Skip to the text

Articulus 28

ELUCIDATIO CAPITULI QUINTIDECIMI : TUNC CECINIT MOYSES ET FILII ISRAEL CARMEN HOC DOMINO.

CONSUETUDO fuit sanctis viris, imo et feminis virtuosis, spiritualia cantica Deo offerre atque componere, pro specialibus beneficiis Dei, et de magnificis ac supernaturalibus ejus operibus. Quod in veteri Testamento potissime servabatur, atque a Moyse initium sumpsisse videtur. Non enim legitur hoc factum ab aliquo ante eum.1 Hinc loquitur Origenes : Multa legimus cantica facta in divinis Scripturis. Horum tamen omnium primum est istud. Moris quippe Sanctorum est, ubi adversarius vincitur, hymnum congratulationis Deo offerre. In Scholastica quoque fertur historia : Moyses composuit canticum Domino hexametro carmine, quod quia ceteris prius legitur factum, dicitur Canticum canticorum. Quod intelligendum est propter prærogativam antiquitatis. Verumtamen ob mysticorum sensuum profunditatem et elegantiam, dialogus ille amoris a Salomone compositus, canticorum Canticum appellatur.

Tunc, videlicet Pharaone Ægyptiisque submersis, cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt. Moyses, Spiritu Sancto illuminante ac dirigente, edidit carmen, deinde docuit hoc filios Israel : sicque pariter cecinerunt, et se invicem ad regratiandum Deo, et ad ejus decantanda præconia, hortabantur ac invitabant, dicentes : Cantemus Domino, id est, ad ejus honorem depromamus laudes ipsius ; gloriose enim magnificatus est, id est, excellentiam, omnipotentiam atque justitiam suam præclare monstravit, et famam magnificam sibi fecit per signa et mirabilia quæ contra Ægyptios egit, et nunc præcipue in maris Rubri divisione, Ægyptiorum submersione, et nostra eductione ac liberatione. In quibus omnibus suam quoque pietatem et fidelissimam veritatem declaravit in nobis. Equum et ascensorem dejecit in mare, id est, equites Pharaonis simul cum ipso eorum rege, et toto ejus exercitu, ac quadrigis eorum præcipitavit ac mersit in mari Rubro, per modum in præcedenti capitulo recitatum.

Fortitudo mea et laus mea Dominus : hoc est, ipse Deus auctor horum mirabilium, est causa totius fortitudinis meæ in naturalibus atque fortuitis, cujus auxilio contra Pharaonem prævalui. Ipse quoque est laus mea, id est objectum ac materia laudum mearum, quibus eum in se ipso et in suis operibus laudo, non me ipsum. Ex ejus quoque judiciis, signis, effectibusque præclaris materiam habeo copiosam laudis divinæ; imo et si aliquid laude dignum in me est, hujus causa est ipse. Unde circa hæc, Fortitudo mea et laus mea Dominus, ait Glossa, Quia per ipsum fortis sum et laudabilis. Itaque Moyses, quum tot et tanta per eum Dominus perpetrasset, et vir eximius esset coram omni frequentia populi, noluit tamen in se ipso laudari, nec voluit commendare se ipsum, sed Dominum, cui adscribendum noverat esse omne bonum. Sic et sacratissima virgo Maria, quum Mater esset Altissimi facta, non se ipsam, sed Dominum glorificavit, dicendo :2 Magnificat anima mea Dominum.3 Et Psalmista : In Domino, inquit, laudabitur anima mea. Et factus est mihi in salutem, hoc est, potenter et gratiose salvavit me de manu Pharaonis, aliisque periculis. Moysi autem tanquam duci populi, instabat speciale periculum ex Pharaonis tyrannide, nisi Deus eum eripuisset : idcirco hæc singulariter loquitur et decantat, quum tamen fuerint communia beneficia Dei, sibi ac Hebræis collata. Nam et hoc ad servum Deo specialiter gratum, devotum, fidelemque pertinet, ut de generalibus beneficiis Creatoris, speciales laudes et grates referat Domino, quasi sint sibi soli condonata ab illo. Itaque Deus in se ipso invariabilis, æternus et non factus, dicitur nobis fieri in salutem, seu refugium ac salvator, absque suæ deitatis mutatione, quando per gratiarum suarum charismata et effectus, subsidium et salutem nobis impendit.

