Skip to the text

Articulus 32

EXPLANATIO CAPITULI SEXTIDECIMI : PROFECTIQUE SUNT DE ELIM.

QUALITER Deus gratiose et miraculose Q providit populo suo necessaria victui in deserto, recitatur in isto capitulo. Profectique sunt de Elim. Nam ut in præcedenti dicebatur articulo, quamvis ibi fuerunt duodecim fontes, tamen modica aqua, quæ et impura erat in eis, et fructus arborum ibi inventi, a tanta multitudine fuerunt cito comesti:1 ideo processerunt, attamen juxta motum columnæ nubis. Et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai. Verum, ut dictum est, omnia ista specialia loca, seu partialia deserta diversimode nominata, in uno illo totali deserto, quod est inter Ægyptum et Chanaan, continebantur ut partes. Ibi ergo venerunt quintodecimo die mensis secundi, etc., secundum computationem Judæorum, qui a Martio seu Aprili incipiunt menses anni, juxta sensum præhabitum. Et juxta hoc, mensis iste secundus fuit Aprilis vel

C Maius. Quum ergo de Ægypto egressi sint quintodecimo die mensis primi, ut duodecimo capitulo patuit, constat quod tricesimo die ab exitu de Ægypto venerunt in desertum Sin.2

Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine. Non simpliciter omnis congregatio illa sic murmuravit, sed tam multi in ea, quod ceteri comparative pauci fuerunt. Idcirco in hac computatione pauci illi non reputantur, soletque toti adscribi, quod convenit parti ejus majori. Dixeruntque filii Israel ad eos. De mulieribus non fit sermo, quum tamen verisimile sit, quod cum viris vel parentibus suis murmuraverunt, præsertim quum feminæ satis cito impatientes aut pusillanimes fiant; sed opera principalioris sexus describuntur communius. Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, id est, utinam Deus in Ægypto nos occidisset brevi et celeri morte, sicut occidit primogenita Ægyptiorum! Quasi dicant: Tolerabilior fuisset mors illa, quam tribulatio ista, et mori ex fame, juxta illud in Threnis: Melius fuit occisis gladio, quam attenuatis fame.3 Sed ista fuerunt verba diffidentiæ et nimiæ pusillanimitatis, imo et cujusdam desperationis. Non enim attendebant divina promissa, nec in adversis ostenderunt fidem et spem suam in Domino. Quando sedebamus super, id est prope, ollas carnium, quæ præparabantur nobis ad ignem in ollis. Solet autem Super, pro Prope sumi. Unde communiter dicimus: Colonia sita est super Rhenum. Et comedebamus panem in saturitate. Cur induxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? In hoc dupliciter mentiebantur. Non enim Moyses et Aaron, sed Deus per eos, imo per columnam nubis, magis autem per angelum nubis illius motorem, duxit eos in eremum illam. Et quamvis Moyses et Aaron hoc aliquo modo fecerunt, non tamen ut eos occiderent fame, sed ob alias rationabiles causas, in expositione litterali tertiidecimi capituli introductas.

Dixit autem Dominus ad Moysen, qui murmurantibus illis condoluit, et Dominum invocavit: Ecce ego pluam vobis panes de cælo, id est, materiam ex qua panes conficietis, faciam ex cælo aereo pro vestra sustentatione in terram descendere, utpote manna: quod tamen angelorum ministerio factum agnoscitur. Bonus et pius Deus murmuranti populo condescendit, quia et aliquam habuerunt murmurandi occasionem, quia jam fame erant confecti. Nam infra triginta dies in via exactos, consumpserunt quæ ex Ægypto victualia detulerunt, etiam valde parce eisdem utendo, erantque in vastissima et sterilissima eremo, solo visu horribili. Egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies, id est, quotidie colligat tantum, ut pro illo die sufficiat ei, seu cuique colligenti pro se et sua familia, excepto tamen sabbati die, in quo non licebat colligere. Voluit autem Dominus, ut sine mundana sollicitudine, et absque guloso cupidoque affectu colligerent, utpote tantum, quantum putabant sibi sufficere; nec pro sequenti die colligerent, nisi in sexta die, quia non licuit inde servari in crastinum, quatenus de Dei providentia essent securi. Ut tentem eum, id est, idcirco istud præcipio, quatenus ex sequela hujus præcepti experiar, vel potius alios agnoscere faciam, et per modum tentantis me habeam, utrum ambulet in lege mea, an non. Quando Dominus dixit hæc, nondum contulerat legem, quæ in monte Sinai data est. Quomodo ergo ait, Utrum ambulet in lege mea? Et respondendum, quod jam dederat quædam præcepta in Marath, et protinus daturus erat legem concernentem hunc panem seu manna, videlicet quando et qualiter esset colligendus et accipiendus: imo jam aliquid tetigit inde; et paulo post, durante usu mannæ, daturus fuit legem in Sinai. Legem quoque naturalem et circumcisionis præceptum, ac alia quædam mandata, jam ante tradiderat Patriarchis in lege naturæ.

