Skip to the text

Articulus 36

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVIDECIMI: QUUMQUE AUDISSET JETHRO SACERDOS MADIAN.

QUALITER sanctus Moyses informationem et institutionem accepit, non solum a Deo per angelos, sed item ab homine, naturali, humana, et acquisita prudentia prædito, recitatur in isto capitulo. Quumque audisset Jethro sacerdos Madian, cognatus Moysis, id est socer ejus et ei affinis, quoniam filia ejus fuit Moysis uxor. De quo Jethro et diversis ejus nominibus, et qualiter fuit sacerdos in provincia Madian, diffuse dictum est supra.1 Omnia quæ fecerat Dominus Moysi: utpote qualiter prætulit eum Israeliticæ plebi, et quomodo multa et magna mirabilia per eum fecisset, atque diversis beneficiis ornasset eumdem; et Israeli populo suo, etc. Quod ait, Suo, referri potest ad Dominum, et item ad Moysen. Nam populus ille fuit specialiter populus Dei, tanquam cultor unius veri Dei, et multis specialibus donis desuper decoratus. Fuit quoque populus Moysis, tanquam grex ejus gubernationi ac prælationi commissus. Verumtamen non verisimile, quod Jethro percepit in speciali universa et singula quæ Deus fecerat Moysi et Israeli, sed in generali multa audivit, et quædam in speciali, videlicet qualiter Deus propter eos plagavit et submersit Ægyptios.2345 Unde et paulo post in isto capitulo recitatur, qualiter Jethro ex Moysis relatione inde multa cognovit. Tulit, hoc est secum sumpsit ac duxit, Sephoram uxorem Moysis quam remiserat. Qualiter Moyses eam remiserit, quum tamen ipsa videatur quasi ex indignatione recessisse a Moyse, require supra in expositione secundi capituli. Et duos filios ejus, quorum unus vocabatur Gersam, etc. Istud totum in secundo capitulo continetur, atque expositum est.

Venit ergo Jethro cognatus Moysis, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus, juxta montem Dei. Quomodo verum est istud, quum sequenti capitulo legantur Moyses et populus Israel exisse de Raphidim, et venisse usque ad Sinai montem? Ergo apparet, quod Jethro venit ad Moysen in Raphidim, non juxta montem Dei, id est non prope montem Sinai: qui vocatur mons Dei, quia elegerat Dominus montem et locum illum ad dandum legem in eo, et ad apparendum ibidem, atque ad faciendum ibi mirabilia multa et magna, ad conferendum quoque hominibus beneficia gratiosa et varia gratiarum charismata. Ad istud quidam etiam inter Hebræos dixerunt, quod istud recitatur hic per anticipationem, ita quod Jethro non venit ad Moysen, nisi postquam filii Israel venerunt in Sinai. Dicuntque aliqui, quod venit lege jam data ibidem. Et apparentiam habet, quod non venit, nisi postquam filii Israel cœperunt in monte Dei notabilem facere moram, non ante, quando erant in assidua loci mutatione. In exordio quoque sequentis capituli innotescit, quod filii Israel venerunt in Sinai in principio tertii mensis, a tempore egressionis6 ex Ægypto, et ante illud tempus non videtur Jethro venisse, quum esset vir tantæ sublimitatis et grandævæ ætatis. Qui autem vult ordinem sequi historiæ, poterit dicere, quod locus Raphidim non multum distabat a Sinai, ideo fertur venisse ad Moysen prope montem Dei. Quæ tamen solutio non videtur magni valoris, quum in textu aperte dicatur, quod Jethro venit ad Moysen in desertum ubi erat castrametatus juxta montem Dei. Ergo Moyses jam fixerat ibi mansionem.

