Skip to the text

Articulus 42

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI PRIMI: HÆC SUNT JUDICIA QUÆ PROPONES EIS.

IN veteri Testamento fit mentio de præceptis triplicibus, videlicet moralibus, cærimonialibus, et judicialibus. Præcepta moralia sunt, quæ directe pertinent ad bonos mores, et de actibus virtutum exercendis, atque de oppositis vitiis evitandis, traduntur. Et ista præcepta sunt de naturalis dictamine rationis: propter quod dicuntur quasi quædam conclusiones, ex naturali jure seu lege elicitæ. Hinc manent et obligant in evangelica lege. Porro præcepta cærimonialia appellantur, quæ tradunt specialem modum colendi Deum, quantum ad exteriorem ritum et observantiam in sacrificiis et consimilibus. Præcepta vero judicialia sunt, quæ tradunt speciales modos servandi justitiam inter homines in conversatione humana, tamen per respectum et in ordine ad veram et supernaturalem felicitatem: Et sicut præcepta cærimonialia sunt quædam determinationes et explicationes præceptorum moralium concernentium Dei cultum, et quantum ad Deum; sic præcepta judicialia sunt quædam explicationes et declarationes seu determinationes præceptorum moralium, respicientium directionem vitæ humanæ, seu quantum ad homines. Dictum est enim, quod præcepta moralia docent et jubent Dei cultum in generali, et præcipue quantum ad actus interiores, qui sunt credere, sperare, diligere; sed cærimonialia præcepta assignant speciales modos cultus divini in exterioribus actibus.

Denique intentio legis divinæ est, homines convenienter ordinare ac regere, tam quoad Deum, quam quoad se ipsos ad invicem: quorum utrumque est de lege naturæ seu dictamine rationis naturalis in generali. Sed oportuit utrumque determinari in speciali per certa præcepta, utpote cærimonialia ac judicialia, ut jam dixi. Et quia cærimonialia præcepta erant omnino præfigurativa Christi, et modi colendi Deum in evangelica lege: ideo Evangelio divulgato, cessaverunt, imo illicita atque mortifera facta sunt. Judicialia autem præcepta non erant directe et principaliter figurativa, sed conservativa æqualitatis justitiæ inter homines. Ideo quamvis sint per Christi legem evacuata, ita quod non manent obligatoria, non tamen exsistunt mortifera, quoniam possent a rege aut principe christiano, si expediret, institui, atque a subditis observari, dummodo non instituerentur nec observarentur, in quantum et quia ad legem Moysis pertinebant, sed in quantum præsenti hominum statui convenirent. De hac materia scribit plenarie Alexander de Hales super tertium Sententiarum, et Thomas in prima secundæ.

Itaque postquam præcedenti capitulo data sunt a Deo præcepta moralia, nunc in isto capitulo dantur ab eo judicialia quædam præcepta. Hæc sunt judicia quæ propones eis : id est, ea quæ nunc subjunguntur, sunt judicialia præcepta, quæ ego instituo filiis Israel observanda, et quæ tu eis ex parte mei propones, et servanda præcipies.

Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi. In septimo egredietur liber gratis. Istud tripliciter potest intelligi. Primo sic : Si tu Israelita emeris atque redemeris Hebræum jam venditum gentili in servum, serviet tibi usque ad initium septimi anni, utpote jubilæi, qui est annus remissionis, ut infra patebit. Noluit autem Deus quod Hebræi venderentur in servos perpetue atque simpliciter, sed ad tempus prætactum, quoniam ipse eduxit eos de servitute Ægyptia, ut essent servi ipsius, et propter nobilitatem eorum ex Patriarchis contractam, imo et magis propter dignitatem eis collatam per dona gratiæ, et per legem divinam. Ita exponit Andreas. Secundo exponitur sic : Si emeris servum Hebræum, qui servus ante non fuit, hoc est, si emeris Hebræum ad hoc, ut sit servus tuus, serviet tibi sex annis, id est, tibi servire tenebitur, si vixerit per tot annos, nisi intervenerit jubilæus. Sic exponit Magister in historiis. Quod tamen non est intelligendum de magno jubilæo, videlicet quinquagesimo anno, sed de septimo anno remissionis. Tertio sic : Si emeris servum Hebræum ab Hebræo, serviet tibi, ut dictum est. Potuit autem venditio talis fieri tribus modis : Primo, ab ipsis judicibus Hebræis, qui Hebræum de furto convictum, nec habentem unde restitueret, vendi jusserunt ad faciendum restitutionem, ut sequenti constat capitulo; secundo, quia Hebræus ob nimiam paupertatem potuit vendere se in servum, quemadmodum in Levitico habetur, Si paupertate compulsus, vendiderit se tibi frater tuus in servum, etc.;1 tertio, quoniam dominus Hebræus, servo suo Hebræo non amplius indigens, poterat eum vendere alteri Hebræo, quantum ad tempus restans usque ad septimum annum remissionis, de quo subditur : In septimo egredietur liber gratis, hoc est, ad placitum suum recedet a domino suo, liber a pristina servitute, nec aliquid dabit pro sua redemptione.

