Skip to the text

Articulus 40

EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS CUNCTOS SERMONES HOS.

JAM datio legis describitur. Locutusque est Dominus cunctos sermones hos. In fine præcedentis capituli scriptum est, qualiter Moyses de celsitudine montis descendens, recitavit populo ea quæ ibi sunt scripta.1 Moyse itaque inferius exsistente cum populo, locutus est Dominus verba nunc exponenda, tam Moyse quam populo audiente, dicens : Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Quemadmodum refert Lyra, Hebræi dicunt, quod istud sit unum et primum præceptum Decalogi, per quod affirmative præcipit Deus, ut ipse solus habeatur et colatur pro vero Deo, qui tam potenter et miraculose eduxit Israel de Ægypto. Quocirca Rabbi Paulus reprehendit Lyram, eo quod simpliciter narret prætactam Hebræorum opinionem, quasi probabiliter possit teneri, et non reprobet eam : quia si posset teneri, sequeretur secundum Rabbi Paulum, quod doctores catholici in enumeratione Decalogi deviassent a ratione. Verum hæc reprehensio est inepta, nec tenet consequentia illa : quia (ut infra patebit) etiam nostri doctores in modo numerandi, distinguendi, ac situandi decem præcepta, variis modis senserunt ; nec tamen hinc sequitur, quod in hoc deviaverunt a ratione. Frequenter enim circa eamdem materiam diversæ opiniones possunt probabiliter teneri, absque errore et deviatione a ratione, quando non defenduntur cum incauta et temeraria assertione, ut patuit plenius in expositione exordii Geneseos, quod sancti doctores diversimode exposuerunt.

Deinde Rabbi Paulus reprobat præfatam Hebræorum opinionem, quia in verbis his, Ego sum Dominus Deus tuus, non ponitur aliquod verbum imperativum aut præceptivum; sed est ibi solum denuntiatio quædam, qua Deus annuntiat populo quod ipse qui loquitur, sit Deus qui eos de Ægypto eduxit. Et in isto Rabbi Paulus catholice sentit, quia et Glossa ait : Non est istud mandatum, sed significatio cujus sit mandatum. Hoc idem asserit Augustinus et alii expositores communiter. Deinceps Rabbi Paulus tangit motiva Hebræorum, dicentium verba præhabita esse primum mandatum. Primum est, quia ad omnium divinorum observantiam præceptorum, necesse est præsupponere quod ille qui jussit ea, sit Deus qui Israel transtulit ex Ægypto : quoniam fides seu præsuppositio illa, est ratio obligandi ad servandum ipsius præcepta. Idcirco per verba hæc, Ego sum Dominus Deus tuus, dicunt affirmative juberi, quod hoc firmiter credatur. Secundum eorum motivum est, quoniam antequam aliquis possit præcipere aliis, oportet ut recipiatur ab eis pro superiore. Ideo dicunt Deum primo jussisse per verba inducta, quod ipse haberetur ab Hebræis in Deum. Sed ista motiva quamvis aliquid contineant veritatis, non tamen concludunt propositum, quia jam ante horum prolationem verborum filii Israel crediderunt, quod ille qui eos eduxit, esset verus Deus, et specialiter Deus eorum. Unde submersis Ægyptiis, cecinerunt :2 Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est. Quartodecimo quoque capitulo scriptum est, quod eis per maris fundum transductis, Ægyptiisque submersis, crediderunt Domino et Moysi servo ejus.3 Denique, præcedenti capitulo fassi sunt se velle esse subjectos imperio Dei, dicentes :4 Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus.

Itaque Deus tanquam præambulum quoddam præmittens, locutus est populo Israel : Ego sum Dominus Deus tuus, qui licet sim universorum Dominus atque Deus per creationem et gubernationem, conservationem et judiciariam potestatem, tamen sum specialiter Dominus Deus tuus, quem elegi mihi in populum peculiarem, et cui nunc legem et præcepta hæc tribuo.

