Skip to the text

Articulus 37

DE TROPOLOGIIS EJUSDEM CAPITULI OCTAVIDECIMI.

QUID per Sephoram Moysis conjugem, et quid per ejus remissionem signetur, præhabitum est. Præterea, virtutes sanctissimi Moysis nobis ex isto capitulo multipliciter commendantur. In primis fervor suæ devotionis, quia narravit socero suo universa mirabilia Dei in Ægypto, marique Rubro, atque in solitudine facta. Discamus ergo et nos tanti Sancti exemplo non inaniter commendare nos ipsos, non proprias jactare virtutes, nec in verbositatibus et vitiosis confabulationibus tempus expendere, sed mirabilia Dei, beneficia ejus et pietatem, gratiamque ipsius cum omni alacritate ac devotionis ardore intra nos meditari, aliis recitare, ac pro viribus collaudare. Nempe, ut Tobiæ Raphael angelus contestatur, Sacramentum regis abscondere, bonum est;1 opera autem Dei revelare ac confiteri, honorificum est. Ideo ait Psalmista:2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. Ecclesiasticus quoque asserit:3 Nonne Dominus fecit Sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quæ confirmavit Dominus omnipotens, stabilis in gloria sua? Insuper, cum Jethro audiamus mirabilia Dei cum gaudio spirituali, congratulemurque eis quibus Deus misericordiam suam impendit, et super his offeramus Deo sacrificium laudis, hostiam regratiationis, atque in toto corde convertamur ad ipsum.

Cum Aaron quoque et senioribus Israel, discamus comedere et bibere coram Domino, id est virtuose et sobrie cum prævia cibi et potus benedictione et sequente gratiarum actione, vitantes immoderantiam et verborum excessum, atque ad Dei gloriam referentes ipsam refectionem: ut scilicet corpore moderanter refecto, apti simus ad Dei obsequium, et ad omne opus virtutum, in tantum, ut et exteriora ac mechanica opera, ad spiritualem finem ac Dei honorificentiam ordinemus. Circa hæc loquitur Origenes: Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui meritis sunt probati, et implent illud Apostoli: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia ad gloriam Dei facite.4 Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu faciunt Dei. Peccator autem fugit a Dei conspectu, quemadmodum Adam post transgressionem abscondit se, et Cain, fratre suo occiso, egressus est a facie Domini.5 Ego autem amplius locum istum discutiens, video quia qui pleniorem Dei scientiam accipiunt, pleniusque divinis imbuti sunt disciplinis, isti etiam si malum faciunt, coram Deo hoc agunt, quemadmodum ille qui dixit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci.6 Quid ergo plus habet, qui coram Deo peccat, nisi quod continue pœnitet, et dicit, Peccavi, ignosce mihi? Qui autem discedit a conspectu Dei, nescit converti. Hæc Origenes.

Amplius, ex isto capitulo commendatur nobis laboriositas et patientia Moysis, quia a mane usque ad vesperam sedit, ad decidendum ac mitigandum causas ac jurgia populi. Graviter itaque peccant principes ac judices terræ, qui causas habentibus faciunt tædiosas et irrationabiles moras, ludis vanitatibusque intenti. Instruuntur demum ex isto capitulo præsidentes, præsertim prælati ac præsules, ne circa exteriora et lites immoderanter se occupent; sed talia, quantum fieri potest, inferioribus ad hoc aptis committant, ne a melioribus vicinioribusque saluti actibus impediantur, sed vacent divinis, et pro subditorum salute coram Deo negotientur, illisque monstrent verbis et exemplis viam salutis, præcepta Dei, mandata Ecclesiæ, modum spiritualis profectus.

Præterea hic docemur, quales sint ad prælationem ac judiciariam potestatem eligendi ac promovendi. De quibus in primis fertur in textu, quod debeant esse potentes, ut queant perversos ac rebelles terrere, refrenare, corrigere. Si autem habuerint potestatem sine sapientia atque justitia, datur eis tyrannizandi occasio, et additur oleum igni. Verumtamen ubi nostra translatio habet, Provide viros potentes; alia continet, Provide viros sapientes. Sapientia quippe summe est necessaria judicibus ac prælatis. Propter quod, Væ terræ cujus princeps puer est.7 Et Plato beatam dixit rempublicam, cujus rectores sapientiæ student. Et quinto de Civitate Dei asserit Augustinus: Illi qui vera pietate præditi bene vivunt, si habent scientiam regendi populos, nil est felicius rebus humanis, quam si (Deo miserante) habeant potestatem. Verum ut ait sanctus pater Bernardus, rara est hujusmodi avis in terra: ideo si occurrat, injiciendæ sunt manus, ut apprehendatur.

Secundo, de eligendis et promovendis fertur in textu, quod sint Deum timentes: alioqui cito a veritate recederent æquitatis, et timore periculi vel offensæ humanæ, judicia proferrent injusta. Hinc libro secundo Paralipomenon fidelissimus rex Josaphat legitur dixisse suis judicibus: Videte quid faciatis.8 Non enim hominum exercetis judicium, sed Dei; et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cuncta cum diligentia facite.

