Articulus 43
DE MYSTICO EJUSDEM CAPITULI VICESIMI PRIMI SENSU.
Si emeris servum Hebræum, sex annis serviet tibi. Quemadmodum Judæi præcipiebantur servos et ancillas suæ nationis præ ceteris pie tractare, et septimo anno gratis relinquere, eo quod Dominus ex Ægypto eduxit Israeliticum populum, eumque suæ mancipavit servituti; sic christiani prælati, principes ac patresfamilias, caritative ac pie habere se debent ad ministros atque ancillas christifideles, non superbe et aspernanter, quoniam Unigenitus de hoc sæculo nequam, de tenebris vitiorum, de servitute peccati, de jugo diaboli eripuit eos, et transtulit eos in regnum suæ militantis Ecclesiæ, et in mysticum corpus suum, incorporavitque eos sibi, ut sint filii sui Patris, et coheredes regni cœlestis.1 Spiritualiter autem Hebræus servit sex annis, dum Christianus in exercitiis vitæ activæ se perfecte exercet; sed septimo liber egreditur, dum post activæ vitæ laborem, ad contemplativæ vitæ quietem ac libertatem perducitur. Exit autem cum veste eadem, quoniam in utraque vita eadem caritas quæ est vestis nuptialis, eadem quoque intentio perseverat.2 Si habens uxorem, et uxor egredietur simul. Uxor istius servi, est sapientia acquisita, ex qua producit aliquos actus bonos: quæ secum debet exire, quia in contemplativa vita non est sapientia naturalis et acquisita. Operatio quoque vitæ activæ non totaliter deserenda, quia cooperatur ad spiritualem profectum. Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi ejus erunt domini sui. Dominus dat servo suo uxorem, dum supernaturalem et infusam sapientiam quæ est donum Spiritus Sancti, illi infundit, infusamve perficit, ex qua generantur actus interni et contemplativi intuitus tanquam filii, sanctæ quoque affectiones ut filiæ:3 quæ omnia sunt Domini, quoniam Deo adscribenda est hujusmodi sapientia, et quidquid generatur ex ea. Ipse vero exibit cum vestitu suo : nam quamvis omnia ista Deo attribuuntur, nihilo minus imputantur et ei, cui infusa aut data sunt; eorumque meritis transit de via ad patriam, de infimis ad suprema.
Quod si dixerit servus, Diligo dominum meum : id est, si amore Christi maluerit in vita manere activa, ut aliis prosit, ministret et opera exhibeat pietatis; offerat eum dominus diis, id est, spiritualibus patribus suo tempore præsentetur, a quibus et dirigatur. Et applicabitur ad ostium tabernaculi, id est, in fide Ecclesiæ stabilietur, et Christo (qui ait :4 Ego sum ostium) conjungetur, ut aliquid etiam de triumphanti Ecclesia Omnipotentisque majestate et gloria contempletur. Perforabitque aurem ejus subula : id est, interiorem ejus auditum penetrabit stimulus compassionis, vel acumen compunctionis : quia in exercitiis vitæ activæ, necesse est aliorum onera supportare, afflictis, egenis, ac miseris condolere, ac pro quotidianis culpis compungi. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, id est, gratiam et scientiam salutarem sibi concessam, aliorum directioni et informationi exposuerit deservire, juxta illud summi Apostoli, Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum administrantes;5 non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt : quoniam reverenter et cum omni gratiarum actione suscipienda et conservanda est administratio atque instructio talis. Quod si is cui offertur, eam despexerit, non poterit eam venundare alienis, id est hæreticis subdere.
