Articulus 33
SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI SEXTIDECIMI ELUCIDATIO.
QUUM venissent filii Israel in desertum Sin, murmuraverunt contra Moysen propter victualium carentiam, et loci asperitatem atque infecunditatem. Per solitudinem illam, areta via salutis, conversatio pœnitentialis, claustralis quoque religio designatur. Itaque per carnalium Judæorum murmurationem, figurata est impatientia, indignatio, murmuratio Christianorum modicam fidem habentium, qui adhuc sensualitatem non evicerunt. Isti post arreptum iter salutis, post pœnitentiam inchoatam, aut post religionis ingressum, tentantur de facili, dum adversitates, irrisiones, persecutiones aut infirmitates eis contingunt, dum non reficiuntur ad libitum, dum fame, siti aut frigore affliguntur, in tantum ut interdum suis superioribus indignentur, aut obloquantur, vel quod pejus est, in faciem injurientur eisdem. Non enim attendunt providentiam Dei, omnia justissime pro suorum electorum salute moderantis ac disponentis. Idcirco in tentatione deficiunt, et propria impatientia superantur. Denique sicut et Origenes conscribit, quando de intemperie cœli, de infecunditate terræ et arborum, de imbrium raritate, de aliorum prosperitatibus causamur, murmur contra Deum attollimus. Et sicut in filios Israel murmurantes, tandem sunt missi igniti serpentes;1 ita qui in præmissis permanent vitiis, immundissimis traduntur spiritibus et venenatis dæmonibus, qui eos occultis perimunt morsibus. Væ eis qui post conversionem suam ad ollas carnium, id est ad pristinas voluptates et vanitates, de quibus semper lugendum est, rursus adspirant, qui sunt canes reversi ad vomitum.2
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cœlo. Sic Deus ex sua pietate immensa interdum quasi compatitur ita murmurantibus et aversis, atque per consolationem spiritualem, per visitationem internam, recreat, retrahit, ac roborat eos. Virtuosis autem et in via salutis ac religionis proposito jugiter proficientibus, multo copiosius atque frequentius pluit et infundit hujusmodi manna. Qui dicere possunt:3 Benedictus Dominus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.4 Itemque: Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine. Itaque, per manna potest intelligi divinæ consolationis suavitas, spiritualis dulcedo, affluentia munerum divinorum, prædicatio quoque verbi cœlestis, et potissimum Eucharistiæ sacramentum; imo ipse Dominus Jesus Christus, qui ait Judæis: Non Moyses dedit vobis panem de cœlo, sed Pater meus dat vobis panem verum.5 Ego sum panis vitæ. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. In hoc pane verissime est omne delectamentum, et omnis saporis suavitas. Iste est panis angelorum, cujus deitate angeli sancti æternaliter et insatiabiliter reficiuntur. Iste panis est Lumen divinum, Verbum æternum, incorporatum et incarnatum, quo veri Israelitæ aluntur. Præterea, salubris doctrina, sacra Scriptura, verbum salutis, recte vocatur manna dulcissimum: quo quid dulcius esse potest, quum scriptum sit, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua? Hinc Jonathas et veri Hebræi primo Machabæorum libro fatentur:6 Nos nullo horum indigemus, solatio habentes sanctos libros qui in manibus nostris sunt.7 Toties itaque Deus pluit, quoties verba ipsius prædicantur hominibus. Dulcissima autem ipsius pluvia, est unctio Spiritus Sancti, allocutio ejus interna, illuminatio supernaturalis, qua divina intelliguntur secreta. Unde ait Propheta: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hereditati tuæ.8
Insuper, quodlibet manna præfatum debemus quotidie quærere mane, juxta illud, Quærite primum regnum Dei;9 et tantum manducare, id est mente capere, quantum possumus, ut ad meliora et viciniora saluti indefesse tendamus. Sexta autem die duplum oportet colligere, quoniam in profestis diebus debemus nos specialiter præparare ad ea quæ sunt cultus divini, atque ad sacram communionem, expediendaque corporalia expedire, ut in sancta festivitate solis divinis ac interioribus simus intenti. Quemadmodum autem manna servatum in diem sequentem computruit, servatum vero in sabbatum, integrum mansit: ita si bona agamus amore retributionis terrenæ, aut intuitu laudis humanæ, pereunt et putrescunt; si autem propter requiem regni cœlestis, quæ per sabbatum designatur, optime conservantur.