Cum quali veste intravit domum domini sui ad serviendum, cum tali exeat, id est æqualiter vestitus. Per quod non excluditur, quin poterat melius esse vestitus in exitu suo. Et istud pie præceptum est, ne pauper servus, male vestitus egrediens, cogeretur rursus servire pro adipiscendo vestitu. Tempus quoque quod in servitute expendit, non sibi, sed suo domino quasi vixisse videtur : ideo egredienti debuit dominus talem præbere amictum, qualem habuit quando ad serviendum intravit. Si habens uxorem, id est, si uxoratus fuit, quando intravit ad serviendum cum ea; et uxor egredietur simul cum eo, imo et filii ac filiæ ante vel interim nati, quoniam partus sequitur ventrem. Sin autem dominus dederit illi, videlicet servo suo Hebræo, uxorem post ingressum ejus ad serviendum, et pepererit uxor illa filios et filias in servitute; mulier et liberi ejus erunt domini sui, id est, in servitute manebunt. Istud intelligendum est, quando uxor illa non fuit Hebræa, sed serva simpliciter, utpote ad servitutem perpetuam obligata, quia ex alieno genere nata. Si autem fuit ancilla Hebræa, non fuit obligata ad servitutem magis quam servus Hebræus : idcirco cum suo marito ac liberis potuit libera egredi. Ipse vero exibit cum vestitu suo, id est solus, ita quod uxor cum sobole in servitute manebit in casu præfato.

Quod si dixerit servus, Diligo dominum meum, et uxorem ac liberos, id est, ex speciali amicitia ad dominum suum et conjugem atque prolem, voluerit in servitute manere, renuntians juri suæ liberationis; offeret eum dominus diis, hoc est, sacerdotibus seu judicibus præsentabit. Dicuntur autem sacerdotes ac judices dii, id est divini, quia per judiciariam potestatem, et aliorum gubernationem, vicariatumque Dei, divinas proprietates participant, et Deo specialiter assimilantur, saltem in donis his gratiæ gratis datæ. Et applicabitur ad ostium et postes tabernaculi, juxta præceptum sacerdotum seu judicum; perforabitque aurem ejus subula dominus suus, in signum perpetuæ servitutis: quod signum in aure evidenter apparuit. Vel, perforatio illa fiebat ei in pœnam et confusionem, eo quod noluit uti jure libertatis sibi oblatæ, ac beneficio legis. Fiebat quoque in aure magis, quam in alia corporis parte, quoniam per auditum didicit et percepit jus hujuscemodi libertatis. Auditus quippe, sensus est disciplinæ. Et erit ei servus in sæculum, hoc est, quoadusque manserit vivens, vel usque ad jubilæum forte majorem, quantumlibet distet. Nam tantum spatium solet sæculum appellari. Idem quoque intelligendum est de ancilla. Secundum Thomam talis mansit perpetue servus.

