Skip to the text

Articulus 38

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI NONIDECIMI : MENSE TERTIO EGRESSIONIS FILIORUM ISRAEL DE TERRA ÆGYPTI.

ADVENTUS filiorum Israel in montem Sinai, et præparatio eorumdem ad suscipiendum ibi legem a Domino, describuntur in isto capitulo. Mense tertio egressionis filiorum Israel de terra Ægypti, in die hac, scilicet prima die mensis illius, venerunt in solitudinem Sinai. Quemadmodum dictum est, tota eremus illa, fuit una grandis solitudo, seu unum desertum, longe ac late extensum; sed in diversis partibus suis sortita est diversa vocabula. Circa hæc ait Glossa : Quadragesimo septimo die postquam egressi sunt de Ægypto, primo die mensis tertii, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sinai, ibique peractis duobus diebus, quibus sanctificati sunt, hoc est ad legem suscipiendam purgati ac præparati, die tertio, id est quinquagesimo die ab egressu, videlicet die Pentecostes, legem receperunt. Receperunt eam, inquam, verbo tenus, ut infra patebit. Postea vero receperunt eam in scriptis, puta in tabulis, quum Moyses fuisset cum Domino in vertice montis quadraginta diebus ac noctibus.

Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique tentoria sua fixerunt, eo quod columna nubis quiesceret ibi, e regione, hoc est ex opposito, montis Sinai. Unaquæque autem tribus atque familia, accepit locum et spatium congruum ad ponendum in eo suum tentorium. Erantque, ut dicitur, aliqui deputati, qui facerent hujusmodi divisionem et assignationem locorum; atque ut Lyra, Rabbi Salomonem sequens, affirmat, fixerunt tentoria e regione montis ad plagam orientalem, quatenus adorarent Dominum super montem Sinai, vultibus versis ad occidentem, quoniam versus occidentem adorabant Judæi. Sed his contradicit Rabbi Paulus, dicens rationem illam esse invalidam: quia Judæi (ut ait) adorabant versus occidentem, quando erant in tabernaculo vel in templo, in quo arca testamenti et propitiatorium erant in parte occidentali; sed quando erant extra templum, in parte occidentali, respectu templi, adorabant ad orientem: alias orando vertissent terga ad templum, quod valde inconveniens reputant. Unde hodie Hebræi exsistentes in partibus Europæ, quæ est in parte occidentali respectu Jerusalem, non orant versus occidentem, sed orientem, juxta quod tertio Regum libro Salomon ait: Adorabunt te contra viam terræ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi.1 Melius ergo cum aliis expositoribus dicitur, quod castrametati sunt e regione montis Sinai circumquaque. Hoc dictum Rabbi Pauli, quantum ad aliqua, verum est; sed non videtur in toto huic litteræ consonare. Quod enim per circuitum rei figitur, non proprie dicitur figi e regione ipsius, sed magis in gyro ejus.

Moyses autem ascendit in montem ad Deum, id est, partem montis ascendit, in qua Deus fuit per speciales effectus. Vocavitque eum Dominus de monte, id est, Dominus in superioribus montis exsistens, vocavit Moysen, jubens ut magis ascenderet. Qui non præsumpsit altius scandere nisi jussus, quia jam ante audivit a Domino circa rubum, Ne appropies huc.2 Et Josepho teste, mons Sinai tam altus est, tam proceros scopulos habet, ut non solum inaccessibilis exstet hominibus, quantum ad altitudinem suam, sed et videri vix queat sine visus labore. Et quum sermo esset, Deum habitare in eo, terribilis et inadibilis omnibus fuit. Deinde omnia ista ministerio angelorum facta creduntur, ita quod angelus in Dei persona apparens, et vocem sensibilem formans, Moysen est affatus.

