Skip to the text

Articulus 44

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI SECUNDI: SI QUIS FURATUS FUERIT BOVEM VEL OVEM.

NUNC describuntur judicialia quædam præcepta, in populari convictu dirigentia vitam humanam. Si quis furatus fuerit bovem vel ovem proximi sui, et occiderit vel vendiderit quod furatus est; quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. Itaque intelligenda est lex ista, quando non solum tale jumentum furtim aufertur, sed etiam venditur sive occiditur, vel in procinctu fuit ut venderetur vel interficeretur. Si autem vivens inventum fuisset tale jumentum in domo furis, non nisi duplum restituere tenebatur, ut paulo post in textu subjungitur. Circa præceptum istud multa occurunt dicenda, quæ infra tangentur.

Porro Thomas in prima secundæ contra præceptum istud sic arguit: Pœna taxanda est secundum quantitatem culpæ, juxta illud Deuteronomii: Pro mensura peccati, erit et plagarum modus.1 Sed quibusdam æqualibus culpis lex inæquales statuit pœnas, videlicet pro uno bove furato reddere quinque boves, et pro una ove furata quatuor oves. Ad hoc sanctus Doctor respondet: Non solum propter gravitatem culpæ, sed etiam propter alias causas gravis pœna infligitur. Primo quidem infligitur propter quantitatem peccati, quia majori peccato, ceteris paribus, major pœna debetur. Secundo, propter peccati consuetudinem, quia a peccatis consuetis homines non faciliter abstrahuntur, nisi per graves pœnas. Tertio, propter multam concupiscentiam et delectationem in peccato. Ab his enim homines non de facili retrahuntur, nisi per magnas pœnas. Quarto, propter facilitatem et pronitatem peccandi, et in peccato manendi. Hujusmodi namque peccata dum manifestantur, sunt magis punienda ad aliorum terrorem. Itaque in pœna furti lex consideravit quod frequenter accidere poterat: idecirco pro furto rerum, quæ custodiri faciliter possunt a furibus, fur reddidit duplum. Oves autem non possunt faciliter custodiri a furto, quia pascuntur in agris, propter quod contigit eas frequentius furto auferri: ideo circa eas lex auxit et duplicavit pœnam furti, præcipiens pro una quatuor reddi. Boves vero adhuc difficilius præservantur a furto, quia non possunt pasci gregatim ut oves: ideo lex præcepit pro uno bove furato restitui quinque boves.

Porro Glossa aliam tangit hujus præcepti causam: Bos, inquiens, quinque habet utilitates, quoniam immolatur, pascit, laetat, arat, et corium ad diversos usus ministrat: et ita per bovem designatur et vacca, quæ lac dat. Ovis vero quatuor habet utilitates, quoniam immolatur, pascit carnibus, lac et lanam tribuit. Sed huic causæ objici posset, quod etiam pellis ovina ad multa exstat accommoda. Præterea objici potest quod in Proverbiis Salomon ait de fure: Deprehensus reddet septuplum. Ergo pro uno bove aut ove tenebatur restituere septem.2 Ad hoc respondetur, quod judicialia legis præcepta ex rationabilibus occurrentibus causis poterant principis auctoritate gravari, et poterant eis aliqua adjici.

Si effringens fur domum, sive effodiens, fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Istud intelligitur de fure nocturno, quem si dominus domus, vel ejus domesticus invenerit in ipsa confractione aut effossione domus, et interfecerit eum, non reputatur homicidii reus, quia timendum erat, quod venit non solum ad furandum, sed item ad occidendum. Quod autem istud de fure nocturno dicatur, innuunt verba sequentia: Quod si orto sole hoc fecerit, id est, furem ita deprehensum claro die occiderit; homicidium perpetravit, et ipse percussor furis, morietur ut homicida, quia discernere potuit et satis perpendere, quod fur non venit nisi ad furandum, quum aliunde non esset suspectus.