Consequenter exprimitur primum præceptum : Non habebis deos alienos coram me. Quasi dicat : Me solum pro vero Deo habebis, adorabis et coles ; omnes ceteros qui dii vocantur, refutabis adorare et colere per latriæ cultum, ita quod nec eos qui mendaciter dii vocantur, ut Jupiter, Mars, Saturnus, qui scelerati fuerunt, nec illos qui in Scripturis dii vocantur per participationem et gratiam, ut angeli et homines sancti, adorabis et coles latriæ cultu. Dæmones quoque a gentilibus dii mendaciter vocabantur. Corpora autem cœlestia, animata ponebant, sicque cœlos, stellas, planetas, vocabant deos per quamdam participationem. De quibus in primo Timæi loquitur in persona Dei Plato philosophus : O dii deorum, quorum idem pater opifexque ego ! Omnes hi possunt dii alieni vocari, in quantum per vitiosum cultum eorum homines alienantur, avertuntur et reprobantur a vero Deo; et item, quoniam Deus jussit, ut fideles sui ab illorum cultu se alienarent; rursumque, quia a vera deitate sunt alieni. Itaque ait : Non habebis deos alienos coram me, id est nullibi, quoniam ego ubique sum præsens, et cuncta intueor.

Non facies tibi sculptile, id est idolum aliquod ex quacumque materia, in qua sculpi potest. Et specialiter potest per idolum designari imago rei confictæ, quæ nullam exsistentiam habet, nec esse potest, quum dicat Apostolus :5 Idolum nihil est. Neque omnem similitudinem quæ est in cœlo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra : id est, nullam tibi formabis similitudinem per fusuram sive picturam cujuscumque rei creatæ, videlicet ad colendum aliquid tale, ita ut nec cœlestium neque terrestrium neque aquaticorum imaginem tibi formes, aut fieri facias. Hinc subditur : Non adorabis ea neque coles, quia nec ipsam rem creatam, nec ejus imaginem. Aliqui namque putaverunt aliquid numinis esse in ipsis idolis, statuis seu imaginibus, ut Trismegistus, qui dixit : Statuas dico animatas sensu et spiritu plenas, imbecillitatem et sanitatem hominibus facientes. Aliqui vero hoc non credentes, coluerunt deos absque imagine eorumdem. Unde Varro, Valeriusque testantur, quod antiqui Romani deos diu absque imaginibus coluerunt.

Ego enim sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, id est, instar amatoris seu mariti aut sponsi zelotypi, volens solus amari et coli ut Deus et sponsus a fidelibus animabus : idcirco prohibeo eis fornicari cum diis alienis, quemadmodum sponsus non vult sponsam suam alteri commisceri. Qui autem accedit meretricem, non indignatur si et alter eam accedat, quia non habet ad illam amorem zelotypum qui socium et communicatorem excludit. Unde zelotes seu zelator nunc appellatur, qui sic vult solus amari, ita ut nihil secum ametur, in derogationem aut minorationem sui amoris. Sic igitur præcipit Deus se coli et honorari, ut ei dumtaxat tota mente adhæreamus, serviamus, atque vacemus, et non sit anima nostra dæmonum aut idolorum, alienorumve deorum adultera, sed Dei solummodo sponsa.

Visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.6 Non absolute ait, in tertiam et quartam generationem; sed addit, Eorum qui oderunt me. Verumtamen additio ista, Eorum qui oderunt me, potest referri ad id quod dixit, Iniquitatem patrum, et etiam ad filios. Sed istud bonitati et æquitati Dei derogare videtur, ut iniquitatem parentum ulciscatur in sobolem, præsertim quum per Ezechielem locutus sit: Filius non portabit iniquitatem patris.7 Et per eumdem Prophetam ac Jeremiam:8 Omnis, inquit, qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.9 Nihilo minus idem Jeremias fatetur in Threnis: Patres nostri peccaverunt, et non sunt; et nos iniquitates eorum portavimus.10 Et in Josue leguntur filii Israel fugati, et quidam eorum occisi sunt propter peccatum Achan. Itaque circa materiam istam inveniuntur variæ auctoritates Scripturæ, quæ sibi invicem contrariari videntur. Nam et infra legitur, quod nunc in textu asseritur.