Et ait: Hæc dices domui Jacob, hoc est posteritati ipsius Jacob, et, pro id est, annuntiabis filiis Israel. Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, hoc est, qualiter eos plagavi propter vos; quomodo portaverim vos super alas aquilarum, id est, ex Ægypto vos transtuli, et ab Ægyptiorum impugnationibus vos defendi, sicut aquila portat suos pullos de loco ad locum, et portando eosdem tuetur ne lædantur. Dicitur enim quod portat eos supra proprium dorsum, sicque corpus suum exponit pro pullorum defensione: ita et angelus columnam nubis posuit inter Ægyptios et Hebræos, ne Ægyptii impugnarent Hebræos ante transitum maris Rubri, quemadmodum supra patuit.3 Et assumpserim mihi, hoc est, gratiose et pie applicuerim vos cultui meo, ut mihi adhæreatis ad gloriam nominis mei, atque ad vestram salutem.

Si ergo audieritis vocem meam, hoc est, verbis meis obtemperaveritis, et custodieritis pactum meum, id est, legem meam vobis nunc dandam, memoriter efficaciterque servaveritis; eritis mihi in peculium de cunctis populis: id est, præ ceteris gentibus universis, eritis populus mihi specialiter carus, familiaris, et hereditarius, durante cursu veteris Testamenti, ita quod pascam atque custodiam vos, sicut custodit et pascit pastor proprium gregem.4

Hinc per Isaiam loquitur Dominus: Hereditas mea Israel. Unde (ut dicitur) in Hebræo habetur, Eritis mihi amicabilitas, ita quod per illud abstractum insinuatur, quam specialissime essent Deo dilecti.5 Hinc in Deuteronomio legitur: Te elegit Dominus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram.6 Porro peculium appellatur bonum speciale alicui appropriatum. Et ita plebs illa fuit Deo specialiter applicata. Mea est enim omnis terra: hoc est, universi habitatores terræ simul cum terra, mei sunt jure creationis et universalis imperii. Ideo possum vos ita conjungere mihi per gratiam. Et vos eritis mihi in regnum sacerdotale: hoc est, regnabo in vobis, et reges vobis præficiam, atque in regno vestro erunt sacerdotes mihi devoti, et vos consecrati eritis; et gens sancta: quoniam corda vestra virtutibus erunt repleta, et vos meo cultui eritis dedicati.

Hæc jam prædicta, sunt verba quæ loqueris ad filios Israel. Itaque Deus antequam legem plebi proposuit, commemoravit ei actus suæ justitiæ circa Ægyptios, et actus suæ misericordiæ circa eos, quatenus Deum timerent ut justum et omnipotentem, eumque diligerent ut pium ac liberalem, atque ut sibi grati consisterent, ac per hoc majora suscipere mererentur. Insuper fecit eis dulcissimam, excellentissimamque promissionem, si de cetero obedirent, ut sic provocarentur ad meliora; et ipsum ardenter diligerent, a quo in dilectione sic erant præventi.

Venit Moyses, et convocatis majoribus natu populi, exposuit eis omnes sermones quos mandaverat Dominus, hoc est verba præfata, quæ Deus jussit eis insinuari. Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Compuncti enim erant ex verbis piissimis jam prædictis. Itaque ut omnia fierent ordinate, Moyses primo verba Dei retulit superioribus Judæorum, et illi ulterius retulerunt inferioribus, ut sic inferiores assuescerent superiores suos reverenter audire. Quumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum. Quod Moyses fecit, non ut Domino ignota denuntiaret, sed ut a Domino aliquid plus audiret, et item, ut suum impleret officium, quoniam mediator fuerat constitutus inter Deum et populum. Et rursus, quatenus bona populi verba coram Domino recitando, gratiam impetraret a Domino ipsi plebi. Juxta quem modum angelus dixit Cornelio centurioni: Oratio tua et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei, ut legitur in Actis. Tobiæ quoque Raphael angelus: Ego, inquit, obtuli orationem tuam Domino.7 Ait ei Dominus: Jam nunc, id est cito post hæc, utpote tertio die, sicut patebit, veniam ad te in caligine nubis, id est in nube caliginosa, ut audiat me populus loquentem ad te ex ipsa nube, et credat tibi in perpetuum: certi quod ex divina revelatione locutus sis eis. Et quod ait, Ut credat tibi, intelligendum est tam de his qui ibi tunc aderant, quam de posteris eorumdem. Et quamvis multi eorum postmodum ad incredulitatem dilapsi sint, Dominus tamen fecit quod in ipso erat, ut et increduli inexcusabiles inveniantur. Qualiter autem istud sit factum, sequenti recitatur capitulo.

