Skip to the text

Articulus 34

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMIDECIMI : IGITUR PROFECTA OMNIS MULTITUDO FILIORUM ISRAEL DE DESERTO SIN.

DESCRIPTO ac recitato in præcedenti capitulo, qualiter Deus providit Hebræis de cibo : nunc recitatur, quam miraculose providit eis de potu. Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas, id est per loca quædam ordinate perambulata, in quibus mansiones fecerunt, quieverunt, seu castrametati sunt. Quæ mansiones in Numeris nominatim exprimuntur, ubi legitur : Castrametati sunt in deserto Sin, unde egressi venerunt in Daphca, profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus, profectique de Alus, in Raphidim fixere tentoria.1 Itaque duæ mansiones istæ, quæ intermediæ fuerunt inter Sin et Raphidim, in isto non exprimuntur capitulo, quia in eis non contigit populo aliquid specialiter magnum. Sic ergo profecti juxta sermonem Domini. Per sermonem Domini, non intelligitur hic (secundum Josephum) alicujus vocis expressio, sed ducatus columnæ, secundum quod stimulus dicitur vox asino, et calcar equo. Sed quoniam Deus jam ante præceperat Moysi, ut tam ipse quam populus sequeretur ducatum columnæ, potest nunc per sermonem Domini jussio seu locutio illa intelligi. Castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. In aliis autem locis seu mansionibus aliquid aquæ pro necessitate habuerant. Nam in Marath fuit eis aqua dulcorata, in Elim autem fuerunt duodecim fontes, sed in Raphidim passi sunt specialem potus defectum.

Qui populus jurgatus contra Moysen, ait, id est, cum lite seu jurgio locutus est Moysi : Da nobis aquam ut bibamus. Non dixerunt humiliter, Orationibus tuis impetra nobis potum, sed tanquam passionati ac duri, valdeque proni ad vitia, ubique ex facili occasione, ad verba impatientiæ, murmurationis ac jurgii proruperunt. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me? Tenebatur enim ex officio eos corripere. Cur tentatis Dominum? quasi dicat : Non solum peccatis in me jurgando, sed item in Deum, ipsum tentando. Non enim solum dixerunt verba præmissa, sed (ut infra habetur in isto capitulo) tentaverunt Deum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non? Quum enim debuissent ad divinum auxilium humiliter confugisse, non ita egerunt, sed per murmurationes ac jurgia contra Moysen, voluerunt quasi extorquere necessarium potum, et experiri an Deus provideret eis de potu, sicut jam Moyses eis promiserat quod Deus non desereret eos.

Sitivit ergo ibi populus præ aquæ penuria, id est propter defectum aquæ, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur nos exire fecisti de Ægypto, ut occideres nos et liberos nostros ac jumenta siti? Quare non expresserunt etiam uxores suas atque filias? Sed forsitan expresserunt eas, quamvis Scriptura propter brevitatem non exprimat; vel per liberos subintelliguntur, vel murmuratio ista facta est communiter a viris atque uxoribus. Verumtamen non est putandum, quod omnes viri ibi præsentes, tam perverse locuti sint, sed major pars populi, quæ passionibus suis subjacuit. Attamen quæri potest, cur Deus permisit eos ad tantas inopias devenire, quum essent de regno opulento egressi, et cur non providit eis de quotidiano saltem poculo aquæ, sicut providit eis de manna quotidie. Respondet Andreas, Quia populus fuit duræ cervicis, subtraxit eis Dominus aliquid necessarii potus, ut in timore manerent. Cibus quoque magis necessarius est quam potus.

Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? id est, qualiter me circa eum habebo? qualiter procurabo ei quo eget? quomodo eum contentabo? Adhuc pauxillum, et lapidabit me. Hoc Moyses dixit non asserendo, sed conjiciendo et periculum allegando, ut Dei subventionem celerius impetraret. Et forte ex naturali mortis formidine dixit hoc. Nam et vir perfectus et constans, potest mortem irreprehensibiliter formidare naturali timore: quam et Christus sic timuit, tamen sponte.

Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum. Quasi dicat: Tu times aut suspicaris quod te lapidibus obruent, sed non est periculum, quia et quum præcesseris eos, non tangent te violenter. Et sume tecum de senioribus Israel: quos ad testificandum de veritate miraculi jam fiendi, putas magis idoneos; et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua. Si per fluvium intelligatur Nilus, dicitur Moyses fluvium percussisse cum virga, in quantum Aaron fecit hoc ex suo mandato, ut patuit capitulo septimo. Porro si nomine fluvii intelligatur mare Rubrum, illum fluvium Moyses personaliter cum virga percussit, ut supra patuit. Et vade.2 En ego stabo ibi coram te, id est, me ibi esse præsentem ad succurrendum tibi per effectum monstrabo. Vel forsitan angelus in Dei persona stetit ibi ad auxiliandum paratus. Est equidem specialis chorus angelicorum spirituum, per quorum obsequia fieri solent miracula. Supra petram Horeb. Per Horeb Glossa intelligit montem Sinai, qui et mons Horeb vocatur. Sicque petra illa fuisset in pede montis Sinai, quod et Magister in historiis sentit, dicendo: Petra Horeb, pars est montis Sinai. Sed his obviare videtur, quod infra et clarius in Numeris leguntur filii Israel post egressionem a mansione Raphidim, castra fixisse in Sinai. Ergo adhuc notabiliter distabant a monte illo.3 Hinc per petram Horeb, quidam intelligunt alium locum ejusdem nominis cum loco pedis montis Sinai, qui et petra Horeb vocatus sit. Vel dici potest, quod pes montis Sinai remote extenditur, et quod petra ista, ob suam ad pedem illum vicinitatem, appelletur hoc nomine. Præterea est et alius locus, petra Oreb nominatus, eo quod Gedeon ibi occiderit principem Madian, nomine Oreb, ut in libro Judicum scribitur.4

Percutiesque petram cum virga. Refert Lyra, quod Rabbi Salomon asserit quosdam de populo Israel fuisse ita malignos, quod dixerunt per virgam Moysis non potuisse fieri signa, nisi in aliorum perniciem, ut fuerunt plagæ Ægypti: ideo Dominum præcepisse, ut in eductione aquæ uteretur hac virga. Sive autem hoc fuerit verum, sive non, constat quod jam ante Dominus demonstravit per virgam illam posse fieri signa in salutem et subventionem, quoniam Deo jubente Moyses percussit mare Rubrum cum virga ut divideretur, quatenus per fundum ejus transeuntes filii Israel, evaderent manus Ægyptiorum, quemadmodum capitulo quartodecimo continetur. Ideo ratio Rabbi Salomonis non censetur apte inducta. Et exibit ex ea aqua, ut bibat populus.

Fecit Moyses ita coram senioribus Israel. Et hoc fuit grande et præclarum miraculum, quod ex re illa tam dura et sicca tantus manavit humor, quod tot millia hominum ac pecorum potabantur ex eo. Nec apparet, quod aliquid petræ resolvebatur in aquam illam, sed quod Creator omnipotens aquam egredientem per creationem produxit in petra quasi in fonte; et facta fuisse videtur ruptura grandis in petra, ex qua vomebatur hæc aqua. Quod et ipsum erat miraculum, scilicet quod ex percussione cum virga, scissa fuit hæc petra: fuitque aqua illa ad potandum dulcissima, ut Josephus narrat. Et vocavit Moyses nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israel, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? Sicque locus ille sortitus est nomina duo, quia jam ante vocatus est Raphidim, et nunc ex eventu vocatur Tentatio.

Venit autem Amalec, id est populus Amalecitarum, et pugnabat contra Israel in Raphidim, id est in loco deserti illius non multum remoto a Raphidim. Et quod ait, Pugnabat, per anticipationem est dictum: quia non pugnavit contra Hebræos manu ad manum, ante id quod in textu subjungitur. Dixitque Moyses ad Josue: Elige tibi viros, et egressus pugna contra Amalec cras. Unde elicitur quod Josue, electis viris bellicosis ac strenuis, processit obviam Amalecitis in pugnam die sequenti. Dicitque Lyra: Noluit Moyses quod exspectaretur exercitus Amalec, sed quod iretur obviam ei, ne mulieres ac pueri, et timidi qui manserant in castris, nimis terrerentur ac fugerent. Ex quo sequi videtur, quod Josue obviavit Amalecitis antequam accesserunt ad Israel. Cui contrariari videtur quod in Deuteronomio legitur, quemadmodum Amalec extremos agminis Israel, qui lassi residebant, percussit: propter quod Dominus jussit, ut filii Israel tempore opportuno delerent semen et nomen Amalec de sub cœlo.

Deut. xxv, 17, 18.

Quæritur, cur Moyses præfecit ipsum Josue pugnaturis contra Amalec. Quidam respondent quod ideo, quia prævidit in spiritu quod Josue futurus esset dux populi. Cui dicto obviare apparet, quod in Numeris legitur Moyses mox moriturus orasse: Provideat Dominus hominem qui sit super multitudinem hanc. Et tunc Dominus revelavit ei de Josue, sicque videtur ante nescisse. Alii dicunt quod ideo, quia prophetico spiritu novit ipsum Josue esse, de quo Jacob in benedictione Ephraim dixerat, Inde egressus est pastor. Quod satis redit in idem cum prima responsione. Plane autem dici potest quod ideo, quoniam scivit Josue esse virum justum, fortem, constantem ac bellicosum: unde56

Num. xxvii, 16.