Sed omnium horum solutio et concordantia ex dictis patet doctorum. Nempe, ut scribit S. Thomas in secunda secundæ, quod et ex dictis Alexandri de Hales habetur: Pœna potest considerari dupliciter: Primo, in quantum pœna, et prout per eam reparatur æqualitas justitiæ, dum peccator qui peccando nimis acquievit propriæ voluntati in derogationem justitiæ, aliquid patitur contra suam voluntatem, in ipsius justitiæ recompensam:11 sicque pœna pro proprio peccato infligitur. Secundo, consideratur pœna, ut medicina peccati, non solum curativa præteriti, sed etiam præservativa futuri, conservativaque boni: et sic aliqui puniuntur sine propria culpa, sed non sine causa. Per medicinam autem non est subtrahendum majus bonum, ut minus bonum obtineatur, sed econverso. Hinc aliqui absque propria culpa in temporalibus puniuntur per damna aut infirmitates, ut probentur, humilientur, aut alio modo gratiam sortiantur, sicque in spiritualibus bonis crescant, aut aliquo modo misericordiam consequantur. Nunquam tamen aliquis per spiritualium subtractionem bonorum punitur, nec in vita præsenti, neque futura, sine propria culpa. Sic ergo servi et filii in corporalibus aliquando puniuntur propter parentum aut dominorum suorum peccata, in quantum secundum corpus sunt aliquid seu res quædam illorum, ita quod parentes ac domini puniuntur in illis: unde in auctoritatibus dicitur, usque ad tertiam et quartam generationem, quia usque ad tot generationes vivere possunt parentes. Nec istud repugnat divinæ justitiæ, quoniam Deus hoc ipsum ordinat in ipsorum, sic patientium, bonum. Auctoritates autem contra hæc allegatæ, intelliguntur de pœnis spiritualibus et æternis. Præterea Origenes solvit quæstionem hanc aliter, per patres peccantium, intelligens dæmones tentatores; per generationes, primam, secundam, tertiam et quartam, eos qui peccanti cooperantur, consentiunt, aut alio modo communicant.

Et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea: id est, multo copiosius et protensius misereor posteris amantium me, et obedientium mihi, præsertim posteris prædestinatis. Nam ut ait Jacobus apostolus, Superexaltat misericordia judicium.12 Et Psalmista: Miserationes ejus super omnia opera ejus.13 Verumtamen in hac re attendere possumus, quam mirabilia et incomprehensibilia sint judicia Dei, quia interdum immediati filii justissimorum patrum sunt pessimi, et econverso. Ecce quam sanctus vir fuit Josias, et tamen filii ejus pessimi erant.14 Sic et Ezechias rex sanctus, filius fuit vitiosissimi Achaz. Denique, infra discutietur de ordinatione, enumeratione et situatione Decalogi; et utrum dicta hucusque, sint ad unum præceptum spectantia, an potius sint duo præcepta.

Sequitur aliud præceptum, et ut patebit, secundum in ordine. Non assumes nomen Dei tui in vanum: id est, nec falsum, nec sine rationabili causa jurabis per Deum. Nec enim insontem habebit Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra: id est, talem tam inaniter jurantem, Deus non reputabit innoxium, sed transgressorem, damnationeque dignum; imo decet ut nunquam sine reverentia et cordis attentione Deum nominemus, aut etiam nominari audiamus. Judæi vero affirmant hoc præcepto etiam prohiberi prolationem indebitam nominis Domini tetragrammaton, quod non licuit nominari nisi sacerdotibus, quando populum benedixerunt in templo.

Sequitur præceptum tertium: Memento ut diem sabbati sanctifices: id est, in sanctis operibus diem illum expendas, et divino cultui applices illum. Per quod aliorum dierum solennium, et nunc dominicæ diei jubetur celebritas. Instituit autem Dominus sabbatum, id est diem septimum, celebrari, in signum quod ipse die septimo requievit a cunctis operibus suis, et in commemorationem beneficii creationis, imo et aliorum Dei beneficiorum, quorum jugiter memores debemus esse. Propter quod præcepto huic præmittitur, Memento: quod verbum etiam ideo præmittitur, quoniam cum summa diligentia cultui est insistendum divino. Vel, ut asserit Rabbi Paulus, ideo verbum istud præmittitur, quia jam ante in descensu mannæ datum fuit istud præceptum, ut supra patuit.15 Recitat quoque Rabbi Paulus: Hebræi credunt quod sanctificatio sabbati præcipua, consistat in corporalibus delectationibus; traduntque quod quilibet tenetur in illo die ter manducare, videlicet semel prandere, et bis cœnare, atque quod omnes hoc facientes, sint securi a judicio gehennæ, ut in libro eorum de sabbato, expresse habetur. Ecce quam ridiculosum et stultum est hoc.