Cur autem Dominus apparuit Moysi in nube aut nubis caligine, et ex ea locutus est ei? Respondetur, quod ad innuendum quod ipse Dominus sit cœlestium princeps, cujus magnificentia nubes discurrunt, quæ in aereo cœlo generantur atque moventur ad Dei imperium.8 Et item ad insinuandum, quod Deum in hac vita in se ipso clare cernere non valemus, sed (juxta Apostolum) videmus per speculum in ænigmate.9 Tamen ut Rabbi Paulus hic asserit, quando Dominus venit ad Moysen ad loquendum et apparendum ei dumtaxat, dicitur venisse in nube, non in caligine nubis; sed quando venit ad loquendum Moysi ex nube coram populo, dicitur venisse in caligine nubis, quoniam Moyses habuit clariorem Dei cognitionem quam populus. Verumtamen an ista proprietas in hujuscemodi locutione semper servetur, infra patescet.

Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, sicut jam dictum est. Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos, id est, exhortare et præcipe eis, ut sanctificent se, implendo quæ eis præcipies, utpote a carnalibus abstinendo amplexibus, et spiritualibus actibus insistendo, hodie et cras; laventque vestimenta sua: non quod in vestibus sit macula culpæ, vel quod exteriorem candorem rerum inanimatarum Deus per se aut principaliter curet, sed ut per vestimentorum lotionem corpoream, intelligerent se intus debere spiritualiter lavare et expurgare per conversionem et contritionem mentis ad Deum. Rudi etenim populo dedit Deus præcepta, eis proportionata. Et sint parati in diem tertium: ita ut tunc inveniantur per prævia virtutum exercitia dispositi, purgati, devoti ad occurrendum Domino, et ad suscipiendum legem ipsius. In die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai: non quod Deus in sua natura mutaverit locum, sed per quosdam effectus mirabiles circa montem Sinai factos, monstravit se aliquid novum operari ibidem, per quod cognoscebatur ibi præsens adesse. Itaque descendet, id est, præsentiam suam in loco inferiori ipso cœlo, monstrabit per effectus magnificos.

Constituesque terminos populo per circuitum montis, et dices: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines, id est partes seu extremitates illius. Omnis qui tetigerit montem, morte morietur, id est, corporaliter occidetur, imo et spiritualiter interibit, peccando mortaliter per divini violationem præcepti. Istud tamen præceptum ex sua natura fuit præceptum juris positivi, sicut et illud, quod Deus dedit in paradiso primis parentibus de non gustando fructum arboris scientiæ boni et mali:10 quem fructum comedere, non fuit malum in se, sicut nec tangere montem. Positiva quippe præcepta dicuntur, quæ sunt de rebus ideo debitis aut illicitis, quia jussæ sunt aut prohibitæ fieri; non autem idcirco jussæ aut prohibitæ fieri, quia ex sua ratione sint moraliter bonæ aut malæ. Manus non tangent eum, id est, nullus vestrum manibus suis montem attinget rependo aut innitendo; sed lapidibus opprimetur, sive confodietur jaculis, quicumque montem tetigerit. Hoc autem Deus tam rigorose præcepit, ad innuendum cum quanta reverentia sit accedendum ad ipsum, et ne aliquis cum præsumptione aut curiositate ad divina se ingerat, quoniam scrutator majestatis opprimetur a gloria.11 Item ad designandum, quam vehementer deficiat imbecillitas mentis humanæ, ab excellentia et comprehensione majestatis divinæ. Sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet, si tetigerit montem, quousque fuerit data tangendi licentia. Nam subditur :