Sequitur aliud judiciale præceptum, quod satis intricate in textu exprimitur; siquidem legislator illud describendo studuit brevitati. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. Locus iste dupliciter exponitur. Primo, secundum Rabanum et Petrum Comestorem, de venditione filiæ Hebrææ in concubinam, ita quod serviret domino eam ementi in lecto: et in tali casu dominus non potuit eam expellere, sicut ancillam dumtaxat. Quod si istis objiciatur, quod venditio in concubinam fuit illicita, quum omnis concubitus non conjugalis, sit in lege prohibitus, dicunt quod istud fuit permissio, non licentiatio, ita quod fuit Hebræis permissum, propter eorum libidinem aliqualiter refrenandam: quemadmodum dare extraneis ad usuras, propter eorum cupiditatem frenandam circa proprium populum; et sicut dare libellum repudii, ne crudelitatem exercerent in conjuges suas. Nec dicit hæc littera, ut fiat talis venditio, sed quid agendum sit, si fuerit facta. Secundo exponitur sic: Si quis vendiderit filiam suam in famulam, hoc est, si quis Hebræus filiam suam nondum nubilem vendat alteri Hebræo, ut serviat ei ad tempus, quatenus interim consideret mores ejus, an velit eam sibi aut filio suo accipere in uxorem, non egredietur sicut ancillæ egredi consueverunt, id est, non dimittetur a domino suo sicut dimittitur ancilla ex alia gente empta, quæ fuit ancilla simpliciter, nec egredi potuit, nisi dominus excussisset ei dentem aut oculum, ut in isto infra habetur capitulo: quod non servabatur in ancilla Hebræa; imo qui eam sic percussisset, simili pœnæ subjacuit. Huic autem expositioni magis consonare videntur sequentia.

Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerit, id est, cui vendita erat, ut ejus mores sic experiretur, ita quod ei non placet ad ineundum cum ea connubium; dimittet eam liberam, etiam ante septimum annum, quia non erat ei traducta finaliter ob servitutem, sed propter conjugium. Populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam: id est, si despexerit eam in conjugem sumere, non habebit licentiam vendendi eam populo alieno seu alicui alterius gentis, quia (ut dictum est) tenetur eam dimittere. Sin autem, id est, si filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi, id est, dotem tribuet ei, ut fieri solet puellis quæ desponsantur. Quod si alteram ei acceperit, id est, filio suo aliam dederit conjugem præter prædictam, quoniam unus poterat habere plures uxores, vel si istam prædictam fecerit repudiari a filio suo; providebit puellæ nuptias et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit: id est, mulieri ita abjectæ providebit suis expensis de alio viro, et necessaria ministrabit pro eo quod a filio suo est corrupta, etsi ipsa voluerit alterum sumere virum. Si ista tria non fecerit, id est nullum trium prædictorum, ita quod nec ipse eam accepit uxorem, nec filio suo tradidit eam in conjugem, nec sponte voluit eam dimittere; egredietur gratis absque pecunia, id est, puella libere potest recedere etiam ante septimum annum, non dato aliquo pretio pro sua redemptione a servitute.

Circa hoc præceptum scribit Thomas in prima secundæ, quæstione 105: Lex permisit quod paupertate cogente aliquis Hebræus filium suum aut filiam venderet. Imo per hunc modum poterat se ipsum vendere, in mercenarium tamen potius quam in servum, quia Hebræus non vendebatur in servitutem perpetuam. Unde in Levitico habetur: Si paupertate compulsus, vendiderit se tibi frater tuus, non opprimas eum servitute famulorum, sed quasi mercenarius et colonus erit.2