Sex diebus operaberis, nisi in eorum aliquo aliqua solennitas occurrat, et facies omnia opera tua: unumquodque loco et tempore opportuno. Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est, id est, qui deputatus est cultui veri Dei. Non facies omne opus tu: id est, nullum servile aut mechanicum, præsertim nullum opus iniquum facies tu, id est facere tibi licet, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, quia et pecora quæ laborant hominibus, voluit Deus tunc quiescere, convenienterque refici; et advena qui est intra portas tuas, id est tibi cohabitat in villis, urbibus, aut domibus tuis. Et potest per advenam intelligi quicumque ad Judaismum conversus. Deinde subjungitur ratio institutionis solennitatis sabbativæ: Sex enim diebus fecit Deus cœlum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt. Et requievit die septimo. Quod qualiter multipliciter possit intelligi, in expositione primi capituli Genesis diffuse expositum est. Idcirco benedixit Dominus diei sabbati, privilegiando eum præ ceteris diebus, et sanctificavit eum, id est divino cultui consecravit.

Porro de expositione multiplici et plena intelligentia hujus præcepti et ceterorum præceptorum Decalogi, tot et tanta in aliis scripsi opusculis, imo et tanta inde habentur ubique, quod nequaquam stare intendo nunc in horum expositione hoc loco.

Honora patrem tuum et matrem tuam, imo et ceteros progenitores, spiritualesque patres ac seniores, et benefactores ac magistros, cordiali affectu, decenti affatu, reali obtemperatione atque obsequio, et si opus fuerit, etiam sustentatione. De hac re infinita quodammodo dici possent. Subditur autem merces seu ratio hujus præcepti, ut sis longævus super terram, id est diu ac prospere vivas in terra. Non quod istud sit finale, principaleque præmium observationis hujus præcepti, sed aliquantula retributio recte correspondens eidem: quoniam eum qui debite honorat principia suæ vitæ, puta parentes, decuit in ipsa sua vita prosperitatem et diuturnitatem sortiri, quemadmodum eum qui facit misericordiam, decet misericordiam consequi. Deus autem rudi populo veteris Testamenti temporalem promisit mercedem, ut vel sic ad obediendum alliceretur; tamen sub illa mercede subintellexit æternam ac spiritualem, quæ sola est præmium condignum actuum virtuosorum, ex caritate Dei manantium, imo et ex actuali motione Spiritus Sancti. Unde quod ait, Ut sis longævus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi, rite exponitur de regione cœlestis patriæ. De qua fertur: Credo videre bona Domini in terra viventium.16 Itemque: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram:17 in qua justi sunt longævi, quia in æternum vivent in ea. Et quamvis prædicta secundum communem legem ita se habeant, quandoque tamen contingit occulto Dei judicio, quod honoratores parentum brevis et ærumnosæ sint vitæ, inhonoratores vero eorum, longævæ ac prosperæ. Quod Deus sic ordinat ad majorem obedientium felicitatem, atque ad graviorem inobedientium damnationem. Vel ex aliis abditis causis id accidit.

Præterea, post præcepta ad Dei cultum spectantia, recte ponitur immediate istud de honoratione parentum, quia post Deum sunt præcipue amandi ac honorandi. Et sicut a Deo suscipitur anima, ita a parentibus contrahitur caro; et ipsi post Deum sunt causa præcipua sobolis suæ. Quemadmodum etiam Deus est causa omnium, sic ipsi propriæ prolis.

Sequitur quintum præceptum: Non occides: id est, præcipio tibi ut nullum hominem injuste, seu privata et propria auctoritate occidas, imo nec lædas, neque percutias. Unde per hoc præceptum prohibetur omne in personam proximi nocumentum, præter juris ordinem irrogatum, quum hoc sit contra caritatem atque justitiam. Et sicut vetatur talis occisio, ita implicite præcipitur ordinata vitæ proximorum defensio aut conservatio, loco et tempore opportuno pro posse. Istud tamen præceptum, sicut et cetera quinque sequentia, respicit proximum, quantum ad mali evitationem.

Sextum præceptum est: Non mœchaberis. Per quod primo et maxime adulterium, deinde omnis illegitimus prohibetur concubitus. Septimum est: Non furtum facies. Per quod primo et evidenter inhibetur ablatio rei alienæ occulta, domino rei invito; deinde rapina quæ fit aperte; omnis quoque injusta detentio, ablatio, et deterioratio rei alterius. Contra quod peccant, qui debita non persolvunt: qui et obligantur creditoribus ad recompensam pro damno, quod illi ex persolutionis dilatione incurrunt, si tamen persolutionem interim exigant. Octavum: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium, nec in judicio, nec extra judicium: per quod omnis falsa accusatio, diffamatio, detractio, atque mendacium prohibentur.