Quum cæperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. Circa hoc Rabanus scribit: Prius prohibet populum in montem ascendere, nunc jubet ut clangente buccina, ascendant in montem, per hoc humanam compescens audaciam, atque ad obediendum invitans, ad designandum, quod ad prædicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigationem ex nobis ipsis præsumere, sed Dei vocationem sequi. Alii sic exponunt: Quum cæperit clangere buccina in cacumine montis ab angelo, tunc ascendant in montem, id est ad terminos sibi præfixos accedant, per quod monti appropinquabunt, non tamen transeant ultra terminos ipsos. Sicque per hæc verba non dabatur eis licentia transgrediendi terminos illos, sed insinuatur quod ante clangorem buccinæ stent aliqualiter remote a terminis illis, et in ipso clangore eosdem accedant: quod nunc vocatur, In montem ascendere, quoniam termini illi erant in pede montis in aliquanto ascensu. Porro, ut Lyra refert, in Hebræo habetur: In protractu buccinæ ascendant. Quod quidam Hebræi exponunt, dicentes fuisse quemdam modum clangendi protensum, qui fuit signum recessus Dei a monte, tuncque licuit populo terminos præstitutos transcendere, atque in montem ascendere.

Quæri potest, cur bestia montem tangens, fuerat occidenda, quum non peccasset in hoc. Respondetur, quod dominus bestiæ in re sua puniebatur, quam a montis contactu non custodivit. Et etiam jussum est hoc, ad incutiendum majorem timorem ac reverentiam divini præcepti; itemque ob mysticam significationem, ad præfigurandum videlicet, quod homo carnalis indignus est ad divinorum communionem, et ad contemplandum superna.

Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum dispositive, sicut expositum est. Quumque lavissent vestimenta sua: ob causas inductas. Non autem jussi sunt nova induere vestimenta, sed per lotionem innovata seu candidata, quia per interiorem lotionem non mutatur anima quantum ad suam substantiam, sed in accidentalibus, et spiritualiter innovatur ac resplendescit. Voluit quoque Dominus in vestibus Hebræorum ostendere speciale miraculum, quia per tantum tempus ac spatium, quo in toto illo deserto fuerunt, non sunt attritæ. Ait ad eos: Estote parati in diem tertium, juxta sensum præhabitum, et ne appropinquetis uxoribus vestris, per carnalem copulam vel complexum, imo nec per inordinatam affectionem. Quamvis enim copula illa sine peccato fieri queat, tamen ob voluptatem adjunctam, deprimit mentem, et ad devotionem reddit ineptam, vel minus idoneam, etiam ad tempus actu cessante. Decuit quoque eos a carnalibus delectationibus abstinere ad aliquantum tempus, qui ad tantam divinorum speculationem et participationem fuerant admittendi. Certum est etiam, quod populus ille pro maxima sui parte fuit ita carnalis et pronus ad vitia, quod vix cognovit uxores sine admixtione peccati. Est etiam mystica ratio hujus mandati, videlicet quod populus christianus non debet Sacramentum altaris suscipere absque prævia abstinentia a copula etiam conjugali: quanto magis illegitima.

Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat. Circa hoc scribit Lyra: Hic est dies sextus tertii mensis. Quarto enim die ejusdem mensis, dixit eis Moyses verba prædicta, ut Rabbi Salomon dicit. Sicque sexto die hujus mensis fuit lex data. Sed his repugnare videtur, quod ait Glossa: Hic est tertius dies tertii mensis ab exitu Israel de Ægypto. A die ergo quo Pascha fecerunt, videlicet a quartodecimo die primi mensis usque ad diem istum quo data est lex, dies quinquaginta fuerunt:12 utpote decem et septem dies primi mensis, et dies triginta mensis secundi, qui simul sunt dies quadraginta septem, et tres dies tertii mensis, in cujus tertio die data est lex. Cui computationi magis concordat, quod Magister in historiis scribit; imo præinducta Glossæ verba consonant prorsus verbis Augustini, vel potius ex verbis ejus sunt sumpta; concordant et textui. Ideo ita tenendum censetur.