Hanc expositionem redarguit quidam, quia etiam claro die quidam veniunt insidiose ad occidendum, quemadmodum secundo Regum legitur de filiis Rechab, qui interfecerunt Isboseth.3 Ideo allegat Rabbi Salomonem, dicentem quod lex ista non solum intelligitur de fure nocturno, sed et diurno, dummodo possit haberi quod venit ad occidendum. Unde quod dictum est, Si autem orto sole hoc fecerit, dicit metaphorice intelligendum, ut sit sensus: Si tam clarum est quam clara est dies, quod fur non venit ad occidendum, ut si sit amicus aut propinquus domini domus, et tamen occiderit eum, sanguinis reus erit. Sed prima expositio multo est aptior, quia et Augustinus eam inducit, et alia translatio habet sic: Si autem orietur sol super eum, reus erit. Quo constat, quod ad litteram loquatur de sole. Augustinus quoque affirmat hoc, et in antiquis legibus sæcularibus, quibus tamen ista antiquior est, invenitur, nocturnum furem impune occidi. Insuper Rabbi Paulus circa hoc scribit: Longe videtur a sensu litterali, dicere verbum illud metaphorice debere intelligi, quoniam in judicialibus quæ tractant de actibus humanis, non oportet metaphorice loqui, sed plane. Unde et quidam Hebræorum intelligunt illud ad litteram de fure nocturno, ut dictum est. Objectio quoque postillatoris, videlicet Lyræ, non prævalet: quoniam quod assumit, est de raro contingentibus. Lex autem loquitur de his quæ frequenter contingunt.

Præterea quæri potest, an nocturnum furem in tali casu occidens, fuerit aut sit apud Deum a culpa immunis. Videtur quod non, quum aliunde possit evadere. Item homo non potest sine peccato occidere alium, defendendo se ipsum, nisi observato moderamine inculpatæ tutelæ. Propter quod asserit Thomas in secunda secundæ, quæstione 64: Non licet occidere alium causa defendendi propriam vitam, intendendo alterius occisionem, nisi publicam auctoritatem habenti, qui hoc refert ad bonum commune. Iterum homo tenetur plus diligere bonum animæ proximi sui, etiam inimici, quam proprium corpus, animalemque vitam: ergo non potest sine mortali culpa occidere proximum in mortali, pro conservatione suæ vitæ corporeæ. Ad istud quidam respondent, concedendo sic esse. Quod vero dicitur, tale homicidium licitum esse, intelligunt eo modo quo dicitur, licere marito occidere adulterum, quem cum sua uxore invenit turpiter occupatum, quia videlicet humana jura non vindicant illud, eo quod maritus habeat maximum incitamentum ad occidendum talem adulterum.

Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. Istud refertur ad id quod dictum est de furante et occidente seu vendente bovem aut ovem, ut pro uno bove restituat quinque, atque pro una ove quatuor: quia si non habuerit facultatem hoc faciendi, fuit vendendus auctoritate judicum, et de pretio suæ venditionis erat restitutio facienda, quousque fieri quivit. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens, id est nondum occisum nec venditum, sive bos, sive ovis, sive asinus; duplum restituet. Tunc namque pie præsumebatur, quod restituere cogitavit, et minus injuste tractavit non sua. Ecce hic exprimitur asinus, quum ante non fuerit mentio facta nisi de bove et ove. Ideo Josephus probabiliter dicit, præceptum illud esse intelligendum non solum de bobus et ovibus, sed de ceteris quoque animalibus domesticis utilibus, quæ pascuntur in agris, ut capræ, asini et consimilia.

