Skip to the text

Articulus 27

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI QUARTIDECIMI INTELLECTU.

LOCUTUS est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel: Reversi castrametentur, etc. Per Pharaonem et ejus exercitum, designatur princeps tenebrarum cum satellitibus suis; per filios Israel, populus christianus; per Moysen, Christus, seu quicumque fidelis prælatus Christi vicarius. Itaque per hoc quod Deus per Moysen jussit filiis Israel, ut redirent versus mare Rubrum, dum eos insecuturus fuit Pharao cum populo suo: figuratum est, quod Deus per prælatos ac prædicatores denuntiat Christifidelibus, ne penitus fugiant a campo et exercitio spiritualis militiæ contra aciem vitiorum ac dæmonum, dum invisibiles hostes insequuntur ipsos fideles ad tentandum, sed opponant se eis. Et super mare, id est super fidem gratiamque in Baptismo collatam, se fundent ac figant, imo et super contritionis confessionisque sacramentum et lacrimas pœnitentiæ salutaris: quæ omnia per mare Rubrum signantur.

Dicturus est Pharao super filiis Israel: Coarctati sunt in terra, conclusit eos desertum. Sic invisibiles hostes dum vident fideles terrenis occupationibus aut peccatis carnalibus detineri, et deserto concludi, id est, fragili carne, in qua non habitat bonum, circumdari, æstimant eos suarum rabiem tentationum non posse evadere; sed cum ingenti præsumptione eos impugnant, qui jam per gratiam Dei reliquerunt Ægyptum, utpote vitiorum et errorum caligines. Interdum autem contingit, quod fideles adhuc pusilli, videntes sibi imminere graves tentationes ac persecutiones pro justitia, quodammodo doleant se viam apprehendisse justitiæ, et eis per quos conversi sunt, indignentur, dicentes: Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, et ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine.

Quasi dicant: Nonne in sæculari et pristina vita manendo, poteramus satis cito devenire ad mortem? Cur ergo, inde nos retraxisti, ut tentationibus et persecutionibus obruamur, atque in hac arcta vita et pœnitentiali horrore, deficiamus sine humano ac divino solatio? Isti sunt penitus imperfecti, qui ad tempus credunt, et in hora tentationis recedunt1, in tantum, ut melius arbitrentur servire Ægyptiis, hoc est carnalibus vitiis vanitatibusque mundanis, quam mori in solitudine, id est, quam pro justitia gravia pati, et in abstractione ac rigore pœnitentiæ quasi in solitudine vitam finire. Quibus bonus prælatus seu exhortator virtuosus respondet:

Nolite timere, inordinata pusillanimique formidine; state per fidem et perseverantiam boni incepti; et videte magnalia Domini, quæ facturus est hodie, hoc est, sapienter pensate, quam gloriose atque magnifice Deus protinus vobis succurret, dummodo sincere confidatis in eo, implorando eum assidue cum omni affectu. Tunc enim sic conteret Satanam sub pedibus vestris, ut Ægyptios, utpote dæmones tentatores, quorum infestationem nunc graviter fertis, prorsus vincatis, ita ut nunquam de cetero eos conspiciatis taliter sicut modo.2 Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Vere enim Deus adversarios nostræ salutis expugnat: idcirco non debemus nos inaniter jactare aut reputare, dum tentationibus prævalemus, sed silere humiliter, et gratias Deo referre.

Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? Saluberrime ad Deum clamamus, dum cum omni cordis recollectione et sensuum attentione oramus, dum divinæ pietatis subsidia ardenter optamus, dum ad cœlestia suspiramus. Quod dum agimus, consolatur nos Deus, inspirando quod orationes hujusmodi et sanctæ affectiones exaudiantur ab ipso. Præcipit quoque Dominus bono prælato, ut filiis Israel, utpote ovibus Christi sibi commissis, dicat, quatenus proficiscantur tendendo ad patriam Beatorum per profectum virtutum. Tu autem, o prælate prædicator, eleva virgam tuam, hoc est, evangelicæ legis doctrinam exalta ac fortiter prædica, et extende manum tuam super mare, et divide illud, id est, virtutem tui sermonis applica ad declarandum fidelibus efficaciam sacramentorum Baptismi et Confessionis, quorum gratiam cunctis paratam esse doceas tempore opportuno, per quorum virtutem et gratiam prævalent et salvantur electi. Quumque ministri tenebrarum insequuntur fideles, susceptioni Baptismatis aut Pœnitentiæ actibus sacris intentos, superantur ac pereunt virtute sacramentorum evangelicæ legis: per quæ omnia glorificatur Altissimus.

Præterea, sicut angelus cum columna nubis se posuit inter Ægyptios et Hebræos; sic angeli singuli, qui custodes sunt animarum nostrarum, scientes quanta sit dæmonum astutia atque ferocia, quanta item sit insufficientia nostra, interponunt se quasi fidelissimos muros inter illos et nos, reprimendo malignitatem illorum. Ponunt quoque columnam nubis inter illos et nos, quia auxilium gratiæ et protectionis divinæ impetrant nobis: quæ gratia sive protectio, est dæmonibus tenebrosa, nec eam æquanimiter inspicere queunt, sed per invidiam potius pejorantur, seu contabescunt de ea. Nec pro libito suo nos possunt accedere propter interposita ista subsidia.

Denique in vigilia matutina, qua Deo in mentis fervore et contemplationis sinceritate adstamus, respicit Dominus super adversarios nostros. Et sicut Pharao cum universis sibi adjunctis in Rubro periit mari, ita in Baptismo, Christi sanguine consecrato, itemque in Pœnitentiæ sacramento a Christi passione efficaciam suam sortito, pereunt invisibiles adversarii et vincuntur, cum universis tentamentis ac vitiis, ad quæ nos pertrahere enituntur. Frequenter quoque, dum cernunt quod tam gratiosissime adjuvamur a Domino, ad fugam se cohortantur, dicentes: Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Quandoque vero rursus sic indurantur, quod de novo præsumunt eos impugnare, a quibus dejecti sunt: sicut de Christo ait Evangelista, quod consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus:3 per quod insinuatur, quod postea rediit. Idcirco oportet nos jugiter esse custoditos, sollicitos, spiritualiterque armatos.

Footnotes

  1. Luc. viii, 13. ↩

  2. Rom. XVI, 20. ↩

  3. Luc. IV, 13 ↩

Chapter 28 of 72