Sequuntur alia præcepta judicialia. Qui percusserit hominem volens occidere. Percussio in Scripturis veteris Testamenti accipi solet pro occisione, et ita nunc sumitur: ut sit sensus, Qui volens seu ex proposito interfecerit aliquem injuste seu contra præceptum, morte moriatur, id est occidatur, quia propinquus occisi poterat eum jugulare, judices quoque. Qui autem non est ei insidiatus, id est, qui non fuit inimicus occisi, nec ex proposito eum occidit; sed Deus illum tradidit in manus ejus, id est, Deus occulta æquitate permisit eum occidi ex causa nobis ignota casualiter et sine occidentis intentione. Ita exponit Glossa, ac ceteri. Per quod patet, quod talia casualia et improvisa pericula, non fiunt sine Dei permissione, nec sine rationabili causa, quum Deus moderator atque provisor actuum humanorum illa permittit. Constituam tibi locum in quo fugere debeat.3 Nam post hæc verba Deus ordinavit civitates refugii, ad quas confugerunt hujusmodi non spontanei homicidæ, et erant in urbibus illis usque ad mortem summi pontificis, vel quousque reconciliati fuerunt propinquis occisi.456 De quibus civitatibus agitur in Numeris, Deuteronomio, et Josue. Si quis per industriam, id est per pravam et pessimam calliditatem, occiderit proximum suum, et per insidias, contra justitiam et ordinem juris; ab altari meo avelles eum, ut moriatur: ita quod nec in tabernaculo neque in templo fuit tutatus. Propter quod versutus et artifex homicida Joab, fuit juxta cornu altaris occisus, quoniam duos viros se meliores ita occiderat. Judæi in hoc præcepto, per Proximum, intelligunt natione Hebræum, ita quod lex ista non servabatur, si Hebræus interfecisset insidiose gentilem.

Qui furatus fuerit hominem, abducendo eum clam aut fraudulenter a propriis, et vendiderit eum, convictus noxæ, id est crimine ejus patefacto atque probato, seu aliter innotescente, morte moriatur. Circa quod dicunt expositores catholici, istud fuisse intelligendum quando venditio fuit secuta furtum, ita quod pro solo furto hominis non fuit mors infligenda, utpote quando homo furto sublatus, inveniebatur antequam vendebatur, ita quod pœna furis tunc fuit reddere duos homines ad serviendum pro uno furtim subtracto quamvis invento: quia sequenti habetur capitulo, qualiter pro aliarum rerum furto restituendum sit duplum.7 Aliqui vero Hebræi dicunt, quod pro solo hominis furto mors infligebatur, propter hominis ad Dei imaginem facti nobilitatem.

Qui percusserit patrem suum aut matrem, id est unum eorum aut ambos, morte moriatur. Istud secundum doctores catholicos et Hebræos intelligendum est non de percussione levi, sed gravi, ex qua scilicet sequitur livor sive effusio sanguinis, aut tale aliquid; et si ex proposito fiat, nisi forte quis levem parentum percussionem in consuetudinem ducat. Pro levi autem et non consuetudinata ipsorum percussione, minor morte infligenda est pœna, attamen magna, quum sceleratissimum ingratissimumque consistat, eos percutere a quibus accepta est vita, et quibus tanta reverentia debetur et gratitudo. Qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. Lyra dicit hoc non esse intelligendum de sola, sed de consuetudinali maledictione parentum, quum pro levi eorum percussione, quæ gravior est maledictione sola, non fuerit mors infligenda.8 Contra quod scribit Rabbi Paulus, quod secundum Rabbi Moysen Gerundensem aliosque Hebræos, maledicenti parentibus major pœna debetur, quam eos simpliciter percutienti, quia ad maledictionem eorum multi sunt proniores, ideo magis reprimendi sunt inde. Secundo, quoniam in maledictione parentum nomen Domini vitiose assumitur, sicque in ea etiam Deo irreverentia irrogatur. Hinc reor istud fuisse intelligendum de maledictione proprie sumpta, qua quis ex proposito et aversione malitiosa imprecatur malum parentibus suis a Deo; non autem si ex quadam festinantia animi et absque deliberata malitia fecit hoc. Hinc in Ecclesiastico scriptum est: Est maledictus a Deo, qui exasperat matrem. Salomon quoque:910 Generatio quæ maledicit patri, et generatio quæ maledicit matri. Denique Thomas in prima secundæ, quæstione 105, testatur: Lex vetus pœnam mortis in gravioribus inflixit criminibus, puta in his quibus contra Deum peccatur, et in adulterio atque incestu, in homicidio quoque et furto hominum, et irreverentia ad parentes.