Si læserit quispiam agrum vel vineam proximi sui, id est, per se ipsum, aut per transitum seu pasturam jumentorum suorum, aut per sua vehicula seu quadrigas, vel simili modo intulerit damnum proximo suo in ejus agro aut vinea, vel simili re, puta in horto aut oliveto, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena, vel etiam non custodierit illud a tali pabulatione; quidquid optimum habuerit in agro suo vel vinea, pro damni æstimatione restituet, id est, de optimis fructibus suis, eorumve pretiis faciet restitutionem, secundum justam judicum æstimationem. Quod si personaliter non habeat agrum aut vineam, aliunde providebitur de recompensatione per ejus venditionem aut servitutem, vel alio modo. Recteque dicitur, de optimo, ut per hoc magis refrenetur ab hujusmodi nocumentis. Si egressus ignis invenerit spicas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, id est, si aliquis ignem accenderit, et ignis ille se fundens, combusserit aliorum fructus seu possessiones; reddet damnum qui ignem succenderit: maxime si cum proposito ejus factum est damnum illud, imo tunc teneretur ad plus. Si autem egressus est ignis sine ejus proposito, tamen ex negligentia sua, quoniam non adhibuit custodiam debitam, adhuc tenetur ad recompensationem; non autem si diligentiam debitam in custodiendo adhibuit, ut si ventus repente adveniens ignem diffundat. Hinc Absalom peccavit, segetes Joab succendendo;4 non autem Samson, comburendo per vulpes stantia blada Philistinorum, quoniam juste hoc fecit, tanquam judex Israeliticæ plebis.5

Consequenter ponitur lex quædam depositi: Si quis commendaverit, id est commiserit, amico, id est proximo, pecu- niam vel vas in custodiam, per modum depositi, et idem de quacumque re simili ita commissa, et ab eo qui susceperat illa ad custodiendum, furto ablata fuerint; si invenitur fur, duplum reddet deponenti: si latet fur, id est, ignoratur quis fuerit, dominus domus applicabitur ad deos, id est, is qui suscepit illa ad custodiendum, adducetur ad judices, et jurabit quod non extenderit manum per se, neque per alium, in rem proximi sui ad perpetrandam fraudem, tam in bove, quam in asino et ove ac vestimento, id est, quod nihil horum ad proximum suum, scilicet deponentem, pertinentium fraudulenter tractaverit, neque abstulerit, et quidquid damnum inferre potest, id est, quod nihil furtive attigerit de his, quorum subtractio est damnosa domino rei; ad deos utriusque causa perveniet, id est, judices judicabunt inter deponentem et custodem depositi, ita quod custos per suum juramentum evadet, nisi deponens, per testimonium sufficiens possit probare oppositum. Ideo subditur: et si illi, videlicet judices, judicaverint, restituet custos depositi duplum proximo suo, utpote si probat per testes quod custos pejeravit, aut male tractavit deposita.

Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, id est, si quis commiserit aliquod pecus seu pecorum gregem alteri, puta pastori, ad custodiendum atque pascendum ea pro mercede danda pastori, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus aliquod jumentum ita pastori commissum, nullusque hoc viderit, id est, pastor pecorum probare per testes nequiverit pecus sic esse mortuum, aut sublatum ab hostibus; jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum in rem proximi sui, id est, pastor ille jurabit se non intulisse læsionem aut damnum pecori ejus, a quo illud suscepit ad custodiam; suscipietque dominus pecoris juramentum pastoris, credendo juranti, et ille jurans reddere non cogetur: quia non potuit occurrere aut resistere morti, debilitationive pecorum, quæ ex naturali et inevitabili contigit causa, nec etiam valuit raptoribus pecoris prævalere. Quod si furto ablatum fuerit pecus, restituet damnum domino pecoris. Quum enim habeat mercedem a domino pecorum pro eorum custodia, tenetur eadem diligenter servare. Unde si furto auferantur, suspicio est, quod ex negligentia sua acciderit, et quamvis possit hoc absque sua negligentia evenire, tamen non statur suæ jurationi, sicut jurationi depositarii qui gratis servavit, quia ad majorem diligentiam obligatur, eo quod mercedem pro sua custodia sortiatur.6 Si comestum a bestia, id est, si pecus devoratum sit a bestia, cui pastor resistere non valebat; proferat ad eum quod occisum est, id est, cadaver pecoris sic occisi, seu partem cadaveris nondum comestam portet ad dominum pecoris, et non restituet, hoc est, obligatus non erit restituere damnum illud; et si nihil remansit de cadavere devorato a bestia, poterat adducere homines qui vidissent, vel signum devorationis probare per adspersionem terræ ex cruore animalis vorati.

