eos vivos in vita præsenti. Tamen die sequenti viderunt eorum cadaver. In die quoque generalis judicii poterunt resuscitatos videre. Ex hac pia et dulci responsione ostenditur mira mansuetudo ac patientia Moysis, qui ad irrationabilem, improbam et ingratam populi sibi subjecti interrogationem, imo potius redargutionem, tam benigne respondit. Siquidem dicere potuisset: Quid invehimini contra me, quasi ego proprio motu vos de Ægypto eduxerim? Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.

Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? Per hoc datur intelligi, quod et Moyses clamavit ad Dominum, sed non ita sicut imperfecti Hebræi. Non enim ex animi perturbatione aut diffidentia seu inordinato timore clamavit, nec clamor ejus fuit strepitus oris, sed fervor atque devotio cordis, nec cessavit Dei auxilium invocare, quamvis sciret id mox affuturum. Nam scivit quod Deus vult per orationes obtineri, quod ipse proponit misericorditer dare. Et providentia Dei hoc continet, ut multa per Sanctorum preces adimpleantur. Sic et Christus passione instante oravit pro sui corporis glorificatione, et pro sua clarificatione, pro electorum quoque finali salvatione: quæ omnia certissime scivit futura. Nec Deus increpatorie dixit ad Moysen, Quid clamas ad me? quia non reprehendit quod oravit, sed ex familiaritate.3 Quasi dicat: Tam familiaris et carus es mihi, ut non oporteat diutius te clamare, quum sim paratus te exaudire. Ideo subditur: Loquere filiis Israel ut proficiscantur usque ad ripam maris, deinde per fundum ejus siccatum. Tu autem eleva virgam tuam, per quam et alia signa fecisti, et extende manum tuam super mare cum virga, et divide illud, id est, dividendum designa, et ministerialiter divide illud, quemadmodum alia signa egisti. Moyses quoque meritis suis ac precibus ad maris Rubri divisionem cooperabatur. Ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum, id est per arefactum fundum, in quo paulo ante aqua cucurrit.

Tollensque se angelus Domini qui præcedebat castra Israel, quia per motum nubis et ignis præcessit et viam monstravit, abiit post eos, et cum eo pariter columna nubis: id est, angelus se ipsum ac nubem illam transtulit a loco anteriori usque post dorsa Hebræorum, ponensque se inter eos atque Ægyptios; ideo subditur: priora, scilicet loca, dimittens, post tergum Hebræorum stetit invisibiliter in aere et in nube quam rexit, inter castra Ægyptiorum et castra Israel, hoc est inter turmas seu tentoria utrorumque. Et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem. Ex hoc apparentiam habet opinio dicentium, quod columna nubis et columna ignis eadem erat. Videtur enim in textu insinuari, quod eadem columna nubis, quam scilicet angelus tulit secum, fuit tenebrosa atque illuminans: tenebrosa videlicet in ea parte, qua respiciebat Ægyptios; et illuminans noctem, ex parte qua versa fuit ad Hebræos. Ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. Non quod Hebræi optarent ad Ægyptios ire, sed quia Ægyptii appetebant Hebræos subito obruere, et violenter reducere; sed propter interpositæ nubis teterrimam densitatem eos adspicere et aggredi non valebant. Porro qui dicunt duas fuisse columnas, affirmant quod circa noctem adveniente columna ignis, columna nubis more solito non recessit; sed mansit versus Ægyptios, et columna ignis respexit Hebræos.

Quumque extendisset Moyses manum cum virga super mare, abstulit illud Dominus, id est, aquas a fundo abstraxit et ab invicem separavit, flante vento vehementi et urente tota nocte: qui ventus non divisit mare; imo vento illo incipiente, divisæ sunt aquæ, post quarum divisionem mansit flans ventus, et suo impetu ac calore desiccans terram fundi, super quam aqua paulo ante cucurrit. Ideo subditur: et vertit in siccum: non quod aqua fuit siccata, quum humiditas inseparabilis sit ab aqua, sicut calor ab igne; sed fundum prius humidum, vertit in siccum, ne si maneret lutosus et mollis, esset ad perambulandum ineptus.