Et mandavit Moysi, dicens: Ego cognatus tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui cum ea. Probabile est, quod Jethro habuit etiam in comitatu quosdam ministros. Significavit autem Moysi suum adventum, an forsitan complaceret Moysi reditus suæ uxoris, et ut Moyses decenter reciperet socerum suum, uxorem, ac sobolem. Qui egressus in occursum cognati sui. Non misit alios in illius occursum, sed personaliter obviam ivit ex caritate et humilitate, et quia cognovit quam venerabilis et prudens vir esset socer suus. Adoravit, et osculatus est eum. Moyses adorationem duliæ, quæ debetur sublimibus personis, socero suo exhibuit, venerando eumdem cum inclinatione aut prostratione. Et puto, quod prævenit eum honore. Non enim oblitus fuit beatissimus Moyses pristinæ humilitatis, ex tam admirabili sua sublimatione apud Deum et homines; sed quo major, eo humilior fuit. Et osculatus est eum, ex amicitia speciali, imo ex spirituali dilectione: de qua osculatione frequenter scribit Apostolus: Salutate invicem in osculo sancto. Salutaveruntque se mutuo verbis pacificis:78 ita quod Jethro non objecit Moysi, quod uxorem suam remiserat, et quod non rediit ad se, nec prædixerat ipsi Jethro quod tamdiu absens maneret.

Quumque intrasset tabernaculum Moysis, narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israel, hoc est propter liberationem Hebræorum ex Ægyptiaca servitute, et etiam propter peccata quæ commiserunt Ægyptii in Hebræos; universumque laborem qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus, hoc est angustias et timores, inopiam victualium, difficultatem et asperitatem viarum, ac fatigationes, quas sustinuerunt a die quo exierunt Ægyptum, usque dum venerunt ad montem Dei. Quamvis enim Jethro de his multa jam percepisset, quoniam undique erant vulgata, petiit tamen aut appetivit de singulis plenius informari. Moyses quoque ex devotionis fervore libenter retulit ei omnia ista. Quæ et aptius potuit ei narrare in tabernaculo, quam in via : quoniam Aaron, Hur, multique alii principales ex Israel, venerunt cum Moyse ad recipiendum ipsum Jethro honeste. Hinc in tanto tumultu non fuit aptitudo omnia recitandi.

Lætatusque est Jethro super omnibus bonis quæ fecerat Dominus Israeli, hoc est filiis Israel : per filios Israel intelligendo et filias, seu totam Israeliticam plebem illam, quam Jethro dilexit propter Moysen, imo potius propter Deum, in quem jam cœpit fidem et devotionem concipere ex tot mirabilibus ejus, ex quibus perpendit idololatriæ vanitatem, et quod soli summo, unique Deo cultus latriæ deberetur. Hinc subditur : Et ait Jethro : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum et de manu Pharaonis, etc. Nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos : hoc est, per hos divinæ potestatis effectus, soli Omnipotenti possibiles, scio quod Dominus quem colunt Hebræi, sit incomparabiliter altior cunctis diis, non solum falsis diis et idolis idololatrarum, sed et cunctis intellectualibus substantiis bonis, quæ per excellentias sibi desuper datas participative dii vocantur. Porro quod subditur, eo quod superbe egerint contra illos, refertur ad illud, Benedictus Dominus qui eruit populum suum de manu Ægypti. Nam ideo eruit Hebræos, quia Ægyptii superbe egerunt contra illos, despiciendo, illudendo, opprimendoque eos quasi bruta vilissima.

Obtulit ergo Jethro cognatus Moysis holocausta, id est sacrificia, quæ ad divinæ majestatis honorem totaliter incendebantur, ad insinuandum quod vellet de cetero se totum exhibere cultui Dei veri, et hostias Deo, id est alia quæcumque sacrificia pro suis peccatis, quæ in paganismo contra verum Deum commisit : sicque fidem suam ore et opere professus est. Si autem quæratur, qualiter licuit viro gentili officium sacerdotale assumere, et Deo talia sacrificia immolare, ad hoc in Scholastica historia respondetur : Augustinus non vult gentilem immolasse Domino, sed Moysen, secundum aliam translationem, quæ habet, Sumpsit Jethro hostias, id est, de oblatis a Moyse; sumpsit ab eo, et comedit. Et forte Moyses sacrificavit tunc prope montem, sicut prædixerat Dominus. Dicit enim Josephus Jethro venisse circa montem, ubi in rubo multas viderat Moyses visiones. Hæc ibi. Sed hæc verba intricata videntur. Quocirca pensandum, quod Septuaginta sic transtulerunt : Obtulit ergo et sumpsit Jethro socer Moysis holocautomata et sacrificia Domino. Circa quod loquitur Augustinus : Sumpsit, pro Obtulit, posuit. An forte sensus est, ut Jethro ea sumpsisse intelligatur, quæ Moyses intelligitur obtulisse? Legimus autem ipsum Jethro sacerdotem fuisse Madian.9 Mirum est autem, si ad ejus adventum cœpit Moyses sacrificare, et non potius ipse Jethro, qui jam sacerdos erat, sacrificavit. Ecce in his verbis Augustinus non negat ipsum Jethro sacrificasse.