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur : id est, qui alium ex proposito perturbaverit, et verbis duris ac pungitivis afflixerit, damnationi subjaceat. Hoc est quod ait Apostolus :6 Peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Qui autem non est insidiatus, id est, sine proposito tale quid egerit ex infirmitate aut ignorantia, misericordiam consequi potest, et damnationem evadere. Si quis per industriam occiderit proximum suum, id est, calliditate vulpina traxerit innocentem ac simplicem ad peccandum; ab altari meo avelles eum, id est, ingressu Ecclesiæ et sacramentorum communione reputetur indignus, tanquam seductor nequissimus. Qui percusserit patrem suum aut matrem, id est, spirituali aut corporali percussione prælatum aut prælatam offenderit, aut qui superioribus suis maledixerit; moriatur, id est, morte damnationis æternæ dignus esse noscatur. Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum, moriatur. Hominem furatur, qui Christianum ex ovili dominico et mystico Christi corpore separat, et propria iniquitate diabolo vendit, de Catholico hæreticum aut schismaticum faciendo.
Si rixati fuerint viri, etc. Hac lege redarguuntur, qui contentiosis disputationibus aut jurgiis aliis vacant, ita quod etsi non penitus perimant proximos, contra quos arguunt vel contendunt, seu eos qui audiunt, graviter tamen lædunt eosdem, ita quod caritas infirmatur in eis, ipsique per impatientiam, iram, mœrorem quasi succumbunt. Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit : id est, superior seu prælatus qui indiscreta et mordaci reprehensione subditos suos sic increpaverit, quod inde mox in desperationem, indignationem, invidiam, aut aliam mortalem corruerint culpam, reus est perditionis illorum. Ideo discreta, pia, et caritativa increpatio necessaria est.
Si rixati fuerint viri, disputando aut aliter contendendo, et percusserit quis mulierem prægnantem, id est animam spiritualiter fecundatam, et abortivum quidem fecerit, id est, ex illorum rixa fuerit anima ab exsecutione boni propositi, atque a fructu verbi cœlestis impedita, sed ipsa vixerit, manendo adhuc in radice et habitu caritatis; subjacebit damno quantum expetierit maritus mulieris, id est, juxta sententiam Christi, vicariorumque ejus erit culpabilis, et per opera pœnitentiæ castigandus. Si autem mors ejus fuerit subsecuta, ita quod caritas fuerit exstincta in ea; reddet animam pro anima, id est, propriæ animæ damnationem meretur; oculum pro oculo, quoniam juxta quæ fecit, reddetur ei, secundum quod Judex testatur: Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.7 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos: id est, qui alios male instruxerit, et intellectum eorum perverterit, indignus est eis amplius præsidere, aut verbum doctrinæ proponere. Similiter si dentem, id est discretionis masticationem, abstulerit ipsis.
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem: id est, si homo carnalis et bestialis sua elatione aut potestate induxerit quemquam ad culpam mortalem, damnationem incurret; et non comedentur carnes ejus, id est, carnalia ejus desideria nemo sequetur. Dominus quoque bovis innocens erit: id est, culpa illa non imputabitur prælato aut principi vel parenti hominis talis, quando ex illorum negligentia non contigit talis excessus. Quod si bos cornupeta fuerit, nec reclusit dominus eum: id est, si talis subditus jam ante visus est talia operari, et superiori suo constiterit hoc ipsum, nec tamen pro posse suo refrenaverit ipsum; vel, si dominus ejus, videlicet spiritus suus rationalis, motus suæ impetuositatis non repressit; culpa redundabit in eum.
Si quis aperuerit cisternam. Cisterna est profunda Scriptura divina, quæ aperitur, quando exponitur; verumtamen profundiora ejus mysteria incapacibus et indignis tegenda sunt, sicut præcipit Christus: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas projiciatis ante porcos.8 Qui igitur ita non egerit, sed bos aut asinus in cisternam corruerit, id est, carnalis, hebes aut actuosus, audiendo secreta mysteria, fuerit periclitatus et errore submersus;9 culpabilis erit, et rationem pro illis reddere exigetur, qui eis divina secreta incaute proposuit, nisi interim veraciter pœnitens, etiam pro illis Dei misericordiam implorare studuerit.
Footnotes
Chapter 44 of 72