Divisaque est aqua. Dicunt nonnulli, quod universi Hebræi per eamdem divisionem et viam divisi maris incesserunt, Moysen ducem sequentes; sicque divisa fuisset aqua in duas partes dumtaxat, inter quas una via apparuit. Probabile namque videtur, quod omnes tribus elegerunt viam incedere, in qua Moysen cernebant præcedere, et quod per alias vias formidassent intrare. Et ista est Hebræorum et multorum Catholicorum positio, quam et in ex-positione libri Psalmorum magis secutus sum. Alii dicunt, quod factæ sunt ibi duodecim divisiones ac viæ, unicuique tribui una; et quod singulæ tribus per singulas vias, seu unaquæque per suam ingressæ sint. Unde Origenes circa hæc scribit: Audivi a majoribus traditum, quod in ista digressione maris, singulis tribubus Israel singulæ divisiones sint factæ. Quod ostenditur ex eo quod scriptum est, Qui divisit mare Rubrum in divisiones:4 per quod plures divisiones docentur factæ; atque per illud: Ibi Benjamin junior in stupore, principes Juda duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali.5 Idem tenet Cassiodorus super illud, Qui divisit mare Rubrum in divisiones. Magister quoque in historiis. Verumtamen illa auctoritas, quæ magis videtur esse pro eis, sic potest intelligi: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, id est in duas partes a se invicem divisas. Alii dicunt, quod ibi ponitur plurale pro singulari, quemadmodum in Genesi, ubi dicitur: Filii Dan, quum tamen Dan non nisi unum habuerit filium.6

Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris, id est per medium terræ siccatæ super quam cucurrerat aqua. Erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva. Nempe si frigus potest aquæ soliditatem et immobilitatem influere, ut patet in glacie: quanto magis omnipotentia Creatoris, cui omnis creatura ad nutum obedit per ingenitam obedientialem potentiam? Persequentesque Ægyptii, ingressi sunt post eos. Quod fuit excæcatio admiranda, et stulta ac impetuosa audacia, quia eorum ratio fuit prorsus obtenebrata.

Circa hæc in Scholastica recitatur historia: Divisum est mare in duodecim divisiones, ut quæque tribus per turmas suas incederet. Et advocans Moyses singulas tribus secundum ordinem nativitatis earum, hortabatur eas ut ipsum præuntem sequerentur. Quumque Ruben, Simeon et Levi renuissent intrare, tribus Juda primo aggressa est iter post Moysen, per quod meruit regnum.7 Ægyptii vero videntes quod Hebræi ingressi essent per mare, reputabant eos vesanos; sed quum viderent illæsos abire, ingressi sunt post eos.

Jamque advenerat vigilia matutina, in qua filii Israel jam pervenerunt ad littus, Ægyptii autem adhuc erant in medio maris siccati; et ecce respiciens Dominus supra castra, id est exercitus, Ægyptiorum: erant enim in illo totali exercitu turmæ distinctæ ac plures, subjectæ diversis ducibus belli; per columnam ignis et nubis. Iste respectus, fuit respectus justæ ac rigidæ ultionis: quia ex illa columna descenderunt super Ægyptios fulgura atque tonitrua; imo (sicut ex Josepho Magister in historiis protestatur) intolerabiles imbres et graves tonitruos, coruscationes et lampades injecit Dominus super eos, ex quibus etiam multi occidebantur. Idcirco subjungitur: interfecit exercitum eorum, et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Ceciderunt enim præcipites. Dixerunt ergo Ægyptii nondum occisi, neque adhuc ita præcipitati: Fugiamus Israelem, Dominus enim, cui nullus resistere valet, pugnat pro eis contra nos.8 Prædicta autem angelico fiebant obsequio.

Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam cum virga super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum. Quumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum. Fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, etc., et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, etc., in quo etiam pedites multo velocius fuerunt aquis operti. Circa hoc scribit quidam: Ægyptii ex timore ita erant turbati et stupefacti, quod non currebant ad littus, sed magis contra aquas supervenientes. Quod non videtur idonee dictum. Aquæ enim maris divisi, stabant a littore per quod ingressi fuerunt Hebræi, usque ad locum quo exierunt, per modum murorum consolidatæ et fixæ usque ad exitum Hebræorum. Quibus egressis, cœperunt aquæ ex utraque parte a littore per totum spatium factæ divisionis, ad fundum recidere et deorsum confluere, sicque occurrerunt Ægyptiis, etiam si ad littus confugere conabantur.910 Et viderunt filii Israel Ægyptios mortuos super littus maris: mare namque ejecit corpora submersorum; et manum magnam, id est potentem effectum seu ultionem, quam exercuerat Dominus contra eos.