Itaque advertendum, quod in lege naturæ primogeniti fideles, erant sacerdotes Dei. Quoniam ergo Jethro jam credidit, potuit Deo sacrificare, præsertim si primogenitus fuit. Denique qui ex idololatria inter gentiles convertebantur ad cultum veri Dei, post suam conversionem poterant Deo sacrificare, quemadmodum quarto Regum recitatur de Naaman Syro, qui locutus est Eliseo : Non faciet servus tuus ultra holocausta ac victimas diis alienis, nisi Domino.10 Similiter legitur in libro Jonæ de viris gentilibus, quod visis mirabilibus quæ fiebant in subitanea tempestatis marinæ generatione et cessatione, immolaverunt hostias Deo, et vota voverunt, hoc est, plura se immolaturos Domino promiserunt.11 De quibus viris scribit ibi Hieronymus, quod promiserunt se amplius non recessuros a Deo, in quem tunc credere inceperunt. Præterea dici posset, quod Jethro pro tanto dicatur obtulisse holocausta ac hostias Deo, quoniam ea ex quibus fiebant sacrificia illa, dedit Moysi ad offerendum, quemadmodum in Job scribitur Deus præcepisse tribus amicis beati Job, ut sumerent septem tauros, totidemque arietes, et irent ad Job, qui offerret pro eis.12 Sic et in fine secundi Regum habetur, quod David ædificavit altare Domino, obtulitque holocausta atque pacifica.13 Postremo, quamvis Jethro dicatur conversus ad cultum Dei, non tamen legitur factus neophytus, nec legitur circumcisus fuisse: idcirco non tenebatur ad Mosaicam legem, sed in lege naturæ potuit salvari cum cultu unius Dei, et fide Christi venturi, sicut tunc multi salvati sunt.

Veneruntque Aaron, et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo, hoc est, ut honorarent ipsum Jethro, manducando cum ipso, et congratulando suæ conversioni ac devotioni, et quoniam erat Moysis socer, virque multum notabilis, præsertim quia et ipse Jethro venit ad Moysen, ad congratulandum suæ prosperitati et prælationi. Venerunt ergo ad manducandum cum Jethro panem: per quem in Scripturis quicumque cibus significatur. Coram Domino. Circa hoc quærit Augustinus, qualiter factum est hoc coram Domino, quum tunc nondum fuerit tabernaculum factum. Ad quod respondet: Id factum est coram Domino, quod factum est ad ejus honorem. Origenes quoque circa hoc loquitur: Non omnes qui manducant, coram Domino manducant; sed perfecti, qui, sive comedunt, sive bibunt, ad Dei gloriam faciunt. Alii sic exponunt: Coram Domino, hoc est in tabernaculo parvo, in quo Moyses tunc responsa accepit, ut in expositione sextidecimi capituli dictum est plenius. Vel, coram altari ubi Jethro sacrificavit.

Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, expediendo et discernendo litigantium causas. Porro magistrorum ac judicum est sedere, tanquam majorum. Et item ad innuendum, quod corde tranquilato, passionibusque sedatis, debeant docere ac sententiare: quod per corporalem sessionem significatur. Qui adsistebat Moysi de mane usque ad vesperam. Nam uno expedito, alter accessit. Et forsitan quidam adstabant ad audiendum sententias, quamvis probabile sit, quod expediti et nil causæ habentes, removebantur, ut aliis pateret accessus. Verumtamen non apparet, quod sine interpolatione adsistebant per totam diem: alioqui, quando comedissent? Sed tota die adstitisse dicuntur, quoniam omni hora ad hoc vacante adstabant.

