Articulus 31
PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI A LOCO : SUMPSIT ERGO MARIA.
QUONIAM non solum viri, sed feminæ quoque per maris divisi fundum perfectæ sunt, congruum fuit ut ipsæ gratias agerent Deo. Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron : habuit enim gratiam prophetiæ, sicut et fratres ejus. Tamen gratia illa fuit major in Moyse ; et forsan etiam fuit major in Aaron, quam in Maria sorore Aaron. Quare potius hic vocatur soror Aaron, quam Moysis ? Dici potest, quod gratia brevitatis solus Aaron exprimitur ; vel quia senior Moyse fuit. Recitat tamen Lyra, quod Judæi reddunt super hoc aliam causam, dicentes, quod Moyse nondum nato, quando non habuit fratrem nisi Aaron, hæc Maria prophetavit suæ matri, quod paritura esset filium, qui populum Israel liberaret. Sed incertum videtur, quod in ætate illa tam puellari habuisset gratiam prophetiæ. Et si ita fuit, tamen hoc parum facit ad istud, cujus nunc causa inquiritur. Tympanum in manu sua. Tympanum enim est musicum instrumentum factum de corio extento, siccato atque firmato, quod sonum emittit percussione pellis ita extentæ. Egressæque sunt omnes mulieres post eam : nam sicut Moyses fuit eminentior inter viros, sic soror sua ob suam sanctitatem et sapientiam inter feminas ; cum tympanis et choris : non quod unaquæque illarum habuerit tympanum aut chorum, sed aliquæ inter eas. Per mulieres vero etiam puellæ et virgines intelliguntur. Porro chorus nunc sumitur pro musico instrumento, quod fit ex simplici pelle duas cutes habente, per quarum unam inflatur, per aliam reddit sonum. Potest tamen chorus nunc sumi pro concordi et pacata seu recte disposita societate, quoniam feminæ taliter se habendo sequebantur Mariam.
Quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino hymnum victoriæ, gloriose enim honorificatus est : quia per opera præinducta ostendit præclare se super omnia honorabilem esse ;1 equum et ascensorem dejecit in mare : sicut expositum est. An autem hunc versum dumtaxat præcinebat, an et sequentes omnes, aut quosdam, præcise quis novit ? Forsitan præcinebat et alios versus, sed feminæ repetebant primum versum, vel etiam alios singulatim. Itaque simul ore cantabant, et manu in musicis instrumentis ludebant, quemadmodum David consuevit cum sono citharæ vel cum psalte, canere psalmos. Sic igitur illa præcinebat, et aliæ repetebant, sicut in choreis fieri solet.2 Nam et Durandus in Summa sua dicit eas choros duxisse, et addit quod illa fuit bona chorea. Aliqui quoque dicunt, quod eodem modo præcinebat Moyses viris ; non tamen habetur ex textu, quod cum præfatis musicis instrumentis ipse et ceteri viri cecinerunt. Consueverunt autem feminæ Hebræorum scire hujusmodi musicos ludos. Unde et primo Regum habetur, quod mulieres egressæ sunt in occursum Saul regis et David cum tympanis, etc.3 Quidam præterea dicunt, quod Maria hæc per spiritum prophetiæ cognovit, Deum esse taliter collaudandum in via pro beneficiis post egressum ab Ægypto præstandis : ideo tulit tympanum secum, alias quoque feminas induxit ad asportandum secum præfata musica instrumenta. Sed sive per revelationem hoc præcognovit, sive non, dici potest quod portaverunt secum hujusmodi instrumenta, sicut et alia vasa ac utensilia sua, quasi in Ægyptum non redituræ.
Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro, id est, filios Israel fecit inde recedere per desertum versus terram promissam. Et ait quidam, quod ideo dicitur, Tulit, quia cum quadam violentia et importunitate fecit eos inde abire, quoniam ex avaritia erant nimis intenti ad Ægyptiorum spolia detrahenda et colligenda. Sed quum filii Israel fuerint plus quam duplo plures, quam submersi Ægyptii, ut patet in expositione præcedentis capituli, potuerunt infra modicum tempus illorum colligere spolia. Imo dictum est, quod septem diebus morati sunt juxta littus maris, venientes quotidie cum tympanis et musicis instrumentis ad littus, cecineruntque Domino canticum Moysis. Ideo propter spolia detrahenda non fecerunt nimiam moram ibidem, nec in eo quod dicitur, Tulit, aliqua violentia aut importunitas denotatur. Nam et capitulo duodecimo dictum est: Tulit populus farinam conspersam.4 Capitulo quoque tertiodecimo: Tulit Moyses ossa Joseph.5 In quibus orationibus in verbo hoc, Tulit, nulla violentia aut importunitas importatur. Et † ingressi sunt in desertum Sur. Quod qualiter sit intelligendum, diffuse expressum est in præcedentis elucidatione capituli.
Ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, sequentes nubis ducatum; et non inveniebant aquam. Nam et raro pluit ibidem. Et si fuerit ibi aqua, ex solis ardore solet siccari. Et venerunt in Marath, id est locum quem paulo post sic vocaverunt, sicut patebit; nec potuerunt bibere aquas de Marath, id est, quæ erant in loco illo, eo quod essent amaræ. Unde et congruum loco nomen imposuit, vel Moyses, vel populus, vocans † illud Marath, id est amaritudinem. Sicque a qualitate imposuit nomen substantiæ. Et quod ait, Vocans illud, sic potest exponi: vocando exprimens nomen loci illius. Porro Mara et Marath, idem est nomen. Mara autem indifferenter significat amaritudinem vel amarum. Siquidem scriptum est, Ne vocetis me Noemi, id est pulchram, sed vocate me Mara, id est amaram.6 Magister autem in historiis dicit: Vocaverunt locum illum
A Marath, ab amaritudine aquæ, vel potius pro amaritudine animi sui. Animæquior namque est sitiens, quando non invenit potum, quam dum inventum gustare non valet. Josephus vero velle videtur, quod aquæ amaritudinem contraxerunt, quia non movebantur ab aliquo, sed stabant semper immotæ. Unde et dicitur: Et vitium capiunt, ni moveantur, aquæ. Dicit equidem ibi fuisse puteum parvum, in quo fuit hæc aqua, et nomine putei intelligit forsitan lacum.
Et murmuravit populus contra Moysen, dicens: Quid bibemus? In quo patet eorum perversitas, impatientia, ingratitudo, inconsideratio. Debuerunt etenim tantum prælatum, patrem, ac ducem, quem viderunt Deo tam familiarem et carum, cum omni reverentia humiliter interrogare ac alloqui, et sperare in Domino, quem viderunt tanta fecisse pro eis. Murmuraverunt itaque propter potus, non propter cibi, defectum, quia adhuc reficiebant se parce cum cibo ex Ægypto allato. Jumenta quoque eorum aquæ poculo indigebant.
At ille clamavit ad Dominum, ferventer orando. Nec impatienter respondit murmuratoribus illis, sed pro malis bona retribuit: quoniam tanta debet esse prælati perfectio, ut sua bonitate et probitate, subditorum malitiam improbitatemque vincat. Verumtamen non omnes filii Israel murmuraverunt, sed vulgares et imperfectiores. Qui ostendit ei lignum. Dicunt quidam, quod in eremo illa non erat lignum crescens, sed Deus miraculose illud adduxit. Quod et Augustinus sentire videtur, ut patet in Glossa. In Scholastica quoque historia fertur: Forte miraculose factum est, ut in solitudine, in qua non erat lignum, id est arbor crescens, inveniretur lignum.
Quod lignum quum Moyses misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt, id est, dulces atque potabiles factæ sunt. Putant aliqui, quod lignum illud fuit naturaliter dulcorativum aquarum. Ad quod illud Ecclesiastici posset allegari:7 Nonne a ligno indulcata est aqua amara? Et loquitur ibi illa scriptura de naturalibus et medicinalibus terræ nascentium proprietatibus. Nempe verbis illis immediate præmittitur: Altissimus de terra creavit medicinam, et vir prudens non abhorrebit illam. Tamen (ut in Scholastica recitatur historia) Hebræus dicit lignum illud amarissimum exstitisse, et ideo Deum jussisse, ut illud projiceret in aquam amaram, quatenus dum ex additione amari ad amarum, fieret dulce quod fuit amarum, clariusque ostenderetur divina potentia, quia majus erat miraculum. Sed quidquid horum dicatur, constat quod Deus solo imperio poterat aquam illam dulcificare. Ideo propter aliquid mysticum designandum, Origenes et alii putant Deum illud de ligno jussisse. Circa hæc Josephus scribit: Sumens Moyses virgam quam in præsenti habebat, scidit eam in longitudinem ejus per medium, et jecit in puteum, præcepitque fortibus viris ut aquam haurirent, et plurimam haustam prius effunderent, ut ultima remanens diu concussa, potabilis fieret. Verumtamen dictum hoc Josephi non est intelligendum de Moysis virga, per quam fecerat signa, sed de ligno sibi ostenso, in quo fecit incisionem per longitudinem ejus.