Itaque tertio die valde diluculo, ut in Scholastica historia dicitur, ante solis ortum, id est, antequam sol ipse apparuit per se ipsum, non tamen ante auroram, quia in textu asseritur, Jam mane inclaruerat; et ecce cæperunt audiri tonitrua, et micare fulgura, et nubes densissima operire montem: quæ omnia angelico ministerio formabantur. Quumque tonitruum sit exstinctio ignis in nube, seu sonus factus in ea, facile fuit angelo sancto in nube illa formare tonitrua, et inde emittere fulgura. Magnique venti et pluviæ erant ibidem, ut Josephus scribit. Clangorque buccinæ vehementius perstrepebat. Angelus quippe formavit sonum hujusmodi. An tamen per veram tubam, an alio modo sibi placenti, quis novit? Verumtamen Judæi, juxta suarum consuetudinem fabularum, dicunt sonum illum factum per cornu sumptum de ariete pro Isaac immolato. Et timuit populus qui erat in castris.13 In Scholastica historia ex Josepho fertur, quod prædictis terribilibus auditis, putabant et ipsum Moysen ira Dei perisse. Tandem vero Moyses lætus apparuit, et aer serenus cum eo inter ipsos reversus est. Qui dixit ad eos: Hodie non audietis me Moysen, sed illum qui pro vobis percussit Ægyptum, qui dedit viam per mare, panem de cœlo, aquam de petra. Fiant ergo verba Dei vobis amabiliora, quam proprii filii et uxores.

Quumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei, id est, ut se reverenter ac devote præsentarent Deo, super montem

A Sinai descendenti per modum expositum, steterunt ad radices montis, videlicet juxta terminos eis præfixos, non ultra, sed citra eos. Totus autem mons Sinai fumabat, præsertim in vertice ejus ubi fumus ascenderat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, qui fuit alius a columna ignis, iter monstrantis in noctibus, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Ex quo videtur, quod ignis ille fuit spissus et satis obscurus, non multum subtilis et clarus, quatenus majorem incuteret formidinem duris Hebræis. Eratque omnis mons terribilis nimis, propter ea quæ fiebant et apparuerunt in eo. Et sonitus buccinæ paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur. Omnia ista fecit Dominus coram plebe antequam legem dedit, ad demonstrandum suæ omnipotentiam majestatis, ut timeretur: quia lex illa fuit lex timoris et severitatis justitiæ imperfectis collata, qui per timorem et rigorem justitiæ fuerant ad legis observantiam inducendi. Lex vero evangelica, est lex caritatis et pietatis: idcirco a Christo sedente in monte cum serenitate et quiete est data, quia ad eam servandam inducendi sunt homines amore summi boni ac zelo virtutum. De hac re, id est utriusque hujus legis distinctione, multa scribit Apostolus ad Hebræos: Non accessistis, inquiens, ad tractabilem et accessibilem ignem, et ad turbinem, et caliginem, et procellam, et tubæ sonitum.14 Ex quibus probatur, quod ibi exstitit etiam turbo, id est vehemens ventus: quod tamen hic non fertur in textu.

Quæri potest, cur Dominus apparebat in igne, imo et in igne hujusmodi, atque in caligine et in nube. Respondetur, quod divina, per proprietates ignis specialiter designantur, in tantum quod et Deus ipse ignis consumens vocatur, ut alibi plenius dictum est.15 Cur autem in igne sic denso, et in caligine atque in nube, jam ante solutum est. Voluit namque Deus in veteri Testamento suæ justitiæ monstrare rigorem, et suæ incutere majestatis horrorem, quatenus et per hoc ostenderet se rerum humanarum esse provisorem ac judicem : quod a paucis tunc credebatur. Hinc tertio Regum Salomon ait : Dominus dixit ut habitaret in nebula. Pro quo, libro secundo Paralipomenon legitur : Dominus dixit ut habitaret in caligine. Unde et Nahum primo : Dominus, in tempestate et turbine viæ ejus. Porro Judæi dicunt Dominum apparuisse in igne et nube, quoniam ignis et nubes non habent fixam figuram. Idcirco in eis apparuit Dominus, id est per illa, ne Hebræi ad idololatriam proni, haberent occasionem formandi imagines Dei. Istud tamen non videtur magni valoris, quoniam ignis et nubes satis faciliter possunt formari ac pingi.

Moyses loquebatur ad Deum, et Dominus respondebat ei tanquam mediatori inter se et populum. Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus, scilicet montis, ad designandum quam familiaris et carus exsisteret Domino, et ut ejus verba attentius susciperentur a populo.