Circa hæc asserit Josephus, quod filii Israel incesserunt per fundum maris usque ad littus oppositum, ita quod pertransierunt spatium maris per latum. Porro Hebræi et multi Catholici dicunt oppositum, affirmantes quod quum Hebræi venissent ad extremum montis porrecti in mare, per longam maris viam obliquaverunt montem circumeundo, et ita ad idem littus Ægypti redierunt. Quod probant, quia natura maris est, corpora exstincta ad proximum littus ejicere. Quum ergo mane jacerent corpora Ægyptiorum in eodem littore, in quo scilicet exierunt Hebræi, patet quod idem erat littus ex altera montis parte situm. Mare quoque ibidem est latitudinis tantæ, quod nec Hebræi neque Ægyptii spatio noctis unius tunc fere æquinoctialis, usque ad maris medium transcurrissent. Et nisi corpora Ægyptiorum fuissent projecta ad littus in quo exierunt Hebræi, non potuissent ea videre ex opposita ripa propter distantiam. Insuper in Numeris legitur, quod filii Israel post transitum maris Rubri fuerunt in deserto Etham, et in illo fuerunt ante transitum maris Rubri. Fuitque illud desertum in extremitate solitudinis11 versus Ægyptum, puta ad littus ex parte Ægypti, ut patuit capitulo præcedenti.1213 His quoque concordare videtur quod asserit Origenes: Jubetur Moyses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei dehiscat et cedat. Cogitur fluctus in tumulum, et unda in semetipsam repressa, curvatur. Ex quibus videtur, quod maris divisio instar semicirculi ivit ac rediit ad idem littus, tamen ultra montem præfatum. Videtur quoque probabile, quod Ægyptii sint submersi non remote a littore quo intrabant. Non enim nisi ante aliquantulam lucem diei ingressi sunt. Mare autem primo diluculo ad pristinum rediit locum, ut in isto habetur capitulo.

Idcirco quod quidam scribit, ex textu non haberi quod Ægyptii fuerunt propinquiores lateri uni, quam alteri, quando aqua irruit super eos, stare non potest; nec valet argumentum ejusdem, quo arguit pro Josephi opinione quam sequitur: quoniam in sequenti capitulo legitur, Tulit Moyses Israel de mari Rubro, et ingressi sunt in desertum Sur.1415 Nam ubi nos habemus, desertum Sur, Hebræus textus habet, desertum Etham, ut Magister in historiis dicit, et suo loco dicetur. Rursus, quod idem ait, desertum Etham, de quo in Numeris legitur, esse aliud ab eo, de quo fertur præcedenti capitulo, improbat Rabbi Paulus, quia sic unum illorum fuisset citra mare Rubrum, et aliud ultra: quod non habetur ex littera;16 sed textus planius sonat, quod idem sit. Nec inde consequitur, quod Deus reduxit Hebræos ad terram Ægyptiorum, ut arguit quidam: quoniam mare Rubrum fuit propinquum Ægypto, quia Hebræi quamvis fessi et onerati, in tribus diebus pervenerunt ad illud; et extendebatur usque ad terram promissionis, terminando eamdem secundum plagam orientalem, ut infra legitur. Sicque filii Israel transeundo per littus maris, secundum longitudinem ejus, ab Ægypto semper elongabantur. Unde totum illud, exsistens citra et prope mare Rubrum, est unum magnum desertum, cujus pars quædam est desertum Sur, circa quod exierunt Hebræi. Hæc Rabbi Paulus.

Timuitque populus Hebræorum Dominum, cujus potentiam atque justitiam in Ægyptiorum demersione, et maris Rubri divisione consideraverunt. Et quidam eorum timuerunt Deum servili, alii initiali, alii filiali timore. Et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus, quia divina promissa in sua liberatione et Ægyptiorum plagatione viderunt impleta. Detraxerunt quoque arma Ægyptiorum ad littus ejectorum, quæ (ut dicitur) pretiosiora fuerunt, quam cetera quæ ab Ægyptiis accommodaverunt.

Circa hæc Josephus ait: Nemo discredat factum esse istud miraculum, dum et eis qui cum Alexandro rege Macedonum fuerunt, Pamphylicum mare divisum sit, et iter præbuit eis, quum ipsis aliud iter non esset, volente Deo per eos destruere principatum Persarum. Hoc testantur omnes qui actus Alexandri conscripserunt.

Footnotes

  1. Jer. XLI, 17; XLIV, 1. ↩

  2. Exod. xiii, 18. ↩

  3. Joann.xvii, 1. ↩

  4. Ps. cxxxv, 13. ↩

  5. Ps. lxxv, 28. ↩

  6. Gen. xlii, 23. ↩

  7. Gen. xxxv, 23. ↩

  8. Esth. xii, 9. ↩

  9. Esth. xiii, 9. ↩

  10. Ps. lxvii, 28. ↩

  11. Num. xxxiii, 6, 8. ↩

  12. Exod. xiii, 20. ↩

  13. Num. xxxiii, 6, 8. ↩

  14. Exod. xv, 22. ↩

  15. Exod. xxiii, 31. ↩

  16. Exod. xiii, 20. ↩

Chapter 27 of 72