Ibi constituit ei præcepta atque judicia: id est, in loco præfato post exhibitionem hujus beneficii atque miraculi, Deus per Moysen dedit ac posuit populo Israel quædam præcepta et judicia, id est judicialia instrumenta seu jussa, per quæ regerentur ad convivendum pacifice ac juste ad invicem. Sicque per præcepta, intelliguntur mandata ad Dei cultum directe spectantia.
Et ibi tentavit eum: id est, Deus ibidem dedit ista præcepta populo, ut per observantiam aut transgressionem eorum Deus tentaret hunc populum, an vere obediens esset sibi, an non. Tentavit, inquam, non ut ipse cognosceret illud, sed ut innotesceret aliis, ad instructionem vel cautelam eorum, quemadmodum tentavit Abraham, Job, atque Tobiam.8 Deus autem neminem tentat tentatione ad fallendum tendente, aut ad vitium inclinante.9
Sic ergo tentavit populum illum, dicens per Moysen: Si audieris vocem Domini Dei tui, id est verba divina, auribus cordis et corporis; et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius: qui enim transgreditur unum, fit omnium reus, quia mortaliter peccat;10 cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te, id est, nullam infirmitatum et plagarum quas inflixi Ægyptiis, tibi infligam. Quod intelligendum est pro tempore quo fuerunt in deserto, et quantum ad justos et obedientes, sicut ex verbis immediate præhabitis elucescit: de illis enim nunc loquitur. Unde et fertur in Psalmo:11 Non erat in tribubus eorum infirmus. Rebelles vero frequenter ac dire leguntur in deserto percussi: de quibus et constat, quod in solitudine obierunt, non utique absque præviis infirmitatibus. Verumtamen Augustinus super illud, Non erat in tribubus eorum infirmus, glossando addit, Sed corpore, non animo. Per quod insinuare et sentire videtur, verbum illud, etiam de iniquis esse intelligendum. Ad quod dici potest, quod etiam justi, qui inter illos fuerunt, natura fragiles erant, et aliquando peccaverunt, imo et quidam eorum mortaliter, ut patet de Aaron in vituli conflatione et incredulitate ad aquas Contradictionis.1213 Ego enim sum Dominus salvator tuus, non solum ex Ægyptia servitute, et Rubri maris devoratione ac gladio Pharaonis, sed item ex servitute diaboli, jugo peccati, damnatione inferni.
Venerunt autem in Elim. Hoc loco quidam capitulum sequens incipiunt, aliqui vero ibi, Profectique. Venerunt autem filii Israel in Elim, id est in locum solitudinis istius sic nominatum. Ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ, et castrametati sunt juxta aquas: id est, mansionem et tentoria seu turmas suas ibi fixerunt ad tempus, ob loci amœnitatem et commoditatem: quia et aquæ fluenta, et arborum fructus præbuerunt eis refectionem; fuitque eis solatium quod juxta numerum duodecim tribuum suarum, repererunt ibi duodecim fontes, sic quod quælibet tribus potuit specialem fontem habere. Attamen Josephus scribit, quod modica fuit aqua in fontibus illis, et quod manibus inde sumebatur, cœnosum erat, inutile et impurum. Idcirco et palmæ erant parvæ staturæ, eo quod non satis irrigabantur ex aquis, nec humor ille sufficiebat ad terram conglutinandam.
Circa præhabita quæritur, quæ fuerunt præcepta in Marath data, quia textus non exprimit ea. Ad hoc Lyra allegat et sequitur Rabbi Salomonem, dicentem: Dominus videns filios Israel in solitudine otiosos, ne per otium laberentur ad deteriora, contulit eis duo præcepta, ut studerent in eis ad intelligendum atque implendum: unum fuit de observantia sabbati, quod plures observationes includit; alterum fuit de oblatione vacæ rufæ, ex cujus cineribus aquæ injectis ac mixtis, aqua lustrationis fiebat, per quam purgabantur immundi, ut in Numeris describitur. Subdidit etiam eis copiam de pertinentibus ad judicia inter eos agenda, quatenus inter se juste conversarentur. Sed contra hæc Rabbi Paulus affirmat: Antiqui Hebræi communiter tenent, quod præceptum de sabbato, et quædam judicialia, data sint in hoc loco, non autem de vacca rufa.14 Nam de sabbato dicitur sequenti capitulo ante legis donationem: Videte quia Dominus dedit vobis sabbatum.15 De judicialibus quoque satis necessarium fuit, quatenus per ea tantus populus regeretur usque legislationem. Sed inter illa præceptum de vacca rufa, fuisset superfluum pro tunc, quousque tabernaculum fieret, et alia sacra, ad quorum ingressum aut tactum requirebatur purgatio immundorum per aquam lustrationis, ut præallegato Numerorum habetur libro.