Quo quum ascendisset, dixit ad eum : Descende, et contestare populum, ne forte velint transcendere terminos sibi præfixos ad videndum Dominum, id est ad inspiciendum curiose aut præsumptuose, qualiter aut in qua forma ego Dominus tibi appareo : quod scire ad eos non pertinet, nec sunt digni ; et pereat ex eis plurima multitudo, videlicet omnes qui fecerint hoc, aut consenserint ipsis, quia tales mox occiderentur, et propter suum excessum essent damnandi. Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, ingrediendo tabernaculum, templum, vel ad altare, offerendo ibidem, ubi Deus specialiter esse asseritur, sanctificentur, id est, se ipsos purificant modis prætactis, ne percutiam eos plaga mortis corporalis ac spiritualis. Si istud intelligatur de sacerdotibus Leviticæ stirpis atque Mosaicæ legis, per anticipationem est dictum, quoniam sacerdotes hujusmodi nondum fuerant instituti : ut sit sensus, quod sacerdotes tales post suam institutionem non præsumant ad Dominum nisi purificati accedere, nec sua officia indigne explere.1617 Si autem intelligatur de sacerdotibus qui erant in lege naturæ, exponetur de primogenitis Israelitarum, qui officio sacerdotii fungebantur usque ad sacerdotii institutionem Levitici : nam usque ad id primogeniti fuerant sacerdotes. Jam quoque jusserat Dominus primogenitos Israel sibi sanctificari, ut capitulo tertiodecimo continetur.

Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai. Tu enim testificatus es et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum. Hoc ultimum verbum Moyses ante non scripsit; cetera clara sunt. Dominus enim jussit Moysi præfigere populo terminos, ultra quos non ascenderent montem. Sed quomodo intelligendum est quod dixit ad Moysen, Sanctifica illum, utpote montem ? Et respondendum, quod sicut templum materiale dicitur sanctificari, dum divino cultui dedicatur, sic Moyses montem Sinai sanctificavit, denuntiando Judæis quod ille mons esset electus et deputatus a Deo ad peragendum in eo multa divina : quoniam ibi apparuit et locutus est Dominus, apparueruntque angeli, data est lex, et varia mysteria sunt expleta. Denique ex verbis jam habitis satis apparet, quod sanctus Moyses tam libenter fuit in vertice montis cum Deo, quod invite descendit. Ideo quasi excusando se de descensu, dicebat : Non poterit vulgus ascendere. Quasi dicat : Jam semel dixi hæc eis ex parte tui. Sed Dominus rursus jubet, Vade, descende, ut repetas populo quæ semel dixisti, quatenus diligentius ea observet.

Cui ait Dominus : Vade, descende. Ascendesque tu, et Aaron tecum, ut sit socius tuus, audiendo ex me præcepta tibi nunc conferenda, quemadmodum hucusque fuit tibi associatus in faciendo prodigia, dirigendoque populum. Verumtamen cito descendit, nec fuit cum Moyse in vertice montis per quadraginta dies, de quibus infra dicetur.181920 Sacerdotes autem et populus non transeant terminos sibi præscriptos, nec ascendant ad Dominum in vertice montis, ne forte interficiat illos. Quod ait, Ne forte, non notat ambiguitatem, sed libertatem in Deo, qui omnia operatur non necessitate naturæ, sed secundum propositum suæ voluntatis atque liberrime. Descenditque Moyses ad populum, et narravit eis.

Footnotes

  1. III Reg. viii 48. ↩

  2. Exod. vn 5. ↩

  3. Exod. xiv, 19, 20. ↩

  4. Is. xl, 11. ↩

  5. Is. xix, 25. ↩

  6. Deut. vii, 6. ↩

  7. Tob. xii, 12. ↩

  8. Deut. xxxiii, 26. ↩

  9. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  10. Gen. ii, 1 ↩

  11. Prov. xxv, 27. ↩

  12. Exod. xii, 18. ↩

  13. Gen. xxii, 13. ↩

  14. Hebr. xii, 18, 19. ↩

  15. Deut. iv, 24 ↩

  16. * percutiat ↩

  17. II Par. vi, 1. ↩

  18. Exod. xiii, 2. ↩

  19. Nahum i, 3. ↩

  20. III Reg. viii, 12. ↩

Chapter 39 of 72