Si rixati fuerint viri contra se invicem, et percusserit alter proximum suum, id est unus alium, lapide vel pugno, et ille percussus mortuus non fuerit cito et evidenter ex illa percussione, sed jacuerit in lectulo, propter ægritudinem ex illa percussione secutam; si surrexerit aliqualiter melioratus, et ambulaverit foris super baculum suum, innitendo sustentaculo ob suam adhuc durantem debilitatem; innocens erit a pœna homicidii qui percusserit. Ita etiam, quamvis ille percussus moriatur ante suam curationem. Innocens, inquam, erit in foro exteriori a pœna mortis; verumtamen apud Deum reus erit homicidii et mortis æternæ, si intendebat illum occidere, vel si ille post ambulationem præfatam rursus in lectum decidat, et ex percussione illa decedat. Cur igitur innocens est apud humanum judicium talis percussor? Dicendum, quod ex duplici conjectura. Primo, nam quando percussus partim convaluit, incertum videtur an postea ex percussione illa obierit. Forsan enim ex malo regimine, et incustodia sui aut simili occasione in languorem relapsus est ac defunctus. Secundo, nam quia percussor læsit eum pugno aut lapide, non cultello vel gladio aut simili armatura, probabile est quod non proposuit eum occidere. Ita tamen, ut operas ejus et impensas in medicos restituat, id est, satisfaciat medicis pro eorum laboribus et medicinalibus in illum expositis, vel reddat quod ille in medicos exposuit, et impedimentum operum percussi recompenset. Videatur tamen, quod in aliquo casu aliquid fuit dandum ad satisfaciendum pro illata læsione atque injuria, ut ex aliis locis hujus scripturæ elicitur.

Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, id est baculo aut alio instrumento læsivo, et mortui fuerint in manibus ejus, id est, si alter eorum aut ambo exhalaverint spiritum, mox in ipsa percussione aut protinus post hanc; criminis reus erit, id est, homicidii pœnam meretur, sive servus et ancilla Hebræi sint, sive gentiles, potius tamen si exsistant Hebræi. Si autem uno die supervixerit vel duobus servus aut ancilla post suam percussionem, non subjacebit pœnæ, id est, dominus qui percussit, non erit homicidii reus; quia pecunia illius est: id est, servus seu ancilla est res quædam domini sui, quam per pecuniam suam fecit suam, et habet eam quasi pecuniam propriam, seu loco pecuniæ pro re illa expositæ. Quod de servo et ancilla gentilibus præcipue accipitur, quia hujusmodi personæ vendebantur simpliciter et ad semper, non autem Hebræi.

Contra hanc legem quæ aliqualiter dura apparet, sic arguit Thomas in prima secundæ: Lex divina magis debet ad misericordiam provocare, quam lex humana; sed secundum leges humanas graviter puniuntur, qui nimis aspere affligunt servos aut ancillas. Asperrima autem videtur esse afflictio, ex qua sequitur mors. Inconvenienter ergo statuitur Exodi vicesimo primo, quod qui percusserit servum suum vel ancillam virga, si uno die supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. Ad istud S. Thomas respondet: Circa læsiones servis illatas lex considerasse videtur, utrum læsio sit certa aut incerta. Si enim læsio certa esset, lex pœnam adhibuit: pro mutilatione quidem, servi amissionem, quia mandabatur libertate donari: pro morte autem, homicidii pœnam, quum servus in manu domini verberantis moreretur. Si vero læsio non esset certa, sed apparentiam quamdam haberet, lex nullam pœnam infligebat in proprio servo, puta dum servus percussus non statim moriebatur, sed post aliquot dies. Incertum enim erat an ex percussione mortuus esset. Denique certum est, ista intelligi de servis emptitiis. Sed in lege evangelica quæ est lex totius caritatis et pietatis, docentur servi et ancillæ esse tractandi benigne, juxta illud ad Ephesios: Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quod illorum et vester Dominus est in cœlis, et non est personarum acceptio apud Deum.11 In Ecclesiastico quoque dicitur: Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua.12 Et rursus in Ecclesiastico: Servus fidelis sit tibi quasi anima tua, et quasi fratrem tracta illum.13 Porro si duri et rebelles exstiterint, agendum erit quod ait Scriptura: Cibaria et virga et onus asino; panis et disciplina et opus servo.14