Qui a proximo suo quidquam horum mutuum postulaverit, id est, aliquod jumentum acceperit a proximo suo per modum mutui ad utendum illo jumento pro commodo suo, et debilitatum aut mortuum fuerit illud jumentum, domino non præsente, id est non præsente eo qui illud concessit; roganti reddere compelletur, id est satisfacere domino pro hujusmodi damno, quoniam utebatur animali illo pro propria utilitate. Quod si impræsentiarum dominus fuerit, id est, si dominus jumenti sic mutuati fuerit præsens in ejus debilitatione aut morte*; non restituet* damnum domino pecorum, qui illud taliter mutuavit pro commodo suo a domino illo, eo quod dominus adsit ad pecoris sui custodiam, nec viderit pecori suo læsionem nimiumve laborem imponi ab eo cui mutuavit jumentum; maxime si conductum venerat pro mercede operis sui, id est, si dominus illud alteri accommodavit sive commisit per locationem, quia tunc ipse locans acquirit mercedem pro animali conducto: propter quod is qui illud conduxit, non ita vehementer tenetur ad animalis custodiam, nec ad satisfaciendum pro debilitato aut mortuo obligatur, nisi illud evidenter læsisset, aut immoderate laborare fecisset, super qua re possit inquisitio fieri. Denique de hac materia scribit Thomas in prima secundæ, quæstione 105 : Hæc est differentia inter mutuum et depositum, quoniam mutuum traditur in utilitatem ejus cui creditur, sed depositum traditur in utilitatem deponentis : ideo arctabatur quis in aliquibus casibus magis ad restituendum mutuum, quam depositum. Deinde plura scribit ibidem de ista materia, quorum sensus jam introductus est etiam plenius, quam ibidem.

Si seduxerit quis virginem nondum desponsatam, inducendo eam ad carnalem copulam secum per verba, aut dona seu promissa, sive per minas aut copulatricem, vel per artes nefarias, dormieritque cum ea ; dotabit eam dote conjugis, et habebit eam uxorem, nisi aliunde impedimentum eveniat. Nam subditur : Si pater virginis dare noluerit, hoc est, si pater puellæ quæ paulo ante fuerat virgo, non voluerit eam dare deceptori et corruptori filiæ suæ, propter improbitatem illius, vel quoniam ipse ditior atque nobilior illo est : reddet pecuniam ipse deceptor, juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt, hoc est juxta mensuram pecuniæ aut recompensæ, quæ danda est secundum legem pro virginis violatione. Estque modus dotis illius, ut in Deuteronomio scribitur, pondus quinquaginta siclorum argenti. Maleficos non patieris vivere. Tamen maleficos occidere, non spectat ad unumquemque, sed ad principem terræ, seu publica auctoritate fungentem. Malefici autem, secundum Glossam, vocantur, qui præstigiis magicæ artis vel diabolicis figmentis agunt, et qui magicis artibus utuntur, de quibus dictum est ante, ubi est actum de maleficis Pharaonis. Et recte post legem istam de virgine violata, de maleficis admiscetur, quia puellæ per maleficia quædam decipi solent.7

Qui coierit cum jumento, morte moriatur, quum hoc sit nimis contra naturam. Unde et alibi Dominus jubet jumentum cum illo occidi, in detestationem tanti facinoris.8 Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli: hoc est, qui alicui deorum aut idolorum exhibuerit latriæ cultum, soli Altissimo exhibendum, interficiatur. Advenam non contristabis, neque affliges eum, nisi forte per suos excessus id mereatur: alias singulariter pie tractandus est, quia non habet tot humana solatia, sicut indigena. Advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. Ideo in vobis ipsis estis experti, quid animi sit advenis dum male tractantur; et quod vobis tunc fieri optabatis, debetis nunc aliis facere. Istud tamen non solum præcepit Deus per Moysen his, qui ex Ægypto erant educti, sed posteris quoque eorum, qui in patribus suis in Ægypto fuerunt.

Viduæ et pupillo non nocebitis contra justitiam. Si læseritis eos injuste verbo aut factis vel signis, vociferabuntur ad me contra vos conquerendo atque vindictam optando; vel quoniam ipsa eorum vitiosa oppressio est unum de quatuor peccatis clamantibus ante Deum, juxta illud:

[orum, Clamitat ante Deum vox sanguinis, et Sodom-Vox oppressorum, merces detenta laborum.