Iste, qui ita pugnavit pro filiis Israel, est Deus meus: qui quum sit universorum Deus jure creationis, gubernationis, et conservationis, specialiter tamen est Deus eorum, a quibus præcipue colitur, et ardenter amatur, et quibus ipse præcipua gratiæ dona largitur. Sicque fuit devotissimi ac sanctissimi Moysis Deus. Hinc et Elias orando locutus est: Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus. Et Paulus: Deus meus impleat omne desiderium meum in vobis. Et glorificabo eum, id est, gloriosum ac famosum, et omni gloria et honore dignum esse eum fatebor, describam, et opere demonstrabo, ei cum omni reverentia obsequendo. Deus patris mei: quasi Moyses dicat, Non solum ego per dona gratiæ fidelis sum, sed etiam natione, quoniam Deus verus, qui est Deus meus, fuit et est Deus patris mei. Quod tam de immediato Moysis patre, quam de quolibet sanctorum Patriarcharum, ex quibus duxit originem, accipi potest. Et exaltabo eum, id est, corde, ore, et opere per scripta testabor eum solum esse adorandum, et omnibus incomparabiliter digniorem ac altiorem. Qui solus in se ipso perfectionaliter infinitus, incircumscriptibilisque consistit, et universa infinite in omni perfectione ac claritate excedit, et omnis creati intellectus capacitatem interminabiliter superat. Itaque pronomen hoc, Iste, notat hic demonstrationem ad intellectum. Recitat tamen Lyra, quod secundum Hebræos, facit demonstrationem

III Reg. xvii, 21.

Philipp. iv, 19. ad sensum. Nam dicunt, quod filii Israel transeundo per fundum maris, sensibiliter Deum videbant, atque cum digito demonstrabant; in quadam tamen similitudine sensibili assumpta, seu repræsentante, quia Deitas sensibiliter nequit videri. Dicunt quoque, quod populus ille tunc clarius vidit Deum, quam postea sancti Prophetæ. Sed istud nec probationem, nec apparentitiam habet, præsertim quum populus ille fuit tam duræ cervicis.

Dominus quasi vir pugnator, id est similis viro pugnatori, non nisi justa ac fortia prælia exercenti. Alibi autem dicit Lyra, quod in Hebræo non habetur, Quasi; sed translator hoc addidit, ad insinuandum quod Deus dicitur vir pugnator, non quod in eo sit sexus, aut corporeum aliquid secundum deitatis naturam. Unde sic dicitur vir pugnator, quomodo ait Salvator: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Quod secundum Augustinum intelligendum est per similitudinem, non per proprietatem. Omnipotens nomen ejus. Hoc intelligi potest tam de nomine nominante, quam de nomine nominato. Siquidem ipse Deus altissimus designatur, et appellatur nomine isto nominante, Omnipotens: sicque Omnipotens, est nominans nomen Dei. Nomen quoque Dei nominatum, id est ipse Deus hoc nomine, Omnipotens Deus, designatus, est realiter prorsus omnipotens. Nam quidquid contradictionem non implicat, et cuicumque ratio entis competere valet, hoc ipse potest. Cui in libro Sapientiæ dicitur: Subest tibi, quum volueris, posse. Jeremias quoque ait: Domine Deus, non erit tibi difficile omne verbum. Currus Pharaonis, et exercitum ejus projecit in mare: quemadmodum præcedenti capitulo dictum est, Respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Siquidem, ut ex Josepho atque Scholastica historia circa hoc tactum est, Dominus projecit super Ægyptios, fundum maris siccatum ingressos, intolerabiles imbres,

Joann.xv, 1.