Si rixati fuerint viri contra se mutuo, et percusserit quis mulierem prægnantem, id est, unus illorum feminam sic fecundatam verberaverit, tamen præter suum propositum, utpote virum ejus aut alium cædere volens, et abortivum quidem fecerit, id est, fetus conceptus et nondum animatus, fuerit ex illa percussione et mulieris perturbatione atque angustia dissipatus, sed ipsa vixerit, id est, mulier ex illa percussione non fuerit multum læsa nec mortua; subjacebit damno ille percussor, quantum expetierit maritus mulieris, et arbitri judicaverint, id est juxta rationabilem postulationem mariti, et juxta discretionem, censuramque judicum, secundum quorum dictamen postulatio viri est moderanda. Si autem mors ejus fuerit subsecuta, id est, si mulier vel fetus ejus jam animatus ex illa percussione obierit, idque evidenter possit probari; reddet animam pro anima, id est, propriam vitam perdet seu occidetur pro culpa, qui vitam alterius sic exstinxit. Tamen (ut fertur) quidam Hebræi dicunt hic per redditionem animæ pro anima, non esse intelligendum pœnam mortis, sed pecuniariam pœnam secundum judicum taxationem, quia percussor non intendebat mulierem percutere, nec fetum ejus animatum occidere. Sed hoc non consonat textui.

Deinde pœna talionis subjungitur: Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore: id est, qualem quis alteri læsionem, mutilationem, injuriam intulerit, talem sustinere cogetur, ut sic reparetur æqualitas justitiæ, et injuriator in vita hac corrigatur, atque de cetero reprimatur a consimilibus malis: sicque vindicativa ponitur virtus et pars justitiæ, et vindicatio talionisque pœna, sunt licitæ; sic tamen, ut non ex rancore aut prava radice, sed zelo justitiæ exerceantur, quatenus animus vindicantis non quiescat in pœna et documento rei, sed in emendatione ipsius, vel in bono rei publicæ, prout Alexander de Hales in Summa sua, et S. Thomas eleganter describunt. Verumtamen quidam Judæi, præsertim Rabbi Salomon, opinati sunt, quod ista pœna talionis non fuit intelligenda, ut verba hæc sonant: quia ut dicunt, pro oculo eruto non est oculus eruendus, sed pœna pecuniaria exsolvenda, prout dictaverint judices. Sed istud est contra hunc textum, et contra ea quæ in Deuteronomio aperte scribuntur. Porro Josephus dixit, quod eruenti oculum alicujus injuste, eruendus est oculus, si ille exoculatus exegerit; si vero maluerit pecuniariam satisfactionem habere, poterit ei dare secundum sententiam judicum: et hoc probabilius sonat.

Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, id est impotentes ad videndum, videlicet cæcos: nam sequitur, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit, id est quem visu privavit. Talis enim percussor enormiter peccat: ideo justum est ut eorum privetur obsequio, quos tam inhumaniter tractat. Nam quamvis liceat domino infligere disciplinam servo emptitio, hoc tamen cum moderatione fieri debet, secundum mensuram et exigentiam culpæ. Dentem quoque si excusserit servo suo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos, pro dente suo. Istud quoque intelligendum est de servo et ancilla gentilibus. Si enim servo aut ancillæ Hebrææ mutilationem intulisset, ad pœnam talionis obligabatur.

