Articulus 46
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI TERTII : NON SUSCIPIAS VOCEM MENDACII.
MULTA judicialia præcepta, quæ etiam ad moralia de propinquo pertinent, nunc introducuntur ad observandum justitiam inter homines. Non suscipias vocem mendacii, hoc est, verbis falsis non credas, nec acquiescas, præsertim dum tibi constiterit quod sint falsa. Et summe vitanda sunt mendacia perniciosa. Quidam refert istud ad judices, ita quod per verba ista præcipitur judici, ne in foro judiciali audiat unam partem in alterius partis absentia: quia dum pars una auditur, absente alia, solet pars illa pro justificatione suæ causæ miscere multa mendacia. Sed contra hoc Rabbi Paulus scribit, quod inconveniens esse videtur hoc dicere, utpote divina lege esse prohibitum, quod judex audiat unam partem, alia non præsente. Nam quamvis sic audiat unam, non tamen credet, nisi audierit alteram. Deinde dicit in Hebræo haberi, Non feras auditum vanitatis: ut sit sensus, quod judex non debet quemquam damnare aut refutare propter famam inanem aut falsam. Verumtamen aptius reor dictum prioris. Convenientius quippe est, ut ambæ partes in judicio simul compareant, et si judex seorsum quid audiat ab una parte contra aliam, non credat, nisi altera parte audita, nisi forte propter evidentiam facti. Unde et in Actibus fertur Apostolorum: Non est consuetudo Romanis aliquem condemnare, nisi is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque accipiat defendendi ad abluenda crimina.1 Nec jungas manum tuam, id est, cum nullo societatem et pactum inibis, ut pro impio dicas falsum testimonium. Imo pro nullo faciendum est hoc; sed ideo ait, Pro impio, quoniam qui scienter cupit pro se falsum testimonium dici, eo ipso quo cupit hoc, impius est et peccat mortaliter. Tamen ut fertur, in Hebræo habetur, Cum impio: ut sit sensus, Non asseras nec promittas te falsa testificaturum cum aliquo alio vitioso volente hoc facere.
Non sequaris turbam ad faciendum malum: hoc est, non acquiescas multis quoniam multi sunt, ut ea ratione dicas, judices, aut agas aliquid contra justitiam et virtutem; nec in judicio plurimorum acquiescas sententiæ, id est, in judicando non attendas ad multitudinem irrationabilem, ut ob ejus tumultum et pluralitatem, a veritate devies, hoc est, sententiam veritati contrariam proferas. Quidam enim se armant multitudine, non ratione: quibus non est consentiendum. Idcirco peccavit
Matth. xxvii, 24.
Pilatus, multitudini cedens, Christum judicando injuste, populo satisfacere volens. Verumtamen multitudini testium stare oportet, nisi oppositum queat probari, aut judex convenienter possit evadere prolationem sententiæ, si ei constet oppositum, ut infra magis tangetur. Circa hæc scribit Lyra: Aliter exponunt Judæi hunc passum, quoniam in Hebræo habetur, Non sequaris Rabbi. Hæc autem dictio, Rabbi, æquivoca est: quia interdum significat idem quod multos, sicque accipitur, quum dicitur, Non sequaris Rabbi ad faciendum malum, hoc est, propter majorem judicantium partem a vero judicio declinantem, non debet aliquis judicantium sequi eorum perversum judicium. Rabbi quoque significat magnos seu magistros, sicque accipitur, quum dicitur, Nec in judicio etc., et est sensus, ut nec propter eos qui majoris sunt auctoritatis in judicando, quisquam ceterorum judicantium a veritate recedat judicii: ideo inter sapientes Judæorum fuit statutum, ut qui minoris erant auctoritatis, primo inciperent proferre sententiam, ultimoque majores, ne minores timerent a majorum sententia declinare. Quem etiam modum tenent in Universitate Parisiensi in deliberationibus suis, incipiendo ab illis qui in magisterio sunt minores.
Pauperis quoque non misereberis in judicio. Semper pium est pauperibus misereri, sed in foro judiciali et contentioso non debet judex pauperi misereri in derogationem partis adversæ, neque in jacturam justitiæ. Verumtamen, ceteris paribus, quantum salva justitia fieri potest, debet judex esse pauperibus gratiosus et consolatorius adspectu et verbis, ne timore potentiorum vel pusillanimitate, deficiant a defensione et justa prosecutione propriæ causæ. Hinc sanctus Job recitat de se ipso: Quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi, auris audiens beatificabat me, eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non erat adjutor. Quumque sederem
Job xxix, 7, 11, 12, 25. quasi rex circumstante exercitu, eram tamen mœrentium consolator. Sicque jubetur in Psalmo: Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
Ps. lxxxi, 3, 4.