Insuper, juxta mysticam interpretationem, per Mariam Moysis sororem prophetissam, optime designabatur Deifera atque sanctissima virgo Maria, quæ de liberatione generis humani per Filii sui passionem atque baptismum, jugiter ac devotissime cecinit Deo gratiarum præconia cum tympano, id est plenissima suæ mundissimæ carnis cruciformi mortificatione:16 quam omnes mulieres virginesque devotæ in lege evangelica sunt secutæ cum tympanis, id est corporum suorum refrenationibus, et choris, id est sanctis concordationibus. Imo et quælibet devota anima eam imitari sic debet. Denique, juxta Boetium in primo Musicæ suæ, Omnis musica instrumentalis, fit nervorum tensione, aut spiritus inflatione, aut percussione rei concavæ. Si nervorum tensione, vel redditur sonus a superiori, et sic est psalterium; vel ab inferiori, et ita est cithara. Si spiritus inflatione, aut humano, aut aliunde attracto seu collecto: si humano, vel continuo, et ita est tuba; aut interpolato, et sic est chorus, per quem designatur concordia vocis et cordis in societate pacata. Si aliunde collecto per folles, sic sunt organa. Si vero sonant percussione pellis extensæ, tympana appellantur. Quæ autem percussione æris cavati, dicuntur cymbala: quæ ad invicem percussa, sonum reddunt acutum. Itaque, quoniam tympanum fit extensione corii siccati, per ipsum mortificatio carnis signatur. Qui autem Deo vult placitas laudes offerre, necesse habet carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigere, et scandalizantia membra abscindere.17
At vero per hoc quod filii Israel post liberationem suam a Pharaone, inciderunt periculum sitis et venerunt in Marath, figuratur, quod fideles post divinorum infusionem charismatum, et consolationem Spiritus Sancti, interdum ruunt in gravem tentationem et afflictionem; nec aquam Marath bibere valent, nisi dulcoretur per lignum, id est, rigorosam et strictam pœnitentiæ refectionem ac fletum nequeunt sustinere, nisi dominicæ passionis et crucis meditatione ungantur, vel contemplatione sapientiæ, quæ significatur per lignum. Tamen per lignum illud missum in aquam, secundum Augustinum, figuratur crucis mysterium: quia per Christi passionem, omnis adversitas facta est non solum tolerabilis, imo et dulcis Christidelibus.
Amplius, per promissionem illam filiis Israel factam, quod nullus eorum infirmaretur, si Deo in omnibus obedirent, hoc designatur, quod si Christi præcepta integre observemus, ab omni animarum languore efficiemur immunes. Nec putandum, quod corporalis sanitas promissa sit filiis Israel, tanquam finale principaleque præmium pro divinorum observatione præceptorum: quoniam corporalia et terrena ac transitoria bona, non sunt finis spiritualium bonorum, puta virtutum, virtuosorumque actuum; ideo nec sunt principalis merces eorum, quum finis sit dignior mediis. Sed sub corporalibus illis bonis, dona spiritualia et præmia æternalia ac superna intelliguntur. Hebræis autem imperfectis ac rudibus, et nondum in fide constabilitis, promittebantur corporalia et terrena, ut per ea ædificarentur in fide, et exspectare discerent invisibilia ac æterna. Venerunt autem in Elim. Per Elim, ubi erant duodecim fontes, septuagintaque palmæ, designatur Christi Ecclesia, in qua est duodenarius numerus Apostolorum, qui splendidissimi fontes sunt saluberrimorum documentorum, de quibus accipi potest illud Psalmi: In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israel. Et illud in Isaia:18 Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris.19 Per septuaginta vero palmas, figurati sunt totidem Christi discipuli, qui in prædicatione evangelicæ legis non mediocriter cooperati sunt sanctis Apostolis.20
Footnotes
-
*magnificatus*. ↩
-
II Reg. VI. ↩
-
I Reg. XVI. 6. ↩
-
Exod. xii, 34. ↩
-
Exod. xiii, 19. ↩
-
Ruth. 1, 20. ↩
-
Eceli. xxxviii, 5. ↩
-
Gen. xxii, 1, 2. Job 1, 12. ↩
-
Tob. II, 12; xxii, 12. ↩
-
Jacob, 10. ↩
-
Ps. civ, 37. ↩
-
Num. xxvi, 14. ↩
-
Exod. xxxii, 4. ↩
-
Num. xix, 9 et seq. ↩
-
Exod. xvi, 29. ↩
-
Sensus mysticus. ↩
-
Galat.v,24. ↩
-
Ps. lxv 27. ↩
-
Is. xii, 3 ↩
-
Luc. x, ↩
Chapter 32 of 72