Non concupisces domum proximi tui. Hæc duo ultima præcepta, inordinatam appetitionem terrenorum restinguunt ac vetant. Et nono isto præcepto inhibetur inordinata appetitio rei utilis, intelligendo per domum, quidquid ad possessionem seu opulentiam pertinet corporalem. Decimo autem præcepto vetatur concupiscentia rei delectabilis, utpote conjugis proximi, et omnis feminæ non conjunctæ legitime, quum dicitur: Nec desiderabis uxorem ejus. Porro quod subditur, Non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt, potest quasi per supplementum referri ad nonum præceptum, ita quod ista prohibentur injuste appeti ad possidendum et utendum eis in proprio obsequio, quod est bonum utile.

Possunt quoque ad ultimum istud pertinere præceptum, ita ut intelligatur circa ea esse prohibita omnis concupiscentia bestialis et contra naturam. Verumtamen Origenes, Josephus et Hebræi dicunt, hæc ultima duo ad unum pertinere præceptum, quoniam de prohibitione utriusque concupiscentiæ loquitur textus iste permixtim, saltem secundum unam expositionem. Sed melior est Catholicorum distinctio. Nam alia est ratio boni utilis, et alia boni delectabilis; et multi inclinantur ad unum illorum, qui ad aliud non afficiuntur, quemadmodum quidam libidinosi appetunt proximi conjugem, qui tamen furtum et rapinam abhorrent. Hinc etiam dantur diversa præcepta de refrenandis concupiscentiis, et de refrenandis earum effectibus.

Insuper circa hæc Lyra recitat: Dicunt Hebræi, per hæc non prohiberi concupiscentiam, nisi aliqualiter prorumpat in actum exteriorem, videlicet concupiscentiam conjugis alienæ, nisi erumpat in osculum vel amplexum aut consimilia: cujus opinionis fuit et Josephus. Unde et quidam Catholici dicunt, quod lex vetus cohibuit manum, non animum. Sed Rabbi Paulus contra hæc scribit: Multi, inquiens, doctorum Hebræorum affirmant, per hæc prohiberi concupiscentiam alienæ uxoris aliarumque rerum, etiamsi in exteriorem actum non moveatur: et quod ita teneri oporteat, facile est probare, quum exterior actus rationem culpæ non habeat, nisi ex interiori deordinatione. Ratio quoque voluntarii, quod est origo meriti atque demeriti, primo et maxime invenitur in interioribus animæ. Denique in Deuteronomio habetur: Ne dixeris in corde tuo, Propter justitiam meam introduxit me Dominus in terram hanc:18 per quod prava et falsa cogitatio, et item præsumptio prohibentur. Sed et in Levitico scriptum est: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo. Et rursus: Nec memor eris injuriæ civium tuorum.19 Quod vero Catholici dicunt, intelligendum est, quod lex vetus non tam evidenter et frequenter cohibet animum, sed manum, præsertim quia non ita infligit pœnas temporales pro peccatis cordis, ut operis.

Cunctus autem populus videbat, hoc est sensibiliter percepit et audivit, voces, id est tonitrua vel verba Dei prolata ex nube et igne. Solet autem in Scripturis visus pro quocumque exteriori accipi sensu, specialiter pro auditu, quemadmodum in Apocalypsi:20 Conversus sum, ut viderem vocem quæ loquebatur.21 Et lampades, hoc est coruscantia fulgura, quæ visu proprie sumpto percipiebantur, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: sicut in expositione præcedentis capituli patuit. Et perterriti mente, ac pavore concussi in corpore sensitivaque parte, steterunt procul, non solum non transgrediendo terminos præstitutos, sed et retrogrediendo; dicentes Moysi: Loquere tu nobis ex parte Dei, et audiemus auribus cordis ac corporis. Non loquatur nobis Dominus locutione ista sensibili terrifica, et per se seu per angelicam creaturam, ne forte moriamur ex nimia corporalis harmoniæ immutatione, atque formidine, ex nimiaque excellentia objectorum illorum, videlicet vocum ac fulgurum atque sonituum tubæ, per respectum ad nostrum auditum et visum. Nec potest humana fragilitas talia diu sufferre sine confortatione speciali et gratiosa.