Si occurreris bovi inimici tui, aut ovi erranti, reduc ad eum. Per hoc Dominus innuit, quod unus non debet contra alium ad invidiam concitari propter litem quam in foro justitiæ habent, nec ex rancore, sed zelo justitiæ unusquisque debet suam prosequi causam. Nam animalia domestica adversarii sui, quæ invenerit quis errantia, debet ad adversarium suum reducere: quod est opus pietatis et dilectionis. Unde et subditur: Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, asino sic relicto; sed sublevabis cum eo: hoc est, onus simul et asinum levabis, et onus super asinum pones, eumque odienti reduces: quod et de quolibet animali onerato et lapso intelligi debet, si quis sine periculo possit ei succurrere. Denique, ut Rabbi Moyses ait, frequenter Deus præcepit Judæis facere misericordiam brutis, ut sic assuescerent sibi invicem atque hominibus esse misericordes; erant namque crudeles. Ex isto etiam trahitur, quod intentio legis non erat, ut Judæi inimicos suos absolute odirent, videlicet quantum ad naturam seu personam eorum. Nam jussit ut benefacerent eis, et damna eorum vitarent: quod etiam fuit inimicitiæ exstinctivum, atque amoris provocativum. Hinc Thomas in prima secundæ, quæstione 105, testatur: Lex instituit, ut quantum ad aliqua, usus rerum esset communis patriæ, etiam quantum ad curam. Præceptum enim est in Deuteronomio: Non videbis ovem et bovem fratris tui errantem, et præteribis, sed reduces fratri tuo. Et similiter de aliis. Et hoc idem nunc jubet. Ex quibus probatur, quod eum quem lex vocat in isto capitulo inimicum et odientem, Deuteronomium nominet fratrem: sicque per fratrem et proximum, intelligit tam amicum quam inimicum.
Deut. xxii, 1.
Non declinabis in judicio pauperis : hoc est, causam pauperis judicando, non recedas ab ordine juris et æquitatis, accipiendo personam divitis aut potentis, vel causam nimium protrahendo aut refutando, quemadmodum de iniquis principibus in Isaia habetur : Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad eos. Mendacium fugies : ita ut nec proferas illud, nec foveas, imo pro posse prohibeas, præsertim omne perniciosum mendacium. Os enim quod mentitur, occidit animam. Quod etiam ad judices potissime pertinet : quorum est, non solum falsa et injusta non committere, sed et in aliis ea punire ratione sui officii, et quia in solio sedent justitiæ.
Insontem, id est innocentem, scilicet pium et simplicem, et justum non occides : quod potissime prohibetur judicibus, ne scilicet tales condemnent, aut morti adjudicent. Justi autem, qui zelo veritatis accensi, defendunt justitiam, et impietati aut falsitati resistunt, frequenter incurrunt offensam quorumdam etiam superiorum ac judicum, secundum quod dici solet, Veritas parit odium.
Circa hunc locum multa scribit Nicolaus de Lyra, quæ diligentius discutienda videntur. Siquidem per insontem intelligit eum, qui in veritate est innocens, quamvis convincatur per falsos testes. Et addit quod judex non debet illum occidere, si innocentiam ejus sciat secrete, sed debet testes diligentius examinare, ut eorum falsitas deprehendatur. Quam si sic deprehendere nequit, debet judicium ad superiorem remittere judicem. Quem si habere non potest, dicit Thomas in secunda secundæ, quæstione 64, quod in hoc casu judex non peccat, ferendo sententiam contra eum, quia judex non interficit illum, sed illi qui accusant. Deinde Lyra reprobat, tamen modeste, responsionem hanc Thomæ, dicendo : Si judex quantumcumque superior, invenire non potest viam liberandi innocentem a morte, debet prius dignitatem et officium judicandi dimittere, quam contra innocentem sententiam ferre : aliter peccatum non evaderet, ut videtur. Et istud probat auctoritate Augustini in libro de Libero arbitrio asserentis : Quomodo apud divinam providentiam a peccato sunt liberi, qui pro his rebus, quas oportet contemnere, humana cæde polluti sunt? quasi dicat, Nequaquam. Porro per res quas oportet contemnere, intelligit Augustinus omnia illa, quæ homo potest invitus amittere, inter quæ est vita corporalis. Potius ergo debet judex mortem subire, quam innocentem occidere.