Gen. xlxi, 24. et merita ejus credidit cooperatura communi triumpho.

Præterea circa hæc asserit Strabus, et habetur in Glossa: Amalec fuit filius Ismael, a quo Amalecitæ, qui et Ismaelitæ, ipsi sunt Sarraceni. Cui assertioni multa objiciuntur. Primo, quoniam in Genesi et primo Paralipomenon legitur, quod Eliphaz primogenitus Esau genuit Amalec. Secundo, quod secundo Regum adolescens qui nuntiavit regi David mortem Saulis, dixit se esse Amaleciten, fuitque adolescens ille, secundum expositores concorditer, filius Doeg Idumæi, et ita natus fuit ex Esau, non ex Ismaele. Tertio, quoniam Josephus secundo libro Antiquitatum affirmat, quod ab Amalec filio Eliphaz, dicti sunt Amalecitæ. Hinc quidam dicit, de Glossa illa Strabi non multum esse curandum. Porro Magister in historiis magis reverenter respondet, quod forte fuerunt sic appellati, et quod ex eis descenderunt forsitan duo populi Amalecitæ vocati. Quæ responsio, quamvis modesta sit, tamen ex Scriptura non habet auctoritatem. Idcirco est tutius sequi responsionem dicentium, quod Amalec iste et populus natus ex eo, descenderunt ab Eliphaz, quia hoc consonantius est Scripturæ canonicæ.7

Ne autem Josue formidaret, et præsentiam Moysis peteret, ait Moyses ei: En ego stabo in vertice collis: quod juxta prædicta non potest intelligi de monte Sinai, sed de monte minori, qui Raphidim fuit; habens virgam Dei in manu mea. Quasi dicat: Orationibus te juvabo, per quod plus valeo, quam corporalibus viribus. Sed cur addidit, Habens virgam Dei in manu mea, quasi virga illa potuerit ad triumphum conferre? Respondetur, quod Moyses voluit se Deo repræsentare, ut prælatum ac principem populi, ut magis exaudiretur pro grege sibi commisso. Ideo tenuit virgam tanquam signum principatus sui in manu, et quia per virgam prævaluit Pharaoni. Cur autem ascendit in verticem collis, nisi quia ex situ hujusmodi loci, magis elevaretur mens ejus ad Deum? Vel ut in-

Gen. xxxvi, 12.

I Par. 1, 36.

II Reg. 1, 8.8 de conspiceret, qualiter ipsi Josue ac populo suo in bello succederet, sicque oraret pro eis instantius, si indigerent.

Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec. Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis. Assumpsit autem Moyses secum duos illos, tanquam præ ceteris principales, et sibi propinquos ac meliores. Nam Aaron fuit frater suus, Hur autem maritus Mariæ sororis suæ, ut probabilius creditur, et Josephus protestatur. Et item, ut secum orarent, et opem sibi impenderent si necesse esset. Quumque levaret Moyses manus, vincebat Israel, id est Josue cum populo suo. Si autem paululum remisisset, superabat Amalec. Non dicitur, quod paululum remisit manus, sed, Si paululum remisisset. Unde videtur, quod interdum præ lassitudine cœperit parumper remittere manus, et tunc filii Israel minus fortiter et Amalecitæ fortius pugnaverunt. Et hoc Deus sic ordinavit ad ostendendum, quod victoria illa dabatur miraculose et gratiose a Deo; et item, quod oratio Moysis magnæ fuit efficaciæ apud eum, siquidem manibus elevatis oravit ferventius. Sunt et aliæ mysticæ causæ infra tangendæ. Manus autem Moysis erant graves, id est fatigatione gravatæ. Sumentes igitur lapidem Aaron et Hur, posuerunt subter eum, in quo sedit, id est, lapidem posuerunt ei ad sedendum. Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Ita Aaron sustentavit unum Moysis brachium, quod faciendo, sustentavit et unam ipsius Moysis manum. Aliud brachium ejus vel manum, Hur sustentavit. Et sic factum est, ut manus ipsius non lassarentur usque ad solis occasum: in quo pugna fuit finita.

