Skip to the text

Articulus 39

DE MYSTICO HUJUS CAPITULI NONIDECIMI INTELLECTU.

QUADRAGESIMO septimo die ab exitu de Ægypto, venerunt in Sinai. Certum est, per quadragenarium numerum tempus pœnitentiæ designari; per septenarium vero, septem dona Spiritus Sancti; per montem Sinai, altitudinem contemplandi. Qui ergo vult ad contemplationis apicem pervenire, primo in actibus pœnitentiæ se condigne exerceat, atque in donis Spiritus Sancti quotidie crescere enitatur, quatenus mente jam reformata, gloriam Domini speculetur facie revelata. Denique inter omnes Israelitarum mansiones, mansio in monte Sinai fuit præcipua: quoniam contemplationis quietem summe desiderant veri et spirituales Israelitæ, in quibus dolus non est, non hypocrisis, neque duplicitas, neque calliditas.1 Siquidem simulatores et calidi provocant iram Dei.2

Denique, sicut per Moysen Dominus dixit Judæis, Vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum : ita per chorum beatissimorum Apostolorum annuntiavit Christus universis hominibus, qualiter pro eorum salute impugnavit et vicit invisibiles hostes, imo et sæculi vanitates, hominesque perversos, persecutores justorum : de quibus dixit discipulis, In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum;3 qualiter etiam sub alis misericordiæ suæ suscepit nos, ad fontem quoque Baptismi, et ad alia ecclesiastica sacramenta nos duxit, et nos ex gentilitate natos assumpsit sibi in populum, oleastrum inserens in bonam olivam, naturalibus ramis relictis.4 Idcirco si ei grati et obedientes fuerimus, erimus ei populus peculiaris præ cunctis hominibus, efficiemurque ei regnum sacerdotale et gens sancta. Multo enim carior est Christo Ecclesia, quam olim exstitit Synagoga. Numero quoque et merito et omni charismate Spiritus Sancti transcendit Ecclesia ineffabiliter Synagogam. Propter quod in Apocalypsi habetur:5 Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Princeps quoque Apostolorum: Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.6

Responditque omnis populus simul : Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Ita et nos in Baptismo abrenuntiavimus omnibus pompis, operibusque diaboli, et universis Dei mandatis obtemperare condiximus: quod item post recidivum in sacramento Confessionis peregimus. Quid igitur nobis incumbit, nisi ut totis viribus ea, ad quæ nos toties obligavimus, impleamus, nec cessemus deflere, quod heu! tam enormiter ac frequenter ea transgressi sumus? Vade ad populum, et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Sic Dominus jubet prælatis et prædicatoribus in contemplationis exercitio constitutis, ut ab altitudine hujusmodi exercitationis paululum descendentes, ad creditum sibi dominicum gregem festinent, et eum hortando, instruendo, corripiendo, inflammando, sanctificent hodie et cras, hoc est statim sine periculosa dilatione, et non nimis cursorie, sed ad tempus sufficiens, quatenus in die tertio, utpote post veram confessionem et satisfactionem, sint parati Unigenitum Dei in Sacramento suscipere, atque in monte contemplationis Spiritum Sanctum salubriter intueri. Die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai: quia post dignam confessionem et satisfactionem idoneam, sanctificata jam mente, Spiritus Sanctus tam evidentia et præclara infundit charismata, ut dubitandum non sit, quin Dominus Deus in hujuscemodi mentem descenderit.

Constituesque terminos populo per circuitum, et dices: Cavete ne ascendatis in montem. Per hoc clarissime designatur, quod nulli licet transgredi mensuram et semitam sibi præfixas, nec incomprehensibilia fidei testimonia comprehendere velle, et suo ingenio ea metiri. Sed cum reverentia et modestia debemus ad contemplanda divina accedere, pensata propriæ capacitatis et defectuositatis materie, ut studeat unusquisque in primis ac maxime ea implere ac possidere, quæ Deus primo ac maxime requirit ab eo, sicque juxta sui status mensuram, et suæ vocationis exigentiam ac gratiam sibi concessam se occupet. Hinc quippe in Proverbiis jubetur: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Et in Ecclesiastico: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Hinc et Sapiens inducit: Sensum tuum, Domine, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum Sanctum tuum de cœlis? Idcirco divinus et sacratissimus Dionysius contestatur in libro de Ecclesiastica hierarchia, quod nullus angelicorum spirituum audet quidpiam agere, nisi juxta legem ei desuper præstitutam.

Omnis qui tetigerit montem, morte morietur: id est, qui Deitatis altitudinem aut supergloriosissimæ Trinitatis mysterium irreverenter scrutari aut comprehendere velle præsumpserit, aut in Deum altissimum per hæresim, perfidiam, blasphemiamve peccaverit, disperibit. Lapidibus opprimetur, id est, efficacissimis argumentationibus atque acerrimis confutationibus convincetur; sive confodietur jaculis, id est, testimoniis Prophetarum et Apostolorum undique constringetur et dejicietur.