Circa hæc dico, quod responsio S. Thomæ in hac materia, vera est atque tenenda, et antiquis et solennibus doctoribus consona. Nempe, ut loco præallegato inducit Thomas, Ad judicem pertinet judicare, in quantum est publicus minister legum ac juris, et prout publica fungitur auctoritate : ideo secundum legem aut juris tenorem tenetur in judicando procedere. Hoc autem est juris, ut secundum proposita et probata sit judicans. Hinc quoque Alexander de Hales super tertium Sententiarum testatur, quod in tali casu judex non occidit, sed lex, idcirco non peccat. His concordat quod scribit Antisiodorensis in tertia parte Summæ suæ, dicendo : Si episcopus præcipiat sacerdoti, quod excommunicet aliquem, quem sacerdos scit innocentem, et scit quod episcopus ex odio jubeat hoc, an tenetur obedire sacerdos? Dicimus quod antequam sacerdos excommunicet istum, debet episcopo intimare innocentiam ejus; et si episcopus in proposito perseveret, sacerdos sine dubio obedire tenetur : aliter periret obedientia humana in ecclesiastica hierarchia. Sacerdotis namque non est cognoscere, an sententia superioris sui sit justa, an non : quia si posset cognoscere, hoc est dijudicare, posset semper dicere, Prius cognoscam, an sententia tua sit justa : sicque periret humana hierarchia, et humana obedientia. Idem dicendum est, si rex præcipiat præposito vel lictori occidere innocentem. Hæc Antisiodorensis. Porro auctoritas23
Augustini prædictis non derogat. Verum est enim, quod nequaquam sint liberi a peccato apud Altissimum, qui pro his rebus quas contemnere oportet, humana cæde polluti sunt. Sed istud in casu proposito locum non habet, quia in casu illo non polluitur judex cæde humana: ideirco quod probandum est, petitur. Verumtamen si judex zelo justitiæ mallet dignitatem atque officium resignare, quam innocentem damnare, laudabile esset; sed si superior resignationem non acceptet, obediendum est ei.
Quod si prædictis objiciatur, quia secundum ea videtur Pilatus Christum sine peccato damnasse ad mortem, quia tam multi testes, imo et principes sacerdotum contra Christum testabantur;4 similiter viderentur excusandi qui Christum et sanctos martyres occiderunt ex præcepto superiorum suorum: respondetur, quod Pilatus sciens Christum ex invidia traditum, seque posse eum eruere, non remisit judicium ejus ad superiorem.5 Ad aliud Thomas respondet: Minister judicis judici obedire non debet, si ejus sententia intolerabilem includat errorem: alias excusarentur carnifices qui sanctos martyres occiderunt. Si autem non continet injustitiam manifestam, non peccat minister ejus sententiam exsequendo: quia non spectat ad eum, superioris sui discutere sententiam; et tunc ipse non occidit innocentem, sed judex. Deus autem fidem martyrum tam evidenter probavit per sufficientia signa, quod persecutores et eorum ministri excusationem non habuerunt. Antisiodorensis quoque affirmat, quod interfectores Christi ex fama operum Christi credere debuerunt, quod esset a Deo ac justus. Quod si dicatur, dato igitur quod inter eos quidam fuissent qui inde nihil audissent, illi non peccassent: respondet hic doctor, quod casus sit impossibilis, quoniam Christus non permisisset tales sibi injicere manus.
Præterea per justum, Lyra intelligit eum, qui justus videtur in oculis hominum, quamvis forsan sit reus mortis apud Deum, et talem non debet judex occidere. Ad quod dico, quod quamvis non debeat illum occidere, prætermisso ordine juris, tamen si novit secrete impietatem ipsius, potest se ex illa juvare notitia ad procurandum ordinate mortem ipsius per pœnas, præsertim si ille iniquus adversetur bono communi. Allegat etiam Lyra Rabbi Salomonem, dicentem: Si is qui justus putatur, sed reus est, exit de domo judicii, tanquam innocens a crimine sibi imposito, et apparuit aliquis qui velit eum probare reum, non est audiendus adversus illum; nam quamvis ille evadat hominum manus, tamen in Dei manu permanet puniendus. Circa hoc dico, quod in hujusmodi casu, si evasio rei talis, sit bono reipublicæ periculosa, et judex probabiliter aut certitudinaliter sciat quod dignus sit morte, debet audire occurrentem accusatorem: nec valet ratio ad oppositum assignata, quia eadem ratione quilibet reus esset dimittendus, quoniam quantumcumque hominum manus evadat, tamen Omnipotentis nequit evadere manum.