Quod quum vidisset cognatus ejus, ait: Quid est hoc quod agis in plebe? quasi dicat, Non est satis laudabile. Cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam ad judicandum, quum possis tibi substituere adjutores? Et secundum Josephum, Jethro dixit ista secrete ad Moysen. Moyses vero tanquam vere humilis, omnibus patefecit se ista audisse ac didicisse a Jethro. Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei, hoc est justum judicium. Quumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei et leges ejus, hoc est, doceam eos regulas juris et mandata judicialia, juxta revelationem divinam. At ille: Non bonam, inquit, rem facis, id est, opus hoc judiciale, quo omnibus satisfacere solus conaris, non est satis discrete assumptum a te atque exhibitum. Ideo subditur: Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est, hoc est, indiscreto labore fatigatis vos invicem: illi, tibi causas proponendo; et tu, omnes solus determinando. Ultra vires tuas est hoc negotium. Solus illud non poteris sustinere. Non quod Moyses non fuerit satis sapiens ad discernendum omnia quæ proponebantur, sed quoniam tempus non sufficiebat ei ad proferendum sententias.

Circa hæc quæritur, an Moyses fuit in isto vere reprehensibilis atque culpabilis; et videtur quod non, alioqui Dominus reprehendisset eum. Respondetur, quod aliquid bonum est, et tamen est omittendum, ut aliquid melius fiat. Itaque quod Moyses fecit ex caritate atque justitia, non sine gravi labore, non videtur fuisse simpliciter malum. Poterat tamen in hoc Moysis opere, aliquis defectus venialis peccati esse admixtus, videlicet indiscretio seu inconsideratio quædam: quod tamen Dominus ei non revelavit, quatenus inde instrueretur a viro gentili. Quod Deus sic ordinavit, ad magnam informationem omnium nostrum, ut infra tangetur. Nam et Augustinus circa hæc ait: Cur Dominus famulum suum, cum quo, et per quem, tanta ac talia loquebatur, permisit ab alienigena informari et admoneri? In quo Scriptura nos admonet, consilium veritatis non esse spernendum, per quemcumque præstetur. Videndum quoque, ne forte Deus voluerit ibi Moysen ab alienigena admoneri, ubi ipse Moyses posset tentari superbia, quæ in judiciaria potestate solet misceri. Hæc Augustinus. Aliqui vero dicunt, quod factum hoc Moysis non fuit culpabile, sed poterat melius fieri. Id vero quod est minus bonum, comparatione boni melioris dicitur quodammodo malum, videlicet respective, non tamen in se. Quemadmodum etiam minus malum, respectu pejoris, dicitur eligibile aliqualiter, respectiveque bonum.

Sed audi verba mea, id est, increpationem seu admonitionem hanc benevole suscipe, atque consilia de agendis in gubernatione populi hujus. Consilium autem proprie dicitur inquisitio de agendis. Unde secundum Damascenum, est ignorantis naturæ. Sed nunc sumitur consilium pro informatione seu dictamine dirigentis. Et erit Dominus tecum, id est per gratiam ampliorem, si humiliter acquieveris imperfectiori, in eo quod veraciter dicit. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, id est, inter Deum ac populum tibi commissum sis mediator; ut referas quæ dicuntur, ad eum, hoc est, verba Dei referas populo, vel causas, vota, orationes populi offeras Deo, ejus misericordiam implorando; ostendasque populo cœrimonias, id est cærimonialia Dei præcepta, observanda in celebrationibus solennitatum et oblationibus sacrificiorum, et ritum colendi, hoc est formam et morem servandos in præceptis moralibus, viamque per quam ingredi debeant, id est iter salutis, et opus quod facere debeant, hoc est, quid quo tempore sit agendum, ut omnia fiant ordinate.