Sap. xii, 18.

Jer. xxxii, 17.

Exod. xiv, 24, 25. gravesque tonitruos, coruscationes, ac lampades. Erant ibi currus sexcenti, et quinquaginta millia equitum, ducentaque millia peditum.

Electi principes ejus, quos ipse præ ceteris elegit in duces bellorum, submersi sunt in mari Rubro; abyssi operuerunt eos. Abyssus et mare ac pelagus, pro eodem accipi solent. Unde et Jonas: Abyssus, inquit, vallavit me, pelagus operuit caput meum. Sed nunc de aquis ejusdem maris pluraliter dicitur, Abyssi, propter multitudinem partium aquæ profundarum, vel potius propter duas partes maris divisi, quæ ex utroque latere super Ægyptios irruerunt. Descenderunt in profundum quasi lapis, quia et corda habuerunt lapidea, omni iniquitate gravata. Iniquitas autem gravat mentem. Propter quod Zacharias ait propheta: Iniquitas sedet super talentum plumbi. Et Isaias: Væ populo gravi iniquitate. Hinc monet Apostolus: Deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum.

Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine; Dextera tua, Domine, percussit inimicum. Solet in Scripturis per dexteram Dei, ejus benignitas seu gratiosa protectio aut succursus intelligi, juxta illud Sapientiæ: Dextera sua teget eos. Et in Job: Operi manuum tuarum porriges dexteram. Interdum per dexteram designatur potestas, juxta illud Job: Confitebor quod salvare te possit dextera tua. Aliquando vero per dexteram Dei significatur ejus æqualitas, seu potior bonitatis ejus fruitio, ut in Psalmo: Sede a dextris meis. Quandoque per dexteram Dei exprimitur rigor divinæ justitiæ, et districta ultio ejus, qua Deus durius percutit: quemadmodum per dexteram homo fortius verberat, quam per sinistram. Sicque in Psalmo accipitur: Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt. Pones eos ut clibanum ignis, etc. Sic quoque accipitur modo, quum dicitur: Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine, hoc est, rigor seu vis tuæ justitiæ magnifice se ostendit in forti

Ægyptiorum punitione, per quam magnificata est, id est, magna esse innotuit, et magna, imo immensa, a multis est reputata. Quæ etiam percussit inimicum, hoc est, Pharaonem principem hostium populi tui in mari exstinxit, imo et ante per decem plagas dure multipliciterque afflixit. Quidam tamen per dexteram Dei, intelligunt unigenitum Filium ejus: de qua expositione in sequenti articulo erit sermo. Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos. Gloria Dei hoc loco vocatur ejus majestas: quæ quamvis in se ipsa sit una simplexque, tamen propter suorum diversitatem effectuum, multiplex nuncupatur; quemadmodum et misericordia Dei, secundum illud: Misericordias Domini in æternum cantabo. Et denuo: Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt. Itaque ait: In multitudine gloriæ tuæ, hoc est in majestate tua multiplici per effectum, seu in multis ejus præclaris ac miris effectibus, hoc est per diversa prodigia, contrivisti Ægyptios, tam in terra eorum primogenitos occidendo, quam in mari Rubro tot millia submergendo.

Misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam, id est, justitiæ tuæ vindictam effudisti, quæ consumpsit Ægyptios, sicut ignis stipulam valde velociter, prout de aliis fertur in Psalmo: Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes, ita persequeris illos in tempestate tua. Et in Isaia: Sicut devorat stipulam lingua ignis, sic radix eorum quasi favilla erit. Et in spiritu furoris tui, id est in impetuoso effectu tuæ justitiæ, congregatæ sunt aquæ, id est, partes aquæ divisæ, se recollegerunt super Ægyptios pariter irruendo. Vel, Congregatæ sunt, id est, in partes seorsum quasi consolidatæ. Quod quamvis fuerit pie factum pro Hebræorum evasione, fuit tamen Ægyptiis submersionis occasio.