Et ego audiam clamorem eorum: id est, justum judicium eis faciendo, monstrabo me eorum injuriationem attendere: et indignabitur furor meus contra vos percutiamque vos gladio, id est, occidi vos faciam;9 et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli: sicque punitio iniquitatis patrum et maritorum, aliquo modo redundabit in uxores et proles, in quantum secundum corpus sunt aliquid virorum et patrum. Per istud præceptum Dominus jubet, ut miserabilibus, desolatis, impotentibusque personis specialiter caritativi simus ac pii, non solum non injuriando, sed etiam condolendo ac succurrendo. Quo etenim miserabiliores exsistunt, eo inhumanius est eis injuriari, quum et afflicto non est danda afflictio. Specialiter quoque nociva est homini inordinata tristitia, quum et in Proverbiis dicatur:10 Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, sic tristitia nocet cordi. Quum ergo peccatum in proximum tanto sit gravius, quanto majus nocumentum ei infligit, constat quod alium contristare sit valde enorme peccatum. De hac materia copiose possent auctoritates induci. Nam et in Deuteronomio legitur: Dominus facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum.11 Unde miranda est hæreticorum perversitas, qui Deum legis et Prophetarum, de quo scripta sunt ista, mentiti sunt naturaliter esse malum. Et quamvis quidam eorum concesserunt eum esse justum, non tamen bonum, quasi justitia non sit bonitas quædam ac virtus quæ habentem bonificat.

Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, id est, aliqui indigenti concesseris pecuniam: quod utique faciendum est loco et tempore congruo; non urgebis eum quasi exactor, id est, non repetes concessa nimis cito et importune atque ferociter, præsertim indigentia illius durante; nec usuris opprimes eum, id est, non capies ab eo usuram. Per hæc verba insinuatur, quod Judæi debebant præcipue esse parati succurrere ac mutuare hominibus suæ legis ac nationis, et primo pauperioribus ac vicinioribus, deinde et aliis etiam gentilibus cum ipsis pacifice conversantibus, præsertim conversis. Quod et nunc Christiani similiter facere debent, quum in Evangelio dicat Salvator: Mutuum date, nihil inde sperantes.12 Porro pro eo quod habet translatio nostra, Nec usuris opprimes eum, in Hebræo (secundum Lyram) habetur, Nec morsum pones super eum. Et per morsum designatur usura, quæ instar serpentis pungit egentem: imo quemadmodum morsus serpentis silenter mordentis, in principio non multum percipitur, postmodum vero causat inflationem, atque per totum corpus diffundit suum effectum; ita usuræ nocumentum in principio parum sentitur, sed paulatim ascendit, et magnum damnum infligit. Si pignus a proximo tuo, puta Judæo, acceperis vestimentum ipsius, ante solis occasum reddas ei pignus illud. Quod intelligendum est, si ille sit pauper, notabiliterque indigeat veste illa de nocte. Nam sequitur: Ipsum enim vestimentum est solum quo operitur, id est, quo indiget se operire in nocte, nec habet aliud in quo dormiat. Si clamaverit ad me conquerens contra te, quod tam inhumaniter gravas eum, non reddendo ei pignus illud ante solis occasum, exaudiam eum, quia misericors sum. Verumtamen pignus illud fuit de mane rursus accipiendum ab illo, si in die poterat eo carere, ne oblivisceretur debiti sui.