Itaque insontem et justum non occides, nec permittes occidi, si convenienter poteris impedire: quia aversor impium, hoc est, impie judicantem abominor.
Nec accipies munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum. Per istud non prohibentur universaliter datio atque acceptio munerum, quum dicat Salvator: Date, et dabitur vobis.6 Et Paulus in suis epistolis munera sibi a suis discipulis missa fatetur. Salomon quoque in Proverbiis testatur:7 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. Sed judicibus ista dicuntur, ne ab habentibus causas, accipiant munera ad hoc data, seu ea intentione, ut pervertant judicium, quod esset mortale peccatum: sicque verbum hoc est præceptum. Si autem judici præbeantur munera, absque aliqua pactione, tam explicita quam implicita, nec ipse accipiat ea intentione perversa, adhuc non tutum est quod accipit ea, propter causam in littera tactam; non tamen videtur esse mortale peccatum: sicque verbum istud exstat consilium. Et sicut istud prohibetur seu dissuadetur judicibus, ita et testibus: quoniam munera excæcant prudentes, id est, ad mentis excæcationem inducunt eos, qui ante prudentes fuerunt. Siquidem ex munerum acceptione inclinatur affectus ad inordinatum amorem, tam dantis quam muneris, et emollitur contra rigorem justitiæ, et invite offendit donantem, assuescitque plura appetere munera, atque eorum amore judicare perverse. Sic quoque munera subvertunt verba eorum qui ante justi fuerunt, qui amore munerum corrumpuntur, ita quod contra veritatem et justitiam judicant, et fovent causas injustas. Hinc in Isaia habetur:8 Principes tui infideles, omnes diligunt munera, sequuntur retributionem. Econtra, justus judex sanctus Samuel primo Regum ait:9 Si de manu cujusquam munus accepi. De quo et Ecclesiasticus asserit:10 Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, et non accusavit illum homo. Sic et Paulus contestatur:11 Argentum et aurum aut vestem nullius concupivi. Hæc documenta et exempla, sunt judicibus testibusque pensanda ac imitanda.
Quidam exponit hæc sic: Non accipies munera etiam pro vero judicio, quoniam judex non debet justitiam vendere. Si enim judex est inferior, debet esse contentus stipendiis sibi datis a superiore. Si vero sit superior, scilicet princeps terræ, debet esse contentus suis redditibus, qui sunt stipendia sibi concessa a communitate pro observatione justitiæ. De hoc loquitur Thomas in secunda secundæ, quæstione 71: Secundum Augustinum, judex non debet vendere justum judicium, nec testis testimonium verum. Advocatus tamen potest vendere patrocinium suum. Nam quamvis scientia juris sit bonum spirituale, attamen usus ejus fit opere corporali. Judex autem et testes sunt personæ utrique parti communes: idcirco judicibus sunt de publico stipendia laboris statuta; testes autem accipiunt stipendium sui laboris, non pretium attestatæ veritatis.
Postremo verbum istud, Ne accipias munera, secundum Glossam, sumendum est de triplici munere utpote munere manus, munere linguæ, et munere obsequii, juxta illud in Isaia: Qui excutit manus suas ab omni munere.12 Qui vero pro muneribus pervertunt judicium, aut testimonium proferunt falsum, sequuntur Judam proditorum, negotiatorem miserrimum, qui Christum pro triginta denariis vendidit.13
Peregrino molestus non eris contra justitiam, eadem ratione qua nec advenæ, viduæ, aut pupillo, ut in præcedentis articuli et capituli expositione deductum est. Si autem referatur istud ad judices, sensus est, quod judex non debet permittere, ut peregrini injuste retardentur a suo itinere, vel quod eis fiat injuria, aut quod carius ipsis vendatur. Et si habuerint causam propter injuriam eis factam, debet judex causam eorum quantum potest celeriter expedire, ne eis in terra aliena super afflictionem addatur afflictio. Scitis enim advenarum animas, hoc est peregrinorum dispositionem interiorem, quia faciliter contristantur, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti: ideo experientia vestra docere vos potest. Circa hæc scribit quidam: Peregrinus hic dicitur, transiens per terram alienam. Quod videtur non sufficienter prolatum. Quum enim dixisset, Peregrino molestus non eris, pro causa adjecit, Scitis enim advenarum animas. Quo constat, quod peregrinus nunc appellatur, non solum qui per alienam graditur terram, sed item qui in aliena terra moratur, præsertim quia subjungitur, Quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti: in qua certum est eos, quibus ista locutus est Moyses, diu in Ægypto mansisse.