Stetit unda fluens: id est, gurges aquæ ex sua natura mollis ac fluidus, divina vir

Ps. LXXXVIII, 1.

Ps. XXIV, 6.

Ps. LXXXII, 15, 16.

Is. v, 24.

Jonæ u, 6.

Zach. v, 7, 8.

Is. 1, 4.

Hebr. xu, 1.

Sap. v, 17.

Job xiv, 15.

Ibid. XI, 9.

Ps. cix, 1.

Ps. xx, 9. tute stetit fixus, ut tellus; atque ut loquitur Origenes, Soliditatem liquor recepit, et coactus est fluctus in cumulum, ac unda in se ipsam repressa. Nempe si (ut in libro Job legitur) superficies abyssi constringitur frigore, quanto magis, Creatore jubete, undæ ejus figuntur?4 Quemadmodum enim in exordio sæculorum Deus præfixit Oceano terminum sui fluxus, ne terram operiat (secundum quod ad Job testatur :56 Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens?7 Circumdedi illud terminis meis, et posui vectes et ostia, et dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos); sic ex Dei præcepto divisum est mare Rubrum, et partes divisæ steterunt in altum fixæ, adunatæ ex Creatoris imperio. Congregatæ sunt abyssi in medio mari, id est intra ripas Rubri maris. Atque in tali divisione et consolidatione undarum fuit magna elevatio earumdem, non tamen egressæ sunt ripam. Præterea, sicut ait Salvator, Ex abundantia cordis os loquitur : ideo Moyses ex suæ devotionis8 fervore, et insoliti miraculi admiratione, divinorumque operum novitate et congratulatione, eamdem sententiam multoties repetit sub aliis verbis, quemadmodum et Psalmista, dicendo : Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei;9 exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit.

Dixit inimicus, videlicet Pharao seu quicumque de ejus exercitu : Persequar Hebræos, et comprehendam eos; dividam spolia, bona eorum diripiendo, et implebitur anima mea, id est, juxta desiderium voluntatis meæ eos tractabo ac spoliabo. Evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Præcedenti capitulo Pharao et ejus ministri dixisse leguntur :10 Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis? Circa quod dictum est, quod Pharao et Ægyptii intendebant filios Israel violenter reducere ad serviendum sibi, ut antea in Ægypto : idcirco non reor, quod nunc voluerint eos omnes occidere, sed quosdam, præsertim principaliores ac ditiores.

Flavit spiritus tuus, id est, ventus a te productus, et grandis imbrium fulgurumque tempestas, diffusa sunt super aquas. Vel, Spiritus tuus flavit, id est, ex tua indignatione motæ sunt aquæ, sicut ex flatu pulvis movetur. Et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui? quasi dicat, Nullus omnino: quoniam omnis potestas creata, deficit infinite ab increata virtute. Alia translatio habet: Quis similis tui in diis, Domine? quasi dicat, In his apparet infirmitas falsitasque deorum gentilium, qui suos non potuerunt juvare cultores. Hinc in Jeremia scriptum est: Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. Quis non timebit te, o Rex gentium?11 Et rursus in Jeremia propheta Deus: Quis similis mei? et quis sustinebit me?12 Et: Quis est iste pastor qui resistat vultui meo? Verumtamen creaturæ rationales et intellectuales dicuntur Deo assimilari. Joannes quoque apostolus in prima sua fatetur Canonica: Sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.13 Et rursus: Nondum, inquit, apparuit quid erimus.14 Scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Verum in his verbis, Quis similis tui in fortibus, Domine? sumitur simile pro æquali. Nil autem Deo æquale est, imo finiti ad infinitum nulla est comparatio.

