Articulus 35
DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI SEPTIMIDECIMI INTELLIGENTIA.
EX præsenti capitulo edocemur in primis juxta historiam, quod fideles in hac vita multipliciter tribulantur. Per repetitam vero Hebræorum murmurationem et jurgationem contra Moysen, imo et contra Deum, designatur improba nimis ingratorum carnaliumque perversitas, qui etsi interdum experiantur sibi subsidium desuper esse impertitum in una tentatione, tribulatione, penuria, alia tamen eis adveniente, quasi præteritorum Dei beneficiorum obliti, mox indignantur et murmurant; nec discunt ad Deum humiliter eum fiducia filiali confugere, sed contra eum et ejus vicarium faciliter concitantur: quorum perversitas, insipientia, ingratitudo longe a nobis sit. At vero Sin interpretatur tentatio, Raphidim autem sanitas judicii. Quemadmodum ergo filii Israel ex deserto Sin ingressi sunt Raphidim, ita qui tentationem devincens, ex eadem bene egreditur, ad sanum pertingit mentis judicium, quia ratio ejus non obscuratur fumo peccati, vitiorum caligine, inquietatione tentationis. Consideremus præterea, quod populo Dei ex terra Ægypti deducto, toties defuit aqua, et quod sola aqua in solitudine sunt potati. Non ergo quæramus delicias, non superfluitatem aut voluptatem in cibis ac potibus. Quod si exiguum nobis pro esu et potu proponitur, æquanimiter toleremus, et dona Dei, licet videantur tenuia, gratanter sumamus, pensantes quod tot electi Israelitæ justi, potentes, locupletes et nobiles, dux, pontifexque eorum exiguo aquæ poculo contentabantur. Denique exemplo Moysis, prælati et principes patientiam discant, et quantumlibet improbi et ingrati fuerint eorum subditi, ipsi tamen non cessent pro illis clamare ad Dominum.
Ait autem Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israel. Sic Deus præcipit unicuique præsidenti, ut sibi commissis ostendat viam salutis, ducatque eos ad petram qui Christus est, ut aquam bibant sapientiæ salutaris, verbo et opere. Ergo qui præest, antecedat creditum sibi gregem, sicut ad Timotheum scribit Apostolus: Esto exemplum fidelium in verbo, in conversatione, in caritate. Assumere etiam secum debet de senioribus Israel, quoniam eos qui ætate, gradu, scientia, vel auctoritate excellunt, specialiter debet hortari, ut studeant in omni virtute præcedere juniores ac simpliciores, et ut sibi in aliorum directione adsistant.
Percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Per petram Christus significatur, dicente Apostolo: Petra erat Christus. Per hoc ergo quod Moyses hanc petram cum virga percussit, atque ex ea egressa est exuberantissima aqua, qua refecti sunt populus ac jumenta: præfigurabatur, quod Deus Pater Filium suum pro omnibus nobis dedit in mortem, sicut per Isaiam prædixit: Propter scelus populi mei percussi eum. Propter quod princeps Apostolorum dignissimus ait: Deus qui prænuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.1 Christus quoque in Psalmo ad Patrem: Quem tu percussisti, persecuti sunt. Percussit autem eum cum virga, id est juxta legis et Prophetarum oracula. Potest item per virgam paterna auctoritas, sed et lancea militaris, qua perforatum est sacratissimum Christi latus, seu lignum crucis, signari. Etenim Pater æternus propria auctoritate dictavit per Christi passionem redimere genus humanum. Omnia namque operatur secundum propositum voluntatis suæ. Propter quod loquitur: An non licet mihi, quod volo, facere? Itaque de Christo in cruce vulnerato, suæ caritatis, passionis et obedientiæ merito, toti Ecclesiæ fluxerunt copiosissimi rivuli gratiarum, fluenta sapientiæ, et virtutum charismata. Hinc in Joanne habetur: De plenitudine ejus omnes accepimus. Unde et ipse in Apocalypsi protestatur: Qui sitit, veniat, et accipiat aquam vitæ gratis.2 Biberunt autem ex fontibus Christi non solum homines, id est electi ex Synagoga unius Dei cultores, sed et jumenta, id est ex gentilitate conversi atque carnales ac prædestinati.
Venit autem Amalec, et pugnavit contra Israel. Per Amalec designantur tam visibiles quam invisibiles hostes justorum, qui populum christianum impugnant. Per Moysen vero designantur superiores prælati, qui inferioribus præsidentibus per Josue figuratis injungunt, ut plebes sibi commissas edoceant, qualiter hostibus suæ salutis, præsertim dæmonibus, debeant repugnare. Per hoc quoque quod Moyses in vertice collis oravit, monstratur, quod prælati debeant in virtutum cacumine esse firmati, sicque cum omni instantia et fervore pro inferioribus deprecari, manibus simul cum corde et oculis in cœlum erectis, juxta illud in Threnis: Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos.3 Imo et unusquisque taliter debet intercedere pro se ipso, sicque orando tentationibus viriliter reluctari. Nempe per hoc quod Moyse manus levante Israel vicit, econtrario autem Amalec, si Moyses manus paululum remisisset: ostensum est, quod virtus tentatoris tanto plus debilitatur, quanto tentatus indesinentius ardentiusque precatur: quo autem tentatus rarius orat atque remissius, eo tentator plus invalescit. Per idem quoque Dominus declaravit, quam vehementissime subditis prosit oratio assidua simul et fervens ejus qui præest. Ideo bonus subditus studeat suo prælato placere in Domino, atque instanter, humiliter, ac ferventer roget prælatum, imo et alios justos, ut jugiter ac ferventer pro se orare dignentur.45678910 Verumtamen per hoc quod Aaron et Hur manus Moysis sustentabant: datur intelligi, quod ipsi prælato communi fragilitate circumdato, adstare et cooperari debent viri ad hoc magis idonei, præsertim qui regunt ac præsunt sub eo. Amplius, per hoc quod manus Moysis graves erant, rigor legis suæ insinuatur: qui rigor in novo Testamento per virtutem et caritatem Christi alleviatur. Quæ virtus et caritas per Aaron, qui interpretatur mons fortitudinis, et per Hur qui interpretatur ignis, apte intelliguntur.
Postremo, per hoc quod filiis Israel, transito mari Rubro, a Moyse dictum est, State et videte, Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis;11 eisdem vero post degustationem mannæ et potus supernaturaliter dati, præceptum est contra Amalec ire ad prælium: designatur, quod Dominus incipientes, pusillos, et nondum in virtutibus exercitatos, a tentationibus magnis præservat, quas novit eos ferre non posse; eos vero qui gustaverunt quam dulcis sit Dominus, et pro consuetudine sensus habent exercitatos ad discretionem boni ac mali, acrius sinit tentari.12 Ideo in Ecclesiastico rite docetur: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia, et præpara animam tuam ad tentationem. Itaque Christi miles ad spiritualem pugnam sit semper accinctus, paratus, idoneus, quoniam tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus, et quasi holocausti hostiam accepit illos.13 Unde et Judith asserit:14 Omnes qui Deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles. Illi autem qui tentationes non susceperunt in timore Domini et in patientia sua, exterminati sunt.15 Hinc loquitur Augustinus: Persevera usque in finem, quia tentatio durat usque in finem. Et si quæras, in quem finem, respondetur, quousque finias viam. Origenes quoque: Quum cœperis, inquit, manducare manna, et sapientiæ aquam potare, atque ad interiora spiritualis doctrinæ accesseris, pugnam exspecta, et ad prælium te dispone ac præpara.
Footnotes
Chapter 36 of 72