Tertio dicitur de eisdem, quod in eis sit veritas: veritas, inquam, vitæ, ita ut virtuosi exsistant, ne sint indigni alios judicare. Siquidem indignus est reum dijudicare, qui in eisdem aut majoribus est peccatis, ut ait Ambrosius. Sit quoque in eis veritas doctrinæ, quatenus secundum regulas juris procedant, et rationabiliter instruant partem utramque. Sit item in eis veritas justitiæ, sicut sanctus Job dicit: Justitia indutus sum. Nam et Philosophus protestatur, quod judex debet esse quasi animata justitia, et lex viva, ut a vera æquitate nusquam discedat, quia ad ipsum confugiunt homines, quasi ad regulam æquitatis. Hinc in Deuteronomio Moyses loquitur: Date ex vobis viros gnaros et sapientes, quorum conversatio probata sit in tribubus vestris;9 et ponam eos vobis principes. Quibus etiam ibi legitur præcepisse: Quod justum est, judicate; sive civis sit ille, sive peregrinus, nulla erit distantia: ita parvum audietis, ut magnum; nec accipietis cujusquam personam, quia judicium Dei est.10

Quarto dicitur de eisdem, quod odiant avaritiam, ut scilicet non solum non sint avari, sed tam in se, quam in aliis, totis præcordiis avaritiam detestentur.11 Unde infra scribitur:12 Non accipias munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum.13 Verumtamen alia translatio habet, Qui oderint superbiam. Superbia namque tanto plus est præsidentibus ac judicibus odienda, quanto eis major est occasio superbiendi: quia in sublimitate quadam se intuentur, eisque plurimi blandiuntur, et magna eis libertas est faciendi quod volunt. Verum, si pensent quod Sapiens habet, formidabunt et humiles erunt.

Scriptum est enim ibidem: Data vobis est potestas ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes vestras scrutabitur. Cito et horrende apparebit vobis, quoniam judicium durissimum in his qui præsunt, fiet;14 et potentes, potenter tormenta patientur.1516 Hinc Ecclesiasticus ait: Rectorem te posuerunt? noli extolli; esto in illis, quasi unus ex ipsis: curam illorum habe, et sic considera.

Tales itaque sunt eligendi et promovendi, imo secundum forum conscientiæ tenetur unusquisque eligere meliorem seu digniorem, quamvis secundum forum contentiosum sufficiat, eligere bonum et dignum. Alioqui electio semper posset cassari.

Postremo, in hoc capitulo commendatur nobis gloriosa humilitas, optimaque docilitas divinissimi Moysis, qui dum ad libitum divinis frueretur alloquiis, angelicisque instrueretur dogmatibus, nihilo minus dignantissime sumpsit, promptissime quoque implevit viri gentilis instructionem.17 Nemo igitur cornua sibi assumat, nullus in suis oculis tam sapiens exstet, ut increpationes et informationes suscipere dedignetur; imo et ab inferiori dignanter accipiat et gratanter, quidquid vere et salubriter ab illo audierit. Hinc Origenes disseruit: Satiari non possumus intuendo quod scriptum est, quam vehementer nos instruat. Etenim quum prospicio, quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur, consilium accepit a Jethro Madian sacerdote, admiratione nimia stuporem mentis incurro. Scriptum est enim: Audivit Moyses vocem soceri sui. Et non dixit socero suo: Mihi loquitur Deus, et cœlesti sermone defertur ad me, quid agere debeam: et quomodo consilium ab homine suscipiam, et a viro gentili? Et non quis dicat, sed quid dicat, auscultat. Unde et nos si forte aliquando invenimus aliquid sapienter dictum a gentilibus, non illud spernamus. Quis autem eorum qui præsunt, non dico, si jam aliqua ei a Deo sunt revelata, sed si in legis scientia aliquid meriti habet, dignatur consilium inferioris saltem sacerdotis accipere, nedum dixerim laici, nedum gentilis? Sed Moyses qui erat præ cunctis hominibus mansuetus, consilium accepit inferioris, ut et formam daret humilitatis principibus populorum, et futuri sacramenti designaret imaginem. Hæc Origenes.

Footnotes

  1. Tob. xii, 7. ↩

  2. Ps. ix, 2. ↩

  3. Eccl. xlii, 17. ↩

  4. 1 Cor. x, 31. ↩

  5. Gen. iii, 10; iv, 14, 16. ↩

  6. Ps. l, 6. ↩

  7. Eccle. x 16. ↩

  8. II Par. xii 6, 7. ↩

  9. Deut. 1, 13. ↩

  10. Ibid. 16, 17. ↩

  11. Exod. xxxiii, 11. ↩

  12. Exod. xvi, 24. ↩

  13. Exod. xxiii, 8. ↩

  14. Num. xii, 3. ↩

  15. Sap. vi, 4, 6, 7. ↩

  16. Eccl. xxxii, 1, 2. ↩

  17. Job xxix, 14. ↩

Chapter 38 of 72