Magnificus in sanctitate, hoc est magna et mira efficiens sancte ac virtuose. Quemadmodum enim Deus dicitur magna facere in sapientia, ita et in sanctitate, quoniam sanctus est in omnibus operibus suis.15 Hercules autem, Alexander Magnus, Hector Trojæ, et consimiles, fecerunt aliqua magna, non in sanctitate, sed magis in vanitate. Terribilis, propter inscrutabilia tua judicia, et ob tuæ rigorem justitiæ, ac metuendos effectus. De quo ait Propheta : Venite, et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum.16 Ideo sanctus Job ait: Deus, cujus iræ resistere nemo potest, sub quo curvantur qui portant orbem.17 Cogitationem ejus nemo avertere potest: idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.18 In Evangelio quoque Christus ait: Eum timete, qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam ignis.19 Atque laudabilis, quia virtuose, sapienter, et irreprehensibiliter omnia agens; et faciens mirabilia, juxta illud Job: Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus.20 Nec solum in supernaturalibus, sed item in naturalibus, et præsertim in operibus gratiæ et gloriæ, Deus mirabilia et incomprehensibilia operatur.

Extendisti manum tuam, hoc est, potestatem et æquitatem tuam duxisti in actum, et devoravit eos terra, hoc est, Ægyptii ita in profundo maris obruti erant gurgitibus, quasi fuissent absorpti a terra. Verumtamen mox fuerunt ad littus projecti. Dicitur autem manus Dei extendi, quando pœnam infligit, quia Scriptura fatur de Deo more humano, condescendens nostræ infirmitatis capacitati. Unde et in Isaia habetur: In omnibus his non est aversus furor Domini, sed adhuc manus ejus extenta.21 Hinc Satan dixit ad Dominum de Job: Extende paululum manum tuam, et tange carnes ejus et ossa.22

Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti. Deus enim non solum per gratiæ suæ infusionem, sed et per angelum sanctum, et per columnam ignis et nubis, atque per Moysen præcessor et ductor Israeliticæ plebis fuit, quam ex Ægypto redemit. Deinde sanctus Moyses prophetali spiritu plenus, de futuris vaticinans, de eisdem quasi de præteritis propter prophetiæ certitudinem loquens, subjungit: Et portasti eum, id est, populum istum gratiose deduces, in fortitudine tua, hoc est in omnipotentia tua, cui nihil difficile est; per magna quoque prodigia, ac per protectionem magnificam, qua eos in via defendes; ad habitaculum sanctum tuum, id est ad montem Sion seu Moria, et ad urbem Jerusalem, ubi Deus elegit sibi templum ædificari, in quo habitare dignatus est, prout secundo et tertio Regum, secundo quoque Paralipomenon libris patet.23 Porro per hoc quod ait, Portasti eum, insinuatur quod Deus instar piissimi patris ac paterni provisoris, deduxit ac supportavit in multis filios Israel in deserto. Ideo in Deuteronomio, Moyses huic populo est locutus: Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo parvulum filium suum.24 Verumtamen isti, quibus dixit Moyses hæc circa mare Rubrum, propter eorum peccata non introierunt terram promissionis, nisi perpauci ex eis, sed loco eorum ingressi sunt posteri eorumdem.

Ascenderunt populi, et irati sunt, id est, Amalecitæ et eis adjuncti in deserto, contra hos Hebræos ascendent ad præliandum.25 Timebant enim, quod filii Israel eis nocerent, prout infra recitatur. Quod etiam exponi potest de Sehon rege Amorrhæorum et Og rege Basan, qui contra filios Israel consurrexerunt in via. De rege quoque Edom in libro Numerorum describitur, quod cum infinita multitudine egressus est contra filios Israel.26 Dolores obtinuerunt habitatores Philistiim: quia percepto qualiter Deus plagasset Ægyptios, et pugnasset pro Israel, inviderunt Hebræis, et timuerunt propriæ pelli, præsertim quum cognovissent qualiter filii Israel expugnaverunt Sehon et Og ac Madianitas.27