Fugavitque Josue cum adjutoribus suis Amalec et populum ejus, id est principem belli cum exercitu ejus, in ore gladii. Non dubium quin multi de Amalec fuerunt occisi, quoniam Moyse sic elevatis manibus exorante, prævaluit Israel, atque in ipsa fuga fuerunt multi prostrati. De populo autem Josue non videtur aliquis cecidisse, quamvis aliquando fuerat ei difficultas in prælio illo ob causam prætactam. Præterea Josephus scribit, Amalecitas illos fuisse bellicosos, et a circumstantibus conductos ad impugnandum Hebræos. Quod item fecerunt, ne forte Hebræi damnum aut læsionem eis inferrent. Imo secundum Josephum, Amalecitæ incitabant alios ad impugnandum filios Israel. Victisque Amalecitis, filii Israel multa spolia obtinuerunt, et aliis terribiles sunt effecti, et nomen eorum undique divulgabatur, atque ab occisis arma detraxerunt, et nullus Israelitarum corruit, sed innumerabiles de exercitu hostium.

Insuper de præfato Hur aliqui dicunt, quod fuit filius Mariæ sororis Moysis ex Caleph*, eo quod primo Paralipomenon libro dicatur: Mortua uxore, Caleph accepit uxorem Ephrata, quæ peperit ei Hur;9 et dicunt, quod Ephrata illa alio nomine dicebatur Maria. Sed istud satis reprobatur ab aliis, præsertim quoniam vir iste fuit senior quam Caleph. Fuit enim avus Beseleel, sicut infra in textu habetur. Beseleel autem fuit virilis ætatis in exitu de Ægypto. Nam fuit vir sapiens, et electus a Deo ad construendum tabernaculum. Caleph vero quadraginta fuit annorum quando missus fuit ad explorandum terram, quod fuit tabernaculo jam completo, et ita Hur fuit multum senior eo. Correcti quoque textus primo Paralipomenon non habent Caleph, sed Caleb: et si habent Caleph, videtur vitium esse scriptorum; vel alius Caleph erat. Josephus quoque tertio Antiquitatum libro testatur, quod iste Hur fuit maritus Mariæ.*

Dixit autem Dominus ad Moysen: Scribe hoc ob monumentum in libro, id est, hanc impietatem Amalec ad perpetuam memoriam describe, quatenus suo tempore a filiis Israel plenius vindicetur; et trade in auribus Josue, id est, ei committe ut memor sit horum, ut et ipse idem præcipiat populo tempore opportuno. Delebo enim memoriam Amalec de sub cœlo, id est, populum illum tam viros quam mulieres ac pueros faciam trucidari.1011 Quod primo Regum legitur Deus per Samuelem jussisse Sauli. Sed quomodo verum est istud, quum usque in præsens perseveret memoria Amalec, præsertim dum ista leguntur? Nec omnes Amalecitæ fuerunt deleti, quum et Aman superbissimus fuit de semine Agag regis Amalecitarum, ut in libro Esther habetur. Et tempore David fuerunt quamplures Amalecitæ, ut primo Regum ostenditur. Respondendum, quod juxta Scripturas memoria impiorum dicitur deleri a terra, non quod prorsus in hominibus non permaneat, imo nonnullos infames malitia fecit famosos; sed quia non manent, nec sunt memoriæ quæ cedant in bonum eorum, sed magis in detrimentum ac vituperationem. Propter quod Salomon ait: Memoria justi cum laudibus; nomen impiorum putrescet. Dicitur demum memoria Amalec auferri, non quod posteritas ejus prorsus perierit, sed ob multitudinem peremptorum, et quantum ad ipsos iniquos in sua iniquitate occisos.

Ædificavitque Moyses altare Domino, id est ad Dei honorem, ut super illud hostias laudis et gratiarum actionis Deo offerret pro concessa victoria; et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, id est, ab eventu imposuit nomen illi altari, quod nomen significat tantum, sicut istud complexum, Dominus exaltatio mea: ad insinuandum, quod illo in loco Dominus exaltavit tam Moysen, per ejus preces dando victoriam, quam filios Israel, quos fecit hostibus fortiores; dicens: Quia manus solii Domini, id est potestas throni Domini omnipotentis, seu virtus Dei sedentis in throno, et bellum Dei erit contra Amalec a generatione in generationem: hoc est, Deus sua virtute et per manum atque exercitum hominum pugnatorum, dejiciet Amalecitas frequenter ac diu, et hoc propter præfatam eorum crudelitatem in Israelem, vel potius, quoniam patrum suorum iniquitates secuti sunt.

Footnotes

  1. Num. xxxm, 11-14. ↩

  2. Exod. xiv, 21. ↩

  3. Num. xxxx, 15. ↩

  4. Judic. vii, 25. ↩

  5. Gen. xlix, 24. ↩

  6. Num. xxxvii, 16. ↩

  7. I Par. i, 36. ↩

  8. II Reg. i, 8. ↩

  9. 1 Par. ii, 19. ↩

  10. 1 Par. ii, 18. ↩

  11. Exod. xxxi, 2. ↩

Chapter 35 of 72