Provide autem de omni plebe viros potentes, id est, diligenter considera, et elige ex populo universo sine personarum acceptione, et non solum ex tuis cognatis, viros eminentes, potentes, videlicet nobiles et magnates, qui (ceteris paribus) ad regendum alios sunt aptiores, quatenus sua potestate queant rebelles compescere, magisque timeantur. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.1415 Et timentes Deum, filiali timore, aut saltem initiali, ne ex humano timore a via æquitatis recedant; in quibus sit veritas triplex, videlicet veritas vitæ, doctrinæ, justitiæ; et qui oderint avaritiam, ne per munera corrumpantur. De explanatione autem horum verborum infra diffusius conscribetur. Et constitue ex eis tribunos, id est millenarios, utpote principes, quorum quilibet præsit mille viris: unde alia translatio habet, Constitue ex eis super millenos; et centuriones, quorum quilibet præsit centum hominibus; et quinquagenarios, et decanos: ita ut quilibet quinquagenarius princeps præsit quinquaginta, et unusquisque decanus præsideat decem; qui judicent populum omni tempore: hoc est, quorum principum unusquisque judicet causas eorum qui sibi subjecti sunt, tempore opportuno. Quidquid autem majus fuerit, referant ad te: videlicet difficiliores causas, quas discernere nequiverint, vel quæ directe concernebant intelligentiam legis, cujus interpretatio pertinebat ad summum; et ipsi minora tantummodo judicent: sic tamen, quod inter hos principes subordinatio fuit, sicut nunc est inter prælatos

Ecclesiæ, ita quod si decanus nequivit determinare causam eorum qui erant sub eo, habebatur recursus ad quinquagenarium; quod si ille nequibat discernere, ascendebatur ad centurionem; deinde si opus fuit, ad tribunum; sicque tandem ad Moysen, quod tamen contigit raro: idcirco non gravabatur. Unde subjungitur: leviusque tibi sit, partito in alios onere, id est officio judicandi, quod habet onus annexum.

Si hæc feceris, implebis imperium Dei: hoc est, populum istum convenientius gubernabis secundum injunctum tibi a Deo officium; et præcepta ejus poteris sustentare; et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace pectoris, et cum mutua pace expeditis eorum causis, et disceptationibus jam sedatis. Delectat quoque populum, ut superior dignitatem suam communicet aliis per congruos gradus, ne videatur solus velle præesse, aut præsumere quod ipse valeat omnia expedire, sicque elationis, invidentiæ, et præsumptionis redarguatur.

Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat. In quo patet profunda et mira humilitas Moysis. Et electis viris strenuis de cuncto Israel: non dicitur quod Moyses per se eos elegit, quia ut in Deuteronomio habetur, commisit populo istam electionem; constituit eos principes populi, videlicet tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, etc. Approbavit enim electionem populi, et qui potentiores, justiores ac sapientiores reputabantur, pluribus præficiebantur. Putandum est autem, quod Jethro dixit Moysi præinductam increpationem et consultationem seorsum, ex quadam familiaritate et amicitia speciali: unde et tam confidenter locutus est. Deinde Moyses dixit ad populum ea quæ in Deuteronomio habentur, videlicet: Non possum solus sustinere vestra negotia ac jurgia. Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et ponam eos vobis principes, etc.1617 Dimisitque cognatum suum. Per quod insinuatur, quod Moyses ex magna dilectione tenuit secum, quamdiu congrue potuit, socerum suum; et tandem redire absolute volentem, dimisit cum caritate et pace, deducens eumdem reverenter per aliquod spatium. Qui reversus, hoc est redire incipiens, abiit a Moyse in terram suam, videlicet Madian, relictis apud Moysen conjuge ejus ac filiis.

Footnotes

  1. Exod. u, 16. ↩

  2. Exod. ii, 16. ↩

  3. Sap. iii, ↩

  4. Eccli. ii, ↩

  5. 1 Petr. ii, Hebr. v, 1 ↩

  6. Exod. xix, 1, 2. ↩

  7. I Cor. xvi, 20; ↩

  8. II Cor. xiii, 12. ↩

  9. Exod. u. 16. ↩

  10. IV Reg. v. 17. ↩

  11. Jonæ 1, 16. ↩

  12. Job xlii, 8. ↩

  13. 11 Reg. xxiv, 25. ↩

  14. Eccl. vn, 6 ↩

  15. Eccli. vii, 6. ↩

  16. Deut. 1, 13. ↩

  17. Ibid. 12, 13. ↩

Chapter 37 of 72