Die autem sexto parent quod inferant, id est, de materia hujus panis congruent, quod in tabernacula seu tentoria sua reponant; et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies, videlicet quinque diebus præcedentibus, ut sufficiat pro sustentatione, tam in ipsa feria sexta, quam in septima seu sabbato, quando non licet colligere. Hoc autem quod ait, Et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies, etc., dupliciter potest exponi: Primo, quod sexta feria colligebant duplo plus, quam aliquo die præcedente: et ita videtur intelligere Origenes. Unde et in Glossa ex ejus verbis habetur: In die sexta duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Huicque sensui consonat, quod infra in isto continetur capitulo: In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Secundo, sic illud quod collegerunt sexta feria, miraculose multiplicabatur, ita quod etiam pro sabbati refectione sufficiebat. Sicque non plus collegerunt substantialiter sexta feria quam aliis feriis, sed virtualiter, in quantum illud multiplicabatur in duplum. Quid vero huic expositioni videatur favere, infra capitulo hoc tangetur.

Insuper ex his verbis elicit Origenes, quod manna cœpit dari ac pluere die dominica, utpote prima die hebdomadæ, quam nos ob Christi in ea resurrectionem, appellamus dominicam et festivam. Sic etenim ait: Sexta dies appellatur, quæ ante sabbatum ponitur. Sabbatum autem septima dies est. Quæro ergo, qua die cœperit manna cœlitus dari, et volo comparare dominicam nostram cum sabbato Judæorum. Ex divinis namque Scripturis apparet, quod in die dominica primo datum est manna in terris. Si enim (ut ait Scriptura) sex diebus continuis collectum est, septima vero die, videlicet sabbato, cessatum est, constat quod cœpit dari dominica die. Intelligant ergo Judæi, jam tunc prælatam esse dominicam nostram Judaico sabbato; tuncque fuisse figuratum, quod in eorum sabbato non descendat ad eos gratia Dei. Hæc Origenes.

Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis, quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti. Quasi dicat Moyses: Imponitis mihi, quod quasi proprio capite vos induxerim in hunc locum, sed in hora hujus diei vespertina per evidentiam facti, utpote per miraculosam avium adventationem, certius cognoscetis, quia non nisi ex Dei imperio vos hucusque deduxerim. Et mane videbitis gloriam ejus, Domini, hoc est, præclaram ejus potestatem conspicietis in miraculoso descensu mannæ, quod cras mane videbitis. Causa quippe in suo cognoscitur et videtur effectu. Audivi enim murmur vestrum contra Dominum: quia in Deum et in ejus injuriam redundat murmuratio vestra contra me et Aaron facta, quia ex Dei præcepto in hunc locum vos duximus. Difficultatem tamen quamdam inducit conjunctio illa causalis, Enim. Nam quomodo Moysen audisse murmurationem filiorum Israel contra Deum, est causa quod vespere scient Dominum eduxisse eos ex Ægypto, atque quod mane videbunt gloriam ejus? Itaque quod ait, Audivi enim, etc., inducitur non tanquam causa beneficiorum tantorum, sed ut causa quod Moyses ista locutus est eis. Aliqui autem textus habent, Audivit enim: sicque sensus est, quod Dominus audivit murmurationem illorum contra Dominum, id est contra se factam. Si autem legatur, Audivi, quæstio est, cur singulariter dicitur, Audivi, quum pluraliter sit præmissum, Dixerunt Moyses et Aaron. Ad quod dici potest, quod Moyses tanquam principalis, de se singulariter ait, Audivi: quia ad eum præcipue pertinebat corripere populum, tanquam ad eorum prælatum. Nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? Quasi dicant: Quum non simus nisi ministri Dei, cui in vestra eductione et deductione in cunctis obtemperavimus, male agitis contra nos murmurando, et inter vos basse adversum nos colloquendo.

Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere: hoc est, volatilia faciet ad manus vestras venire hora præfata, ut capiatis ac præparetis ea ad comedendum; et mane panes in saturitate: hoc est, diluculo diei sequentis invenietis materiam panum, videlicet manna, quousque ad sufficientiam reficiemini; eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum: hoc est, querimonias vestras super defectu alimentorum cognovit, idcirco in hoc condescendet misericorditer vobis dando quæ appetistis. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum, id est, non solum nec principaliter est contra nos, sed contra eum, cujus vices gerimus circa vos, et ex cujus commissione peregimus ea, propter quæ contra nos murmuratis. Qui enim tali casu murmurat contra suum superiorem, magis murmurat contra Deum, quam contra proprium superiorem. Nam inhonoratio servi, redundat in Dominum. Propter quod vicariis suis ait Salvator: Qui vos spernit, me spernit.4 Paulus quoque: Qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum.5

Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universæ congregationi filiorum Israel: quæ congregatio magna exstitit et late diffusa, nec bene intelligere poterat simul, nisi vocem tubalem: ideo Moyses commisit ipsi Aaron proferre hæc verba; Accedite coram Domino, id est, divinæ majestatis ubique præsentis et omnia intuentis conspectui vos repræsentate, attendendo ejus incircumscriptam præsentiam, atque ad eam erigendo cor vestrum. Iste fuit modus loquendi in veteri Testamento. Sic namque ait et Samuel primo Regum: Accedite huc coram Domino. Et Psalmista: Accedite ad eum. Aliqui tamen sic exponunt:6 Coram Domino, id est coram parvo tabernaculo, in quo Dominus Moysi loquebatur, magno tabernaculo, de quo infra habetur, nondum facto.7 Hinc Magister in historiis scribit: Aiunt Hebræi eos primo habuisse parvum tabernaculum, in quo Dominum consulebant, de quo infra habetur: Tollens Moyses tabernaculum, tetendit illud extra castra. Vel sic:8 Coram Domino, id est coram columna nubis. Dominus namque in nube illa, et item in tabernaculo illo specialiter fuisse asseritur, in quantum ibi specialiter apparebat, operabatur, aut loquebatur. Ideo coram nube aut tabernaculo accedendo, coram Domino accessisse dicuntur. Audivit enim, id est cognovit, murmur vestrum, quoniam omnia, nuda et aperta sunt oculis ejus:9 atque ut scriptum est, Auris zeli audit omnia.10

Quumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem. Jam in solitudine erant, qualiter ergo respexerunt ad eam? nisi forte dicatur, quod scribuntur ad solitudinem respexisse, quia ad quamdam ejus partem, oculis eorum oppositam, in qua erat columna nubis, cum speciali diligentia conspexerunt, quia insolitum aliquid ibi apparuit. Unde subjungitur: Et ecce gloria Domini apparuit in nube, id est, Deus majestatem suam monstravit in columna nubis, per supernaturalem et inconsuetum quemdam splendorem sensibilem, divinæ præsentiæ repræsentativum. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus; scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. Circa hoc loquitur Origenes: Velim scire qualiter Judæi ista dicta suscipiant. Quid enim consequentiæ videtur habere, ut aut vespere carnes sine panibus comedant, aut mane panes absque pulmenti adjectione manducent? Et videtur Origenes insinuare, quod ista non valeant ad litteram proprie stare. Nihilo minus dici potest, quod ideo Dominus dixit, Vespere comedetis carnes, quia in vespera diei illius collegerunt comestibiles aves in copia. Ideo quoque disseruit, Mane saturabimini panibus, quia diluculo mox sequente pluit eis manna sufficiens, ex quo panes formabant. Et forsitan in vespera illa quidam illorum præ aviditate gulosa coxerunt avium carnes, comederuntque eas. Nam et quidam eorum adhuc aliquid habuerunt de pane, ut probabile reputatur.

Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra, id est, multitudo copiosissima coturnicum, quæ sunt comestibiles volucres, veniens et pervolans mare Rubrum, per latum resedit super domos Hebræorum, et quievit in terra juxta eosdem, ita quod juxta beneplacitum suum aves illas ceperunt. De hoc in Scholastica narratur historia: Ascendens coturnix de sinu Arabico, id est a regione seu loco quodam Arabiæ, ubi præcipue alitur, transcenso medio mari operuit castra. Estque coturnix avis regia, quam Josephus ortygiam vocat, Græci ὀρτυγομήτραν, nos vulgo curleium dicimus, a currendo, quia videlicet frequenter cursitant super terram. Hinc in Sapientiæ libro legitur: Viderunt novam creaturam avium, quum abducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis. In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra.11 Quocirca scribunt expositores: Ortygia est regio seu insula, in qua habitant et abundant coturnices, duobus super terram cubitis volitantes.

Quæritur, cur Dominus prius dedit eis carnes ad manducandum, quam panes. Dici potest, quod adhuc modicum quid habebant de panibus pro vespera illa, nihil autem de carnibus affectatis. Vel, quia in sua querimonia primo nominabant carnes, postea panes, dicendo: Utinam mortui essemus in Ægypto, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panes in saturitate! Iterum quæri potest, cur de carnium defectu murmuraverunt, et earum esum sic affectabant, quum haberent secum tot comestibilia pecora. Ad hoc Augustinus respondet: Cur in eremo carnes desideraverunt, quum de Ægypto cum multis pecoribus exierint, magna quæstio est. Nisi forte dicatur, quod in eremo non fuerant pascua: ideo minor pecorum fecunditas fecit eis parci, ne omnibus eis deficientibus, etiam sacrificiis necessaria deessent; vel, si quid aliud dici potest, unde solvatur quæstio hæc. Congruentius tamen creditur, quod non desideraverunt eas carnes quæ de pecoribus possunt haberi, sed eas quæ deerant. Rursus asserit Augustinus: Aves illas multi Latine coturnices vocant, quum sit aliud genus, coturnicibus non usquequaque dissimile.

Mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. Hoc Lyra exponens, ait: Ros, id est manna ad modum roris congelati. Unde infra dicitur, quod habuit similitudinem pruinæ, quæ est ros congelatus. Ista est expositio Catholicorum, secundum quam manna cadebat immediate super terram, sicque per rorem vel pruinam designatur hic manna. Deinde subjungit: Rabbi Salomon exponit hunc locum subtilius, dicens quod primo cadebat pruina super terram, et postea manna desuper, et postea ros aliquantulum congelatus desuper, ita quod manna jacuit inter duo illa tanquam munde servatum. Unde in Hebræo habetur: Mane quoque fuit operimentum roris in circuitu castrorum, et ascendit operimentum roris, et ecce in solitudine minutum discoopertum. Sed circa hoc dico, quod multi doctores catholici adstruunt manna fuisse distinctum a rore, et illud cum rore pariter descendisse, præsertim quum scriptum sit in Numerorum libro: Quumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.12 Ubi satis evidenter docetur, manna fuisse distinctum a rore. Non ergo oportuit in hac expositione perfidum illum catholicis doctoribus sic præferre. Doctores vero catholici, qui dicunt manna per rorem intelligi, dicunt hoc per similitudinem unius cum alio. Nam et in Scholastica historia dicitur ex Josepho: Mane quum orasset Moyses, ros descendens, illinitus est manibus ejus, quem primo suspicatus est esse imbrem; sed quum gustasset, sensit mellis dulcedinem, et panem promissum intellexit datum. Et jacuit ros per circuitum castrorum, et erat granum minutum quasi semen coriandri, album in modum pruinæ, et quasi pilo tusum. Hoc est quod in textu subjungitur: Quumque operuisset ros superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum. Non ait: Apparuit in solitudine minutus, videlicet ipse ros, sed tanquam de re alia loquens: Apparuit, inquit, in solitudine minutum, et quasi pilo tusum, etc., id est res quædam minuta, ante incognita, neque visa, et quasi pilo tusa, id est quasi tali instrumento percussa, quoniam erat mundum ac lucidum, quasi fuisset in mortariolo tusum, folliculisque exutum, quemadmodum et a grano frumenti cortex percussionibus amovetur.