Et ait Moyses ad populum: Nolite timere immoderato timore, vel quod nunc moriemini, sicut timetis. Ut enim probaret vos, venit Deus, hoc est, ob hoc per creaturam subjectam sic descendit, apparuit, atque locutus est Dominus vobis, ut ostenderet non sibi omnia cognoscenti, sed vobis ipsis ac aliis, quales sitis, et ut faceret vos probatos ac timoratos. Ideo subditur: et ut terror illius esset in vobis, id est timor filialis vel saltem initialis, et non peccaretis, quoniam timor Dei retrahit hominem a peccato. Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus, id est verticem montis ascendit, in quo fuit densissima nubes, in qua Deus per angelum apparebat, ut juxta petitionem populi mediaret inter Deum et eos in audiendo verba Dei, et referendo eadem ipsis.

Dixitque præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israel: Vos vidistis quod de cœlo locutus sim vobis, id est, sensibiliter percepistis verba prolata ab angelo, in mea persona loquente: quæ verba in cœlo aereo sonuerunt, et cœlesti virtute formata sunt. Porro de ista materia multa leguntur Deuteronomii quarto et quinto capitulis, ubi inter cetera scribitur: Accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad cœlum; erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo. Locutusque est ad vos Dominus de medio ignis; vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis. Et accessistis ad me omnes principes tribuum, et majores natu, atque dixistis:22 Ecce ostendit nobis Deus noster majestatem et magnitudinem suam; vocem ejus audivimus de medio ignis; et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim ultra audierimus vocem Dei, moriemur.23 Quid est enim omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis?

Non facietis mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis, id est, nulla simulacra facietis, ut illa colatis mecum, vel per cultum latriæ, sicut adorandus et colendus sum ego. Unde et Samaritani et multi de regno decem tribuum, coluerunt simulacra sua seu vitulos aureos, et cum hoc Dominum adoraverunt, sicut nunc usque faciunt Tartari. Altare de terra facietis mihi, id est ad meum honorem. Hoc de altari holocausti exponitur, quia altare incensi fuit ex lignis setim, opertumque auro, ut infra habetur. In detestationem quoque idololatriæ jussit hoc Dominus, quia idololatræ de pretiosis materiis faciebant altaria; et propter mysticam significationem, ad humilitatis commendationem. Et offeretis super † illud holocausta et pacifica vestra per manus sacerdotum. Holocausta autem dicuntur, sacrificia quæ ad Dei honorem totaliter comburebantur; pacifica vero, quæ pro remissione peccati, aut pro gratiarum actione de beneficio dato, aut pro beneficio obtinendo offerebantur, quorum una pars exstitit sacerdotum, una offerentium, ut comederent coram Domino, et tertia ad Dei incendebatur honorem. Oves vestras et boves, de quibus communiter sacrificia ista fiebant. In omni loco in quo memoria fuerit nominis mei, id est in locis specialiter deputatis ad hoc, ut in eis per sacrificia ista sit commemoratio et honoratio mei ipsius : quæ loca non fuerunt simul et semel plura, sed unus dumtaxat, in quo licuit oblatio talis, nisi forte ex dispensatione divina et causa idonea, sicut Elias obtulit in Carmelo. Successive autem fuerunt loca illa diversa, quia primus fuit in Silo, ubi tabernaculum fuit ad tempus; deinde fuit in Nobe. Qua urbe per Saulem destructa, ut primo Regum habetur, in Gabaon est translatum; postea in Jerusalem tempore David, ut patet secundo Regum. Verumtamen populus frequenter immolavit hinc inde in excelsis, id est locis sublimibus, prout in libris Regum et Paralipomenon recitatur : in quibus et hoc vituperatur.

Veniam ad te, per gratiæ infusionem, et benedicam tibi, per infusæ gratiæ multiplicationem, atque per terrenæ prosperitatis concessionem, si in cunctis obedieris mihi. Et in verbis his alloquitur Deus populum, tanquam quid unum, per Moysen. In veteri etenim Testamento temporalium bonorum affluentia promittebatur.