Circa hæc Rabbi Paulus reprehendit Nicolaum de Lyra, dicentem, quod Amalecitæ irati sunt propter timorem, ne filii Israel invaderent terram eorum. Et addit Rabbi Paulus: Ira enim non consurgit ex timore, sed ex aliis passionibus, scilicet ex tristitia illata cum desiderio ac spe ulciscendi, secundum Philosophum secundo Rhetoricæ. Quocirca dico in primis, quod Lyra non dicit, sicut recitat Rabbi Paulus. Sed ista sunt verba ejus in forma: Amalecitæ irati sunt, timentes ne invaderent terram eorum. Deinde adjicio, quod quamvis Lyra diceret quod ille sibi imponit, scilicet Rabbi Paulus, reprehendendum non esset: quoniam ira non solum ex tristitia, sed etiam ex timore causatur, imo ex desperatione potest oriri. Sunt enim diversæ ac variæ causæ, secundum Aristotelem, Gregoriumque Nyssenum ac Damascenum, prout Thomas in prima secundæ, quæstione 47, pulchre declarat, inter cetera dicens: Motivum seu causa iræ, est aliquid contra placitum irascentis commissum, sive omissum. Ideo quidquid vergit in gravamen alterius, potest in eo iram causare. Qui autem est alteri causa timoris, gravat eum: sicque ille ex tali timore potest iram concipere contra gravantem. Nihilo minus verum est, quod ira magis directe et immediatius ex tristitia quam ex timore nascatur. Denique qui alium ad tantam impellit angustiam, ut quasi desperet se posse evadere, frequenter fit illi occasio, quod acrius contra ipsum sic angustiantem insurgat per iram. Et hoc in bellis accidere solet. Propter quod Abner secundo Regum ait ad Joab: Quare non dicis populo, ut omittat persequi fratres suos? An ignoras quam periculosa sit desperatio?28

Tunc conturbati sunt principes Edom, videlicet, rex et principes Idumæorum, præ admiratione eorum quæ audierant facta circa Ægyptios, et sibi tale quid posse accidere verebantur. Robustos Moab obtinuit tremor. Nam sicut in Numeris legitur, Balac rex Moabitarum convocatis principibus Moab et Madian, dixit: Ita delebit hic populus omnes habitantes in terminis nostris, sicut bos solet carpere herbam usque ad solum.29 Obriguerunt omnes habitatores Chanaan, id est, Chananæi ultra Jordanem morantes, in tantum expaverunt ex adventu filiorum Israel, quod timor cordis causavit tremorem in corpore, et membra eorum obrigescere fecit. Hinc in libro Josue asseritur: Postquam audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem, et cuncti reges Chanaan, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram Israel donec transierunt, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus. Rahab quoque dixit ad exploratores Israelitarum: Pertimuimus, et elanguit cor nostrum ad introitum vestrum.30

Deinde divinæ præordinationi congaudens, ait: Irruat super eos formido et pavor, ut corde et corpore contremiscant, in magnitudine brachii tui, id est ex magnis et mirabilibus tuæ potestatis operibus, quæ fecisti in Pharaone et Ægyptiis, in regibus Sehon, Og, ac Madian, in divisione maris Rubri, et desiccatione fundi Jordanis. Fiant immobiles, hoc est, ad resistendum penitus impotentes, quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti, hoc est, quousque populus Israeliticus iste tibi peculiaris, et præ ceteris tuo cultui deputatus, perambulet eremum ac Jordanem, veniatque ad terram ei promissam. Et quod ait, Donec, non est sic intelligendum, quasi postea potuerint Israelitis resistere, quamvis hoc tentaverunt, sed victi fuerunt, nisi quod viri Hai semel fugaverunt filios Israel, et aliquos prostraverunt, ut scribitur Josue septimo.31 Verum (ut ait Philosophus) quod modicum est, pro nihilo reputatur inter multa et magna.