Quod quum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat, Quid est hoc? Ignorabant enim quid esset. Ideo admirando ita locuti sunt. Neque enim simile quid visum antea fuit, ejusdem videlicet speciei. Si autem fuisset idem quod ros, non sic admirati fuissent. Quibus ait Moyses: Iste est panis, id est materia panis ex eo fiendi. Vel nomine panis intelligitur quodlibet alimentum. Manna autem per se fuit aliqualiter refectivum. Quem Dominus dedit vobis ad vescendum. Hic est sermo quem præcepit Dominus, id est cujus significationem jussit a vobis impleri. Unde sermo hic sumitur pro re significata per ipsum.

Deinde præceptum subjungitur : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum, gomor per singula capita, id est, pro unoquoque supposito colligatur tantum, sicut continet mensura nomine gomor, quæ secundum Glossam est mensura quinque sextariorum, et ut in fine hujus capituli scribitur, est decima pars ephi, quam mensuram Josephus vocat assarium. Nomina autem et modi mensurarum, apud diversos diversificantur, sicut numismata : ideo latet nos quantitas determinata illius mensuræ, secundum nostrarum maneriem mensurarum. Recitat tamen Lyra, quod secundum Rabbi Salomonem, gomor tenet quantitatem quadraginta duorum ovorum. Alii ex dictis Isidori ac Papiæ nituntur probare, quod gomor continet quartam Parisiensem cum media. Juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo, sic tolletis : hoc est, unusquisque paterfamilias accipiet omni die tot gomor repleta ex manna, quot sunt in domo sua personæ quæ vescantur hoc pane. Quamvis autem unus naturaliter multo plus manducet quam alter, Deus tamen præfixit universis et singulis eamdem mensuram : quoniam teste Josepho, quemadmodum manna supernaturaliter donabatur, sic supernaturaliter Deus disposuit, ut et fortioribus sufficeret illa mensura, et a debilioribus posset sine excessu consumi, ne fortiores cupiditate gulaque ducti, tam multum et impetuose colligerent, quod debiliores fraudarentur, fieretque inter eos turbatio. Nec his contrariatur quod subditur :

Feceruntque ita filii Israel, et collegerunt, alius plus, alius minus. Quidam enim habuerunt plures domesticos, alii pauciores : ideo unus potuit plus mannæ de terra colligere, alius minus. Sed in hoc servabatur æqualitas, quod pro unaquaque persona æque multum dabatur et reservabatur de manna. Propterea sequitur : Et mensi sunt ad mensuram gomor : quia pro unoquoque tantum accipiebatur. Nec qui plus de manna collegerat, habuit amplius; nec qui minus paraverat, hoc est, sibi procuraverat, reperit minus; sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt, hoc est, unusquisque sibi assumpsit præfatam mensuram. Verumtamen sicut Magister in historiis subtiliter tangit, istud dupliciter intelligi potest. Primo, sic quod collecta ex manna, reponebantur in grandes acervos, ex quibus unicuique unum gomor mensurabatur atque dabatur. Secundo, sic quod quantumcumque quis pro se collegerat, tamen veniens domum, non reperit nisi mensuram unius gomor. Et secundum Josephum, quod ultra hoc fuit collectum et reservatum, ad nihil utile fuit in crastino, quoniam vermes et amaritudo illud consumpserant. Porro littera primo intellectui magis consonare videtur. Nam dictum est, Mensi sunt ad mensuram gomor.

Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane, hoc est, nullus vestrum reservet de mensura mannæ unius diei aliquid in diem sequentem. Cujus præcepti causa superius tacta est, ne scilicet solliciti essent de crastino, nec ex tali sollicitudine unus alterum defraudaret in colligendo, sed filialem habendo confidentiam in providentia Dei, et exonerati a cura et requisitione pro sustentatione futura, Deo liberius deservirent. Verumtamen sexta die servabant manna pro die sequenti, ut infra exprimitur. Qui non audierunt eum, hoc est, præcepto Moysis jam præfato non obedierunt; sed dimiserunt quidam ex eis usque mane. Et dicunt Hebræi, quod isti erant Dathan et Abiron. Potius autem puto, quod multi fuerunt, quum infra tot centena millia, factum duorum virorum non tantum reputaretur. Et scatere cæpit vermibus, atque computruit manna sic reservatum die sequenti. Hoc tamen (ut creditur) non venit ex natura mannæ, imo hoc conservabile fuit ex sua natura ad tempus diutius, sed in detestationem inobedientiæ, gulositatis, ac immoderatæ sollicitudinis reservantium manna, jussit Deus illud ita corrumpi, et ne amplius sic servarent. Et iratus est contra eos Moyses ira per zelum, ex caritate, et affectu justitiæ. Nam ut apparet, mortaliter peccaverunt sic reservando contra præceptum. Moyses autem excessum illorum cognovit, vel ex revelatione divina, vel ex revelatione humana.