Si bos cornu percusserit, id est invaserit, virum aut mulierem, et mortui fuerint ex læsione hujusmodi; lapidibus obruetur bos, non quia peccavit, in quo ratio nulla est, sed in detestationem nocumenti illati, et ne ex talis bovis adspectu gravarentur videntes; et non comedentur carnes ejus. Eadem de causa nec poterant vendi, sed putrefieri sinebantur. Dominus quoque bovis innocens erit, quia factum illud ei non poterat imputari, eo quod nihil percepit, nec præscire potuit aliquid tale impetuosum de suo bove. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, id est, si aliquoties aliquem cornu impetiit, et contestati sunt dominum ejus, id est, illi qui impetuositatem bovis noverunt, avisaverunt possessorem ipsius de hoc, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem; et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident: quia homicidium illud ei juste imputatur, quia non restitit imminenti periculo sicut tenebatur. Quod si pretium ei fuerit impositum, id est, si de voluntate propinquorum occisi, fuerit domino bovis imposita satisfactio seu pœna pecuniaria; dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus, id est, pro liberatione sua a morte, quidquid secundum discretionem judicum propinqui exegerint. Filium quoque et filiam si cornu percusserit, id est, si bos cornupeta invaserit atque occiderit prolem alicujus quantumlibet infantulum; simili sententiæ subjacebit dominus bovis, id est, eamdem pœnam incurret, ac si bos ejus cornupeta occiderit virum aut feminam; bos quoque similiter lapidabitur. Si servum ancillamque invaserit et interfecerit, triginta siclos argenti dabit domino, id est, dominus bovis tantam dabit pecuniam domino servi seu ancillæ occisæ a bove. Quod tamen intelligitur de servo et ancilla gentilibus: quia si occidisset servum Hebræum aut ancillam Hebræam, dominus bovis promeruit mortem. Denique quod de bove cornupeta dictum est, de aliis quoque animalibus domesticis aut possessis, si fiant ita læsiva et impetuosa, videtur intelligendum. Bos vero lapidibus opprimetur. Similiter, quod dictum est de læsione per cornua, intelligendum reor de quacumque simili læsione, quæ fieri potest mordendo, conculcando, calcibusque cædendo.

Si quis aperuerit cisternam, id est, operculum removerit a cisterna jam facta, et foderit illam purgando aut profundando, aut aliam fodiendo, et non operuerit eam, reponendo operimentum super cisternam priorem, aut eam quam fodit de novo, non cooperiendo; cecideritque bos aut asinus, vel aliud domesticum animal, scilicet ovis aut equus, in eam; dominus cisternæ reddet pretium jumentorum, id est, domino animalis lapsi ac perditi satisfaciet pro damno quod passus est. Quod autem mortuum est, ipsius erit, id est, domino cisternæ cedet quod extrahitur. Istud intelligendum videtur, si dominus cisternæ per se ipsum fodit, aut fodienti usque ad tempus operiendi adstitit, vel de operiendo non informavit fossorem, quem debuit super hoc admonere: alias videretur imputandum fossori. Rursus, intelligendum videtur de cisterna in loco pertransiri solito situata.

Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille, scilicet bos vulneratus, mortuus fuerit ex vulneratione eadem; vendent bovem vivum dominus bovis vivi et dominus bovis occisi, et divident pretium ejus inter se æqualiter. Cadaver autem mortui bovis inter se dispertient, id est æqualiter divident, ut unusquisque faciat commodum suum cum sua medietate. Nam carnes ejus poterant gentilibus vendere, quamvis non possent personaliter eas comedere, propter præceptum legis, quo prohibebantur manducare carnes animalis suffocati, aut in sanguine suo occisi.15 Si autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove, id est, domino bovis occisi restituet bovem tanti valoris, ut fuit bos occisus dum vixit, vel pretium tanti valoris, et cadaver bovis occisi integrum accipiet, ad agendum cum illo commodum suum. Præterea lex ista videtur intelligenda de bobus ejusdem valoris: alioqui dominus bovis occidentis acquireret lucrum ex præfata divisione, et dominus bovis occisi incurreret damnum injustum, quando videlicet bos interficiens vilior esset. Quod autem de bobus dictum est, de aliis quoque animalibus, se invicem vulnerantibus, in casu consimili videtur intelligendum.

Footnotes

  1. Lev. xxv, 39. ↩

  2. Lev. xxv, 39, 40. ↩

  3. * in quem ↩

  4. Josue xx, 2, 3. ↩

  5. Deut. iv, 41, 42. ↩

  6. Num. xxxv, 6, 11. ↩

  7. Exod. xxu, 4. ↩

  8. Exod. xxii, 4. ↩

  9. Eccli. m, 18. ↩

  10. Prov. xxx, 11. ↩

  11. Ephes. vi, 9. ↩

  12. Eccli. vii, 23. ↩

  13. Eccli. xxxiii, 31. ↩

  14. Ibid. 25. ↩

  15. Lev. xvii, 10 et seq. ↩

Chapter 43 of 72