Introduces eos, puta Hebræos, in terram promissionis, et plantabis in monte hereditatis tuæ, hoc est, firmiter eos facies habitare in Jerusalem, et in monte sancto, quem elegisti tibi in hereditatem populi tui. Vel, per montem intelligitur tota terra Chanaan montuosa. Plantabis etiam eos in firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, hoc est, in fortibus urbibus, castris et fortalitiis constitues eos ad habitandum: quæ tua virtute fient. Vel, per firmissimum habitaculum, intelligitur templum et regale palatium, quæ Deo auxiliante per Salomonem sunt facta in monte Sion, et circa, ut patet tertio Regum. Unde subjungitur:32 Sanctuarium tuum, Domine: quasi dicat, Firmissimum habitaculum id dico sanctuarium, id est templum tuum, Domine; quod firmaverunt manus tuæ, id est, sapientia et omnipotentia tua induxit, ditavit et illuminavit Salomonem ad con-

B

D struendum hoc templum. Quum enim David voluisset hoc attentare, Dominus dixit per Nathan ad eum: Tu non ædificabis mihi domum, sed Salomon filius tuus. Dominus regnabit in æternum et ultra. In Hebræo habetur, In sæculum, id est, per omne tempus veteris Testamenti regnabit specialiter in populo Hebræorum. Et ultra: quia relicto populo illo, ob suam perfidiam, regnat deinceps in populo christiano, in via per fidem usque ad mundi finem, deinde in patria per speciem sine fine in sempiternum. Æternum autem in Scripturis quandoque pro tempore alicujus usque ad vitæ suæ finem accipitur, juxta illud: Erit tibi servus in æternum.

Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare, id est in profundum maris Rubri siccatum; et reduxit super eos Dominus aquas maris.

Filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio ejus. Istud clarum est ex prædictis. Tamen quod ait, Enim, non denotat causam a priori, quod Dominus regnabit in æternum et ultra, sed potius notat signum hujus rei et causam a posteriori.

Denique, sicut in Scholastica historia recitatur, moratus est populus Israel juxta littus maris Rubri septem diebus, jacentibus ibi cadaveribus Ægyptiorum, et cum tympanis ac musicis instrumentis veniebant singulis diebus ad littus, cantabantque Domino Moysis canticum jam explanatum, viri seorsum, et mulieres seorsum. In cujus rei memoriam, septem diebus paschalibus cantando redimus ad fontes Baptismi. Abstulerunt quoque arma, et cetera quæ eis placuerunt, ab Ægyptiis interfectis atque ejectis.

III Reg. xii, 19.

Deut. xv, 17.

Footnotes

  1. Exod. xiv, 28. ↩

  2. Luc. 1, 46. ↩

  3. Ps. xxxiii, 3. ↩

  4. Job xxxviii, 30. ↩

  5. Ps. cii, 9. ↩

  6. Gen. i, 9. ↩

  7. Job xxxviii, 8, 10, 11. ↩

  8. Matth.xu, 34. ↩

  9. Ps. vi, 9, 10. ↩

  10. Exod.xiv, 5. ↩

  11. Jer. x, 6, 7. ↩

  12. Jer. XLIX, 19. ↩

  13. I Joann.iv, 17. ↩

  14. I Joann. iii, 2. ↩

  15. Ps. cXLIV, 13, 17. ↩

  16. Ps. LXV, 5. ↩

  17. Job ix, 13. ↩

  18. Job xxiii, 13, 15. ↩

  19. Matth. x, 28. ↩

  20. Job ix, 10. ↩

  21. Is. ix, 12. ↩

  22. Job 1, 11; u, 5. ↩

  23. III Reg. viii, 10 et seq. ↩

  24. Deut. 1, 31. ↩

  25. Exod. xvii, 8. ↩

  26. Num. xx, 20. ↩

  27. Num. xxxi, 7. ↩

  28. II Reg. ii, 26. ↩

  29. Num. 19, 4. ↩

  30. Josue 11, 11. ↩

  31. Josue VII, 5. ↩

  32. III Reg. VIII, 1, 13. ↩

Chapter 29 of 72