Colligebant autem mane singuli manna, quantum sufficere poterat ad vescendum : puta mensuram gomor. Quumque incaluisset sol, id est sole paululum ascendente, et terram calefaciente, manna liquefiebat, (quum juxta ignem induraretur, quod rori non convenit; idcirco non fuit ros) : ideo mane colligebatur, statim quum ros ei admixtus, resolutus et consumptus esset a solis calore. In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Qualiter hoc possit dupliciter intelligi, paulo ante inductum est. Qui autem exponunt hoc sic, quod sexta die non collegerunt plus quam aliis feriis, probant hoc per textum sequentem : Venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. Quod ita exponunt : Principes vulgi admirantes de hoc, quod mensura mannæ sexta die collectæ, fuit in se ipsa sic duplicata miraculose, quod tantum invenerunt in domo, ac si ipsa sexta die duplum collegissent, venerunt et recitaverunt Moysi tantum miraculum. Præterea, qui vellet aliam expositionem tenere, posset hanc litteram aliter explanare, dicendo quod venerunt, nuntiaveruntque Moysi, duplicem quantitatem mannæ se collegisse in sexta die, sicut eis præcepit, ut ab eo audirent, quando et qualiter facerent panes ex duplo illo, et an esset periculum de mannæ putrefactione. Imo, quod iste sit sensus clausulæ hujus, videtur ex verbis sequentibus.

Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino, id est, quies, qua die septima cessandum est ab operibus atque laboribus, ordinatur ad hoc, ut tunc Deo vacetur; ejusque cultui dedicatur requies illa, idcirco in ea nihil coquendum est. Unde subjungitur : cras quodcumque operandum est, facite; et quæ coquenda sunt, coquite. Hoc est, ea quæ die crastina, scilicet sabbato, faceretis et coqueretis, nisi præceptum celebrandi sabbatum impediret, facite et coquite sexta die. Quidquid autem reliquum fuerit, id est, quod de manna non consumitis, qua die illud collegistis, reponite usque in mane, id est, reservate pro die sequenti seu sabbato. Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo, puta in manna sic reservato, seu in pane formato : quæ formatio seu decoctio fiebat in die sexto, secundum modum qui in Numeris est descriptus, et paulo post tangetur. Dixitque Moyses :13 Comedite illud hodie. Istud dixit Moyses in ipsa sabbati die, ut sit sensus : Illud quod reservastis de manna ac alio cibo, a die præcedente usque in hodiernum, manducate hoc septimo die; quia sabbatum Domini est : propter quod reservastis illud in hunc diem, in quo non licet manna colligere, imo nec inveniretur in eo. Ideo subditur : non invenietur hodie in agro, id est in terra hujus deserti, in qua quasi in agro aliquid crescit graminis seu herbarum. Sex diebus colligite, etc., sicut expositum est.

Venitque septima dies, et egressi de populo, ut colligerent manna, quum tamen esuriem non haberent, nec indigerent colligere, sed superflua sollicitudo, gulositas, aut etiam curiositas incitavit eos ad illum egressum, quatenus experirentur an prolata a Moyse, essent vera, non invenerunt. Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis, id est, aliqui ex vobis non volunt, custodire mandata mea, quæ vobis præcepi de modo et tempore colligendi, edendique manna, et legem meam de sabbati celebritate servanda? Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, id est, diem sabbati celebrari præcepit, et in eo vos quiescere jussit; et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices. Maneat unusquisque apud semetipsum, id est, de loco suo non recedat. Unde expositorie subditur: nullus egrediatur de loco suo die septimo, id est, ad operandum non exeat, nec usque ad fatigationem conficiat iter, nec sine rationabili causa suæ habitationis exeat septa. Et sabbatizavit, hoc est, ab exterioribus quievit operibus, populus die septimo: ad recordandum beneficia Dei, specialiter creationis beneficium, atque ad quiescendum in Deo per exercitia devotionis. Sic utique quidam in populo illo sabbatizaverunt, videlicet justi. Alii corporaliter, non spiritualiter, sabbatizabant, qui et per mentis distractionem, inordinatas affectiones, ac alias culpas, a se ipsis longe digrediebantur.