Nempe ut Salomon ait, Verba sapientium sunt quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Manus non tangent eum: id est, qui adhuc solum activi sunt, nondum contemplationis secretum queunt attingere. Sive jumentum fuerit, sive homo, morietur. Per jumentum exprimitur animalis I Cor. n, 14. homo, qui non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; per hominem vero potest intelligi, quicumque sola naturali et philosophica sapientia præditus, qui ad contemplanda christianæ fidei sublimia nequaquam idoneus invenitur, et propria præsumptione damnatur, si fidei alta scrutari, et judicare ac reprobare contendit. Unde et Apostolus: Videte, inquit, ne quis vos decipiat Coloss. n, 8. per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum. Quum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem, id est, dum vox prædicationis cœlestis insonuerit, considerent divina quæ audiunt, secundum mensuram et intellectum Ecclesiæ.

Quumque lavissent vestimenta sua, ait: Ne appropinquetis uxoribus vestris. Sic et nos Deo volentes occurrere, et eum in thalamo cordis suscipere, debemus vestimenta nostra lavare, id est, per pœnitentiam et confessionem, emendationemque vitæ, omnem vitiorum impuritatem ab operibus nostris atque virtutibus removere, separantes pretiosum a vili, ut simus quasi os Jer. xv, 19. Dei, et impleamus quod Salomon ait: Omni tempore vestimenta tua sint candida. Unde et in Apocalypsi Dominus profiteatur: Qui non inquinaverunt vestimenta Apoc. m, 4.

Prov. xxii, 28.

Eccl. m, 22.

Sap. ix, 17.

Eccle. xii, 11.

I Cor. n, 14.

Coloss. n, 8.

Jer. xv, 19.

Eccle. ix, 8.

Apoc. m, 4.

Matth. xxi, 12.

1 Cor. vi, 5.

Ibid. 29.

Act. u, 2. sua, ambulabunt mecum in albis. Hinc ei qui vestes suas ita non lavit, increpatorie dictum est : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ?7 Denique tempore sacro, quo orationi et communioni est insistendum, pœnitentiæ quoque diebus ab amplexibus decet cessare, quum dicat Apostolus : Nolite invicem fraudare nisi ad tempus, ut vacetis orationi.8 Itemque : Tempus breve est ; superest, ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Verumtamen salvo remedio his, qui pro infirmitate sua remedio indigent nuptiali.

Jam advenerat dies tertius, et mane inclaruerat; et ecce cœperunt audiri tonitrua et micare fulgura. Hæc dies tertia, est tempus evangelicæ legis. Nam prima dies, est tempus legis naturæ ; secunda, tempus legis scriptæ. Mane tertiæ diei, est diluculum diei Pentecostes, quando factus est repente sonus vehemens, replens totam domum in qua primitiva sedit Ecclesia :9 qua Spiritu Sancto copiosissime adimpleta, cœperunt ab eadem emanare tonitrua evangelicæ prædicationis, et fulgura comminationum, ac præclara coruscare miracula. Tunc et nubes densissima operuit montem, id est copiosa multitudo millium Judæorum, qui tunc repente convertebantur, in quibus fuit mortalis infirmitas, et adhuc obscura cognitio, supervenit primitivæ Ecclesiæ, et baptizabatur ab ea. Clangorque buccinæ vehementius perstrepebat. Clangor ille fuit invictissima atque altisona prædicatio beatissimi Archiapostoli, confundentis et convincentis incredulos. Timuit populus qui erat in castris. Tunc enim omnes stupebant et mirabantur, dicentes : Quidnam vult hoc esse ? Atque ut Lucas evangelista scribit, fiebat omni animæ timor. Eos vero qui credebant, eduxit chorus Apostolorum10 in occursum Dei, ita quod adventui et infusioni Spiritus Sancti se præparabant. Steterunt quoque conversi ad radices montis, hoc est in humilibus locis Ecclesiæ.

Act. u, 43.

Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne. Tunc certe tota primitiva Ecclesia in monte Sion collecta, præ interiori cordis ardore, verba prædicationis ignita emittebat assidue, eo quod Spiritus Sanctus in igneis linguis descendisset in eam, qui præcordia ejus æstuantissime inflammavit. Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Sic et bonis ac sanctis prælatis Dominus pie respondet per occultum instinctum et sacras Scripturas, sanctosque angelos. Sacerdotes qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos. Sacerdotes etenim evangelicæ legis tanto spiritualius et castius conversari oportet, quanto eorum sacerdotium divinius præstantiusque consistit, et quo dignior est Hostia quam consecrant, tractant, sumunt, et immolant Deo Patri. Quum igitur filii Israel etiam uxorati, jussi sint abstinere a suis uxoribus usque in tertium diem, quando verba Dei fuerant audituri, suscepturique legem : qualis est sacerdotum evangelicæ legis impietas, qui incontinentiæ vitio subjacentes, Christum in Sacramento præsumunt tractare? O quanta est impudentia horum ! et quam infinita damnatio, intolerabilisque punitio imminet eis !

ENARRATIO

IN EXODUM HEBRAICE VEELLE SEMOTH

Footnotes

  1. Joann. I, 47. ↩

  2. Job XXXVI, 13. ↩

  3. Joann. XVI, 33. ↩

  4. Rom. XI, 2. ↩

  5. Apoc. I, ↩

  6. I Petr. II, ↩

  7. Matth. xxii, 12. ↩

  8. 1 Cor. vii, 5. ↩

  9. Act. ii, 2. ↩

  10. Act. ii, 43. ↩

Chapter 40 of 72