Diis, id est sacerdotibus et judicibus, non detrahes, id est, prohibeo tibi obloqui eis. Nam etsi detrahere cuicumque sit grave peccatum, præcipue tamen obloqui sacerdotibus atque judicibus, qui tanquam vicarii Dei, et benefactores præcipui, sunt specialiter diligendi ac honorandi. Specialiter quoque nunc exprimuntur, quoniam ratione officii sui, quod est corripere et corrigere delinquentes, solent subditorum offensam incurrere: idcirco cavendum est subditis, ne ob suam castigationem indignentur adversus illos, et ne ex indignatione aut ira, ad detractionem, murmurationem, aut consimilia mala labantur, aut superiores suos temerarie judicent. Et principi populi tui non maledices. Hoc specialiter accipi potest de summo pontifice et rege seu duce Israelitici populi. Nam et Paulus in Actibus applicat istud ad principem sacerdotum.13 Denique quod ait, Diis non detrahes, secundum Augustinum, intelligi potest etiam de Sanctis in cœlo et angelis qui dii vocantur, atque de divinis hominibus qui in terra versantur. Unde et Apostolus loquitur: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in cœlo, sive in terra, siquidem sunt dii multi, et domini multi.14

Decimas et primitias tuas non tardabis reddere, id est, decimas quas ex lege teneris offerre, atque primitiva fructuum terræ, offer et persolve suo tempore indilate ministris templi. Quod qualiter sit intelligendum atque implendum, infra clarius edocetur. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi, id est, primum tempore inter filios tuos offeres mihi, tanquam specialiter pertinentem ad me, quia (ut dictum est sæpe) ex quo percussit Dominus primogenitos Ægyptiorum, consecravit sibi primogenitos Hebræorum. De bobus quoque et ovibus similiter facies, id est, primogenita eorum offeres mihi sicut et hominum, quoniam Dominus non solum hominum, sed et pecorum primogenita in Ægypto occidit, idcirco et pecorum primogenita sibi jussit offerri. Hinc quod de bobus et ovibus nunc jubetur, de aliis quoque animalibus immolaticiis est intelligendum. Septem diebus sit cum matre sua, id est, quodlibet tale primogenitum per septem dies cum matre sua sit et alatur, ut interim aliqualiter consolidetur in corpore, et aptius fiat ad offerendum octava die, sicut subjungitur : die octava reddes illum mihi. Et congrue ait, Reddes : quoniam quidquid Deo offerimus, ab ipso prius accepimus, prout primo libro Paralipomenon David fatetur : Quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.15

Viri sancti eritis mihi : id est, hortor ut in sanctitate mihi deserviatis, seu meo cultui sitis specialiter dedicati, ad honorem nominis mei. Carnem quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis : hoc est, nihil manducabitis de carnibus animalis a quacumque bestia suffocati, lacerati, seu partim comesti, seu quovis modo occisi, eo quod caro talis sit ex hoc vilificata, seu aliquo modo immunda effecta. Quod tamen ob mysticam rationem mandatum est, quoniam cærimoniale fuit præceptum, videlicet ad innuendum ac præfigurandum, quod homines ab infernalibus bestiis, puta dæmonibus ac vitiis, spiritualiter interempti ac mortui, non sunt apti Christo ac ejus corpori mystico incorporari, neque ut tales possunt esse nutrimentales partes electæ Ecclesiæ; itemque, quod fideles non debeant communicare mensæ dæmoniorum, ut scribit Apostolus, Glossaque tangit.16 Sed projicietis canibus tales carnes. Judæi hoc loco per canes intelligunt gentiles, et universos qui non sunt de lege eorum ; et dicunt quod poterant carnes illas gentilibus vendere ad edendum : quos si non reperissent, poterant cadavera sic occisa projicere canibus. Loquitur autem lex ista de carnibus, quibus Judæi alias licite vescebantur.

Footnotes

  1. Deut. xxv, 2. ↩

  2. Prov.vi,31. ↩

  3. II Reg. iv, 6, 7. ↩

  4. II Reg. xiv, 30. ↩

  5. Judic. xv, 4, 5. ↩

  6. * deferat ↩

  7. Exod. vii, 11, 22; viii, 7. ↩

  8. Lev. xx, 15. ↩

  9. Deut. xxii, 29. ↩

  10. Prov. xxv, 20. ↩

  11. Deut. x, 18. ↩

  12. Luc. vi, 35. ↩

  13. Act. xxiii, 5. ↩

  14. 1 Cor. viii, 5. ↩

  15. 1 Par. xxix, 14. ↩

  16. 1 Cor. x, 21. ↩

Chapter 45 of 72