Vespere scietis, quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti, et mane videbitis gloriam ejus. Per Vesperam designatur sexta et ultima mundi ætas, in qua Filius Dei venit in mundum per incarnationis mysterium, de qua ait sanctus Joannes apostolus, Novissima hora est:10 in qua per Apostolos toti prædicatum est orbi, qualiter Christus nos de hoc sæculo nequam salvavit. Mane autem videbimus gloriam ejus, quia in resurrectione futura, et in exordio, quo eum resuscitati in die æternitatis sumus visuri, videbimus eum clare et beatifice sicuti est. Potest quoque per Mane intelligi inchoatio illuminationis supernæ, seu exordium diei gratiæ ac virtutum: in quo Mane videbimus gloriam ejus, excellentiam suæ divinitatis per donum sapientiæ contemplando. Rursus, impletum est istud quasi ad litteram, dum Christo in cruce defuncto, post innumerabilia quæ tunc fiebant, eodem die ad vesperam multi confessi sunt, quia hic homo vere Filius Dei fuit. Quod licet a solo Centurione dictum legatur, Nicodemus tamen, Joseph ab Arimathea, et alii multi utriusque sexus ita senserunt, saltem implicite et æquivalenter, quamvis in fide nutaverunt.1112 Nam et omnis turba eorum qui aderant, percutientes pectora sua revertebantur.1314 Mane autem tertiæ diei, qua Christus resurrexit, majestatem ejus viderunt sanctæ mulieres, quæ ad sepulcrum venerunt, quæ et angelos conspexerunt.1516
Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Audivi murmurationes filiorum Israel. Timeamus ergo et nos, ne Deus audiat murmurantes, et impleamus illud Apostoli: Neque murmuraveritis, sicut quidam illorum murmuraverunt.17 Unde et Sapiens præcipit: Custodite vos a murmuratione quæ nihil prodest, quoniam sermo obscurus non ibit in vacuum.18 Nempe ut asserit Augustinus: Nulla re tantum offendit populus Israel Deum, ut murmurando. Præcipue quoque vitemus, ne contra prælatos et spirituales patres nostros aliquando murmuremus, ne et ipsi juste ac veraciter dicant nobis: Non contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum, et ne Deus illorum injuriam reputet sibi factam, et horribiliter vindicet eam.
Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: quia in ultima mundi ætate Christi corpore enutrimur, cujus gratia ac virtute generatur in nobis spirituale mane, quum ipse sit Sol intelligentiæ atque justitiæ, sua præsentia diem gratiæ in anima causans.19 Nam eo ita præsente, sincera et clara in mente sunt omnia, et tunc panibus saturamur, quoniam pane sacramentali, pane vitæ et intellectus, pane lacrimarum et compunctionis, imo et internæ jucunditatis, pane virtutum, virtuosorumque actuum copiose reficimur.2021 Itaque huic Vespere statim conjungitur istud Mane. Verumtamen in mane diei æternitatis felicius saturabimur, quando replebitur et plene contentabitur in bonis desiderium nostrum.22
Ascendens coturnix, cooperuit castra. Per coturnicem, avem regiam, pinguem et comestibilem, prope terras volantem, intelligitur Christi regis nostri humanitas, omni divino charismate superplenissima, quæ universas replet ecclesias, et omnium reficit mentes. At vero per hoc quod manna venit cum rore, eratque rotundum, minutum, subtile, album et purum, quid aliud figuratur, nisi quod verbum Dei, gratia, virtutes, et consolationes internæ, sunt spiritualia bona valde subtilia, munda, parva quantitate, imo magis non quanta, sed magna virtute? Sed et ipsa Christi humanitas et incarnationis mysterium, nonne omni subtilitate, puritate, candore, perpetuitate replentur? Ex quibus unus plus colligit, alter minus, quia unus plus alio proficit atque intelligit. Verumtamen omnes idem suscipiunt Sacramentum, atque eodem in patria perfruuntur objecto. Quumque incaluisset sol, liquefiebat. Sic quando Sol sapientiæ, Dominus Deus noster, solus ex se et per se lucens, ac cuncta illuminans, mentes nostras igne sanctæ dilectionis ac devotionis fervore accendit, omnis recedit duritia cordis, habitusque virtutum fluunt in actum. Et Eucharistiæ sacramentum per suos effectus liquescit in nobis, omnia interiora animæ penetrans, irrigans, atque in compunctionis jucunditatisque fletum resolvens.