Quod si altare lapideum feceris mihi. Per hoc datur intelligi, quod altare de quo jam facta est mentio, poterat fieri tam de terra quam de lapidibus; sed de qualibus, subditur, non ædificabis illud de sectis lapidibus : id est, de lapidibus impolitis, non sculptis neque dolatis, volo id fieri. Si enim levaveris cultrum tuum super eo, id est, si cum ferro seu cultello præparaveris istud altare, lapides ejus secando, sculpendo, aut poliendo, polluetur, id est, contemptibile fiet, displicebitque mihi, eo quod factum sit aliter, quam præcepi. Cau-

III Reg. XVIII, 19 et seq.

I Reg. I, 3; II, 14.

Ibid. XXII, 19.

III Reg. III, 4.

II Reg. VI, 6, 12, 17. sa litteralis hujus præcepti assignatur, quia usus, quod magis infra patebit. Verumta-idololatræ faciebant sua altaria de saxis sectis, politis, et sculptis: ideo in illorum detestationem Deus præcepit oppositum, et quia nolebat suos ministros communi-care cum idololatris in divinis. Rursus, ne Judæi per talem sculpturam inducerentur paulatim ad sculpendum atque colendum imagines. Insuper ob mysticam significatio-nem, videlicet quod Deus vult in spirituali templo suo (quod est Ecclesia) collocari personas integras et sinceras, unitatem spi-ritus conservantes, et ecclesiasticam unionem non violantes. Rursus, spirituale altare, est trium theologicarum virtutum connexio integra, in qua offerenda sunt Deo omnia opera bona et sacrificia mili-tantis Ecclesiæ: quod altare fit de non sectis lapidibus, id est de tribus istis vir-tutibus firmis, ab invicem non divisis, nec alicui simulationi aut duplicitati ad-junctis.

Non ascendes per gradus ad altare meum: cujus jussionis subjungitur ratio: ne reveletur turpitudo tua. Ex quo elici-tur, quod nondum erat tunc feminalium usus, quod magis infra patebit. Verumta-men si altare fuit tam altum, quod sacer-dotes illud stando non valebant attingere, poterat pedibus sacerdotum scamnum aut aliquid tale supponi, quod facta ministra-tione removebatur, ut Magister in historiis tangit.24 Unde et Lyra allegat Rabbi Salo-monem, dicentem quod fiebat ibi ascensus sine gradibus in hujuscemodi casu. Fertur quoque, quod in sacris Priapi sacerdotes per gradus ascendebant altare, atque in alto stantes, verenda sua monstrabant po-pulo discooperta. Idcirco in tam obsceno-rum detestationem sacrorum, Dominus de-dit præfatum mandatum. Spiritualiter vero per gradus ad altare ascendere, est, in fide superbeatissimæ Trinitatis, gradum et or-dinem dignitatis asserere, affirmando quod Pater major sit Filio, et Filius major Spi-ritu Sancto, ut Ariani dixerunt: quod qui facit, turpitudinem suæ perfidiæ infelix ostendit. Rursus, altare de terra facere, est in Christo veram carnem fateri; et ad al-tare per gradus non ascendere, est in eo divinitatem veram, qua æqualis est Patri, agnoscere.

Footnotes

  1. Exod. xix, 25. ↩

  2. Exod. xv, 1-20. ↩

  3. Exod. xiv, 31. ↩

  4. Exod. xix, 8. ↩

  5. 1 Cor. viii, 4. ↩

  6. Exod. xxxiv, 7. ↩

  7. Ezech. xviii, 20. ↩

  8. Ibid. 2, 3. ↩

  9. Jer. xxxi, 30. ↩

  10. Thren. v, 7. Josue vui, 11, 12. ↩

  11. BQ 6522 A2 ↩

  12. Jacob. u, 13 ↩

  13. Ps. cXLIV, 9. ↩

  14. IV Reg. xxii, 2; xxiii, 25, 31 et seq.; xviii, 1, 3 et seq. ↩

  15. Exod. xvi, 23 et seq. ↩

  16. Ps.xxvi,13. ↩

  17. Matth. v,4. ↩

  18. Deut. ix, 4. ↩

  19. Lev. xix, 17, 18. ↩

  20. Apoc. 1, 12. ↩

  21. Apoc. i, 12. ↩

  22. Deut. IV, 11, 12. ↩

  23. Deut. V, 23-26. ↩

  24. Exod. xxviii, 42, 43. ↩

Chapter 41 of 72