Articulus 41
DE MYSTICO HUJUS CAPITULI VICESIMI INTELLECTU.
QUEMADMODUM quinquagesimo post exitum ab Ægypto die, data est lex Hebræis in monte Sinai; sic quinquagesimo die post Christi resurrectionem, missus est Spiritus Sanctus primitivæ Ecclesiæ in grandi illo cœnaculo, in quo novissimam fecerat Christus Cœnam: per cujus Paracleti infusionem, evangelica lex in Apostolorum, ceterorumque credentium cordibus est firmata, atque eodem die aliis in Jerusalem prædicata et data, coruscantibus signis tanquam fulguribus, et apostolicis verbis sonantibus, velut tonitruis. Insuper, sicut Hebræis ex Ægypto salvatis data sunt decem illa præcepta immediate a Deo, id est non per Moysen, sed per allocutionem Dei ex igne et nube, tamen per angelum; sic nobis ex mundi et vitiorum caligine per Christi adventum eductis, eadem præcepta sunt in Evangelio tradita, primo immediate a Christo Deo vero, veraciter incarnato, dicente: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.1 Itaque, non serviamus ultra peccatis, nec errorum ac passionum tenebris involvamur, nec alicujus idololatriæ immoremur caligini.
Dicitur enim unicuique nostrum: Non habebis deos alienos coram me. Contra hoc agit superbus, qui se ipsum facit deum sibimetipsi, atque ab aliis tanquam deus vult honorari, dum non Dei, sed sui ipsius quærit gloriam et honorem;2 et ita se habet ac taliter gloriatur, quasi non a Deo, sed a se ipso sit et habeat quod est, et quod habet. Magis quoque quærit sibi obtemperari, quam Deo. Nempe si videat Dei præcepta a se ipso ac aliis violari, non curat, nec contabescit, nec zelo inflammatur justitiæ zelando pro Domino, juxta illud: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.3 Porro, si videat se contemni, aut propria vilipendi mandata, mox furit et indignatur, ac quasi sub colore justitiæ in contemptores sui exsurgit. In tali etenim homine improbo ac perverso, viget privatus amor sui, non sancta dilectio Dei. Quocontra ait Elias: Zelo zelatus sum pro Domino.4 Unde et Chrysostomus protestatur: Nihil iniquius quam Dei injuriam dissimulare, et propriam vindicare. O quam multi prælati ac principes sunt hodie tales! qui subditos suos per vitiorum abrupta proficisci conspiciunt, nec dolent, neque emendant, sed silent; propriam vero inhonorationem, nec in modicis rebus perpeti queunt: ideo non sunt veri vicarii Creatoris, sed servi ac filii dæmonis.
Similiter contra istud præceptum peccant avari, qui magis afficiuntur ad aurum, quam ad omnium fontem bonorum, qui nummum præferunt Deo, et pro pecunia relinquunt justitiam, ac lucri amore jurant, perjurant, fallunt ac mentiuntur, judicantque perverse. Propter quod divinus Apostolus avaritiam non inepte idololatriam appellavit.5 Rursus, contra idem præceptum agit luxuriosus, cujus deus venter est, et gloria in pudendis, qui fœdam carnem magis quam incomparabilem et superpræstantissimam Deitatem cogitat, amat, et adipisci conatur;6 et breviter quicumque in mortali est culpa, qui creatis magis quam Creatori, vanitati magis quam veritati ac æquitati inhæret, atque in his vanis, fœdis ac vilibus rebus finem sibi constituit. Iste sibi format et eligit deos alienos, de cujus vilitate ac impietate Sapiens ait: Cor iniqui cinis est et terra; supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus:7 quoniam ignoravit illum qui se finxit, hoc est, per debitum cultum non recognovit proprium Creatorem.
Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, etc. Hoc præcepto jubemur cor nostrum a turpibus phantasmatibus, a sordidis phantasiis, a distractionibus, potissime orationis contemplationisque tempore, et in cunctis divinis purgare ac custodire, quatenus pura, ardente, ac stabili mente omnipotenti Deo simus intenti, ejusque opus cum debita reverentia jugiter persolvamus. Ego enim sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios. Itaque si optamus ut anima nostra sponsa sit sui Creatoris ac Salvatoris, oportet nos ei indesinenter fidelitatem servare, nec aliquid nisi ipsum, vel propter ipsum, ac in ipso diligere, cordeque integro detestari ac fugere quidquid a mundissimis ejus amplexibus mentem avellit. Hinc sanctus Joannes apostolus loquitur: Si quis diligit mundum, non est caritas Dei in ipso.8 Et Jacobus sanctus: Quicumque, inquit, voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur.9 Caveamus ergo ne vitiorum nostrorum filios, id est imitatores, consensores, cooperatores, aut quovis modo communicatores habeamus ac relinquamus: ne alios inducamus ad mala verbo, exemplo, aut opere: ne et nostra peccata in tertiam et quartam generationem visitentur a Domino, omniumque illorum peccata ac pœnæ redundant in nos.