Præterea, sicut fatur Andreas expositor, De manna contulit Deus octo præcepta: Primum, ut unusquisque colligeret manna quantum putaret sibi sufficere, utpote gomor pro quolibet homine. Secundum, ut unusquisque quotidie comederet unum gomor de manna præcise. Tertium, ut mane colligerent. Quartum, ut non reservarent ex manna in crastinum pro aliquo sex dierum. Quintum, ut sexto die colligerent duplum. Sextum, ut sexto die reservarent unum gomor pro sabbato. Septimum, ut illud gomor in sabbato manducarent. Octavum, ut unum vas continens mensuram gomor reservaretur de manna in tabernaculo, ad perpetuam rei memoriam. Itaque, qui in aliquo horum excesserunt, videntur peccasse mortaliter.

Appellavitque domus Israel nomen ejus, Man, id est, Israeliticus populus panem illum cum rore delapsum vocavit Man; quia dum primo viderunt eum, dixerunt: Manhu? quod est quid complexum, id est duæ dictiones, et sonat, Quid est hoc? ita quod MAN, significat, quid; HU autem, hoc. Nam et Josephus sic exponit. Posteriores tamen Judæi dicunt, per Man, significari præparatum (seu rem præparatam) ad comestionem: sicque diceretur panis hic, man, id est res a Deo præparata ad esum. Nos autem vocamus eum manna, id est panem cœlestem. Quod erat quasi semen coriandri, id est simile semini illi in figura et quantitate, quoniam parvum fuit atque rotundum; sed in colore differebat a semine illo quod nigrum est. Manna vero exstitit album, sicut in textu subjungitur: album, gustusque ejus quasi similæ cum melle, id est, dulcissimi fuit saporis ad instar panis confecti ex simila melle mixta. Simila quippe est delicatissima atque purissima tritici farina. De hoc pane et ejus sapore ac confectione, legitur in Numeris: Erat man quasi semen coriandri coloris bdellii. Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.14 Dicitur autem panis oleatus, in cujus pistratione oleum admiscetur.

Sed quæri potest, si panis ille fuit tam dulcis, cur quidam dixerunt de eo, Anima nostra nauseat, et arida est, super cibo isto levissimo.15 Respondetur, quod naturalis sapor mannæ, fuit dulcis valde et unicus, utpote talis, ut dictum est. Alius fuit sapor ejus supernaturalis ac multiplex, quem habuit in virtuosis ac justis, quibus sapiebat ut voluerunt. Si enim appetebant refici aliquo genere carnium aut piscium, sapuit eis ut cibus ille optatus: quod fuit ex gratia Dei, meritisque vescentium. Tertius fuit sapor ejus accidentalis, quem habuit in injustis, quibus propter eorum perversitatem fuit insipidus. Verumtamen in Scholastica historia legitur: Quod autem dicitur, quia sapiebat in ore cujusque quod desiderabat, non est multum authenticum. Forsitan ideo dictum est, quoniam liber Sapientiæ, ex quo dictum illud accipitur, non est de numero Scripturæ canonicæ. Verumtamen istud jam satis authenticum est, et viri catholici tenent sic communiter. Unde et Sapiens idem ait:

Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem :16 substantiam enim tuam, et dulcedinem quam in filios habes, ostendebas : et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur. Dicit autem et Josephus, quod locus ille quo manna primum descendit, hactenus rigatur siccis imbribus et hujusmodi rore.