Requies sabbati sanctificata est Domino. Maneat unusquisque apud semetipsum.
A Itaque festis diebus Deo in omni tranquillitate interna vacemus, maneatque unusquisque apud se ipsum, id est, in cordis sui recollectione in Deo, sic figat dispositiones, cordis distractiones abjiciat; orando, meditando, psallendo, communicando, celebrando, contemplando sit stabilis ac sincerus. Spiritualiter equidem communicandum est omni Christiano quotidie. Iste est sermo quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes. Per repositionem et conservationem mannæ in aurea urna in tabernaculo et in templo, quid figuratum videtur, nisi quod verum ac divinissimum Manna, Dominus Jesus unigenitus Patris, in Sacramento jugiter in Ecclesia conservatur in repositorio aureo ad perpetuam suæ passionis et dilectionis memoriam, atque ad nostram saluberrimam refectionem? Et ut sciamus, qualiter ipsemet Dominus et Salvator, patres nostros sanctos Apostolos in Cœna novissima refecit hoc pane; deinde quotidie primitivam Ecclesiam, ceterosque fideles usque in præsens.
Filii autem Israel manducaverunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem. Sicque Christifideles per omne tempus vitæ præsentis qua degunt in hac terra, in via reficiuntur dominicis Sacramentis, quousque finito peregrinationis hujus curriculo, terram ultimate promissam, paradisum cœlestem introeant. Nunc enim Christi corpore et sanguine sub velamento sensibilium formarum spiritualiter nutriuntur, et ejus deitatem contemplatur per fidem, ea quoque fruuntur vicibus interpolatis et imperfecte per caritatem nondum perfectam. Porro in patria illa cœlesti ejus humanitatem glorificatam clarissime cernent, cujus intuitu foris reficientur, imo et intus, quantum ad accidentale pertinet præmium. Deitate autem ipsius beatifice perfruentur clare per speciem, quemadmodum repromisit:23 Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum.24
Footnotes
-
Num. xxi, 6. ↩
-
Prov. xxvi, 11. ↩
-
II Cor. 1, 3, 4. ↩
-
Ps. xxx, 20. ↩
-
Joann. vi, 32, 48, 59. ↩
-
Ps. cxviii, 103. ↩
-
1 Mach. xii, 9. ↩
-
Ps. lxvii, 10. ↩
-
Matth. vi, 33. ↩
-
1 Joann. u, 18. ↩
-
Joann. xix, 39, 38. ↩
-
Matth. xxvii, 54. ↩
-
Luc. xxvi, 48. ↩
-
Luc. xxiii, 48. ↩
-
Matth. xxviii. ↩
-
Marc. xvi, 1. ↩
-
1 Cor. x, 10. ↩
-
Sap. i, 11. ↩
-
1 Joann. ii, 18. ↩
-
Ps. lxxxix, 6. ↩
-
Eccl. xv, 3. ↩
-
Ps. cu, 5. ↩
-
Joann. xiv, 21. ↩
-
Eccli. xv, 3. ↩
Chapter 34 of 72