Non assumes nomen Dei tui in vanum. Hoc est quod in Evangelio loquitur Dominus: Ego dico vobis non jurare omnino.10 Sit autem sermo vester: Est, est; non, non. Jacobus quoque apostolus:11 Ante omnia nolite jurare.1213 Abjiciatur ergo detestabilis actus et pessima consuetudo, quum et in Ecclesiastico scriptum sit: Jurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in ea. Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non deficiet de domo ejus plaga.14 Nempe quum consuetudo venialium sit mortalis, quanto magis consuetudo jurandi enormiter vitiosa est atque mortifera, quum sine rationabili causa jurare sit contra divinum præceptum, ideoque ex genere suo mortale?
Memento ut diem sabbati sanctifices. Itaque diebus festivis summe tenemur abstinere a vitiis: ita quod si quis tunc detrahat, fornicetur, contendat, crapulamve committat, aut acediæ præbeat in se locum, vel quodcumque mortale incidat vitium, non solum committit unum aut simplex mortale peccatum, nec tantum transgreditur unum præceptum, sed duo ad minus; et duo incurrit peccata mortalia, aut unum dupliciter vel pluribus modis mortale. Quemadmodum etiam si aliquid horum committat in sacro loco, aut cum religiosa, seu in sacris Ordinibus constituta persona. Hinc et venialia, quæ ad mortale disponunt, tunc gravantur, ac magis vitanda sunt. Denique valde pensandum est quod Dominus jubet: Non facies omne opus tu et filius tuus, et filia tua, servus tuus et ancilla, etc. Quo constat, quod parentes et domini domus, tunc præcipue obligantur sobolem suam atque familiam quantum congrue valent, et caritas exigit, a peccatis retrahere, admonere, et ædificare. Itaque quum sabbatum sit requies Domini, diebus celebribus conquiescat mens nostra in Deo quiete præcipua per devotionem internam, per orationes puras atque assiduas, per contemplationem sinceram, per amorem ferventem.
Honora patrem tuum et matrem tuam. Omnis igitur Christifidelis superioribus suis tanquam Dei vicariis debitam subjectionem, reverentiam cordialem, obedientiam exhibeat promptam.
Stetitque populus de longe, Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Hanc clausulam magnus et theologissimus Dionysius in libro de Mystica theologia profundissime interpretatur, intelligendo per Moysen, quemcumque virum heroicum ac perfectum, qui relictis ac supergressis omnibus sensibilibus ac intelligibilibus, imo universis creatis, atque se ipso et cunctis actibus suis, Deo per ardentissimam dilectionem unitur, intratque caliginem in qua vere est Deus. Hæc namque caligo, est æternæ, increatæ, infinitæque lucis divinæ superexcellens, incomprehensibilis et superclarissima plenitudo, abyssalis, interminabilis atque supersimplicissima magnitudo, in qua Deus esse et habitare censetur, qui ponit tenebras (id est infinitam hanc lucem, omnem creatarum mentium capacitatem infinite transcendentem ac superantem) latibulum suum;15 et ipsæ divinæ tenebræ cooperiuntur et absconduntur omni visioni ac lumini, ob incircumscriptibilem suam plenitudinem, prorsus impenetrabilem et immensam. Quum itaque mens æstuantissimo caritatis ardore succensa, Deo ita conjungitur per contemplationem theoricam et sapientiam luminosam, flammigeram, unitivam, dicitur introire caliginem, instarque Moysis ab omnibus separari. Unitur enim Deo tanquam prorsus incomprehensibili, et quoad quid est, mere ignoto: et tamen hoc ipsum sic intueri, est clarissime ac suavissime contemplari, speciesque altissima contemplationis huic vitæ possibilis. Idcirco tunc tota in lucem illam tam infinitam expanditur, increatæ veritati infigitur, superessentiali deitati et superbeatissimæ Trinitati tam radiose, amorose et proxime copulatur, quod aliud nihil advertit, nec proprium actum attendit, sed defluit a se ipsa, atque in proprium refluit fontem. Sicque in divitias gloriæ rapitur, in amoris increati immensi igne comburitur, in deitatis abyssum profundatur et absorbetur, ut videatur quodammodo esse creatum exuere, et increatum idealeque esse induere: non quod substantia mutetur aut proprium esse tollatur, sed quoniam modus essendi, qualitasque vivendi deificatur, hoc est, Deo et superbeatissimæ beatitudini ejus supernaturaliter et gratiosissime assimilatur, sicque eminenter impletur illud 1 Cor. vi, 17. Apostoli: Qui adhæret Domino, unus spiritus est; imo quod in Joanne loquitur
A Unitas ipsa et Veritas increata Unigenitus Patris: Pater, rogo pro eis qui credituri sunt in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.16 Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum; ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
Footnotes
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Philipp. II, 21. ↩
-
Ps. CXVIII, 139. ↩
-
III Reg. XIX, 10. ↩
-
Coloss. II, 5. ↩
-
Philipp. II, 19. ↩
-
Sap. xv, 10. ↩
-
1 Joann. II, 15. ↩
-
Jacob. IV, 4. ↩
-
Matth. V, 34, 37. ↩
-
Jacob. V, 12. ↩
-
Philipp. III, 19. ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
-
Eccli. xxiii, 9. 12. ↩
-
Ps. xvii, 12. ↩
-
Joann. xvii, 20, 21, 23, 26. ↩
Chapter 42 of 72