Dixit autem Moyses : Iste est sermo quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo : hoc est, Dominus mihi jussit, ut faciam mensuram gomor impleri hoc manna ; et custodiatur in futuras retro generationes, id est per tempora futura, durante statu et ritu Israeliticæ plebis, ut noverint panem quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti : hoc est, quatenus posteri vestri recolant et perpendant, quam gratiose et miraculose nutrivi patres eorum in eremo, ut et grati sint Deo, et roborentur in fide. Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, hoc est receptaculum aptum : est equidem proprietas Hebræi sermonis, ut quod contentivum est alicujus rei, vas appelletur ; et mitte ibi man, id est, manna pone in vase illo, quantum potest capere gomor, videlicet mensura sic nuncupata ; et repone coram Domino, hoc est in tabernaculo, in quo Dominus specialiter esse et habitare censetur, ad servandum in generationes vestras, sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. Primo enim posuit manna illud in urna, imo in aurea urna, ut in historiis ait Magister. Unde in epistola ad Hebræos habetur : Urna aurea habens manna.17

Denique jam in isto articulo dictum est, quod quando Moyses jussit hæc, fuit ibi tabernaculum parvum ; et in illo, quidam Catholici et Hebræi affirmant, urnam illam cum manna fuisse locatam, quousque magnum tabernaculum fuit constructum. Alii dicunt, quod non fuit positum vas illud cum manna, nisi in tabernaculo magno. Unde quod hic dicitur, intelligunt dictum per prolepsim, id est anticipationem, qua aliquid recitatur quasi antea factum, quum tamen factum sit postea, sicque Augustinus exponit : imo (ut fertur) Hebræi nonnulli testantur, quod Deus non dedit istud præceptum ante magni tabernaculi constructionem in monte Sinai facti, ut infra describitur.

Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, videlicet toto tempore quo fuerunt in deserto. Ideo subditur : donec venirent in terram habitabilem. Hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan. Verumtamen sicut in Glossa ex Augustino asseritur, non est intelligendum quod filii Israel cessaverunt comedere manna, statim ut introierunt habitabiles terras. Transierunt enim per Idumæam ex latere, et per regna Sehon et Og usque Jordanem, in quibus terris usi sunt manna. Additque Augustinus, quod in terris illis potuerunt fortassis uti tam manna, quam alio pane. Transito autem Jordane, et facta circumcisione secunda in Galgalis, celebratoque Pascha, defecit manna die sequenti, quum comedissent de frugibus terræ Chanaan, ut habetur in libro Josue.18

Postremo, circa hæc recitat Rabbi Paulus, quod inter Hebræos antiquos multum authenticos, fuit disceptatio grandis de manna. Nam quidam eorum, videlicet Rabbi Aquila, dixit manna fuisse panem quo vescuntur et angeli : quod alius nomine Rabbi Ismael reprobavit, dicens angelos non vesci corporeo cibo. Moderni autem Hebræi, ut Rabbi Moyses Gerundensis, et alii, sequuntur primam opinionem, dicentes quod manna fuit lumen divinum incorporatum : sicque filii Israel reficiebantur eodem pane, quo angeli reficiuntur : ii quidem lumine divino non incorporato, Israelitæ autem lumine divino incorporato. Sed ista opinio stulta et rudis est. Si enim per lumen divinum intelligunt lumen increatum æternum, quod Deus est, constat illud non esse incorporatum. Si autem per lumen divinum intelligunt lumen creatum, videlicet lumen gloriæ, aut aliquid tale angelis sanctis infusum sive inhærens, certum est, quod illud non sit substantia, sed accidens quoddam, cui non competit incorporari, neque corporaliter alere et augere. Ideo

A Sancti dicunt, quod manna fuit quid corporale, ministerio angelorum formatum in aere. Unde et panis angelorum vocatur, non quod illo vescantur, sed quia ad ejus formationem ac administrationem seu descensum, obsequebantur.

Footnotes

  1. Exod. xv, 27. ↩

  2. Exod. x 18, 51. ↩

  3. Thren. iv, 9. ↩

  4. Luc. x, 16. ↩

  5. 1 Thess. iv, 8. ↩

  6. 1 Reg. xiv, 36. ↩

  7. Ps. xxxiii, 6. ↩

  8. Exod. xxxiii, 7. ↩

  9. Hebr. iv, 13. ↩

  10. Sap. i, 10. ↩

  11. Sap. xix, 11, 12. ↩

  12. Num.xi,9 ↩

  13. Num. xi, 8. ↩

  14. Num. xi, 7, 8. ↩

  15. Num. xxi, 5. ↩

  16. Sap. xvi, 20, 21. ↩

  17. Hebr. ix, 4. ↩

  18. Josue v, 12. ↩

Chapter 33 of 72