Sex annis seminabis terram tuam propria manu, sive per alterum, et congregabis fruges ejus tempore messis in horrea. Anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui, et quidquid reliquum fuerit,1415 comedent bestiæ agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. Beatus Augustinus circa hæc quærit, quid pauperes Judaici populi comedebant ex frugibus terræ ditiorum septimo anno, si terra ipsa anno septimo non seminabatur, quia de terra non seminata nil poterat accipi, in qua segetes nasci non poterant. Hinc Augustinus sensit, quod terra etiam septimo anno seminabatur, sed quæ nascebantur, non colligebantur a dominis ipsorum agrorum, imo pauperibus colligenda et edenda dimittebantur. Ideo dictum est, Septimo anno dimittes eam, id est quæ nascuntur in ea, et requiescere facies quantum ad hoc, quod nihil deponas aut tollas de ea. Hunc sensum sequitur Glossa, quæ dicit super illud, Septimo anno dimittes eam, id est, seminabis, sed non colliges. Porro Hebræi ac Josephus dicunt, quod septimo anno, qui fuit annus requietionis, non licuit seminare, et quod ea quæ sponte nascebantur, dimittebantur pauperibus, atque quod illis superfuit, dimittebatur bestiis campi. His consentit Magister in historiis, dicens : Si quid in septimo anno ex præteritis frugibus succreverit, comedent pauperes populi, etc. His favere videtur illud Levitici : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizetur sabbatum Domino. Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam ; septimo anno sabbatum erit terræ Domino. Agrum non seres, et vineam non putabis; quæ sponte gignit humus, non metes.16 Huic quoque sensui consentit Andreas. Augustinus vero et eum sequentes, exponunt sic : Septimo anno non seres, videlicet tibi. Similiter facies in vinea et oliveto, ut scilicet septimo anno non putentur neque colantur, nec fructus eorum domino vineæ et oliveti approprientur, sed pauperibus dimittantur aut communicentur. Per bestias vero agri, tam domestica quam silvestria bruta intelliguntur. Refert Josephus, quod quando Judæi istud servabant, fruges sexti anni abundabant tam copiose, quod sufficiebant pro sustentatione anni septimi et octavi.
Sex diebus operaberis, septimo die cessabis. Istud præceptum præ ceteris frequenter repetitur: cujus sensus, repetitionisque ratio, in expositione capituli vicesimi, alibi quoque hinc inde præhabiti sunt. Tamen quod dicitur hic, ut requiescat bos et asinus tuus, ut refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena : non est principalis causa hujus præcepti, celebrationisque sabbati, sed secundaria, accessoria et annexa.
Omnia quæ dixi vobis, custodite in memoria et effectu, quia non sufficit unum sine alio custodire tempore opportuno. Et per nomina externorum deorum, id est per falsos deos seu idola, non jurabitis, neque audietur ex ore vestro tale juramentum seu verbum, per quod directe inducatis alios ad jurandum per exteros deos. Jurare namque est infallibilem veritatem omnia intuentem, videlicet Deum, in testem assumere. Ideo per falsos deos jurare, est eis adscribere et reverentiam exhibere, quæ Deo vero debentur. Imo sicut jurare inaniter est contra præceptum divinum, ita ordinate jurare cadit sub præcepto, et actus est latriæ : ideo soli Deo vero est impendendus, ita ut per eum ad ejus reverentiam fiat. Qualiter autem liceat ab idololatris sumere juramentum per falsos deos et idola, docet Augustinus ad Publicolam scribens, et Thomas in secunda secundæ, quæstione 98, plenius hoc exponit. Sic equidem licet hoc, sicut licet ab usurariis pecuniam sub usura accipere. Nam unus potest malo alterius uti in bonum, quemadmodum etiam Deus ex malis hominum elicit multa bona; sed non licet idololatras ad tale inducere juramentum.
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis, id est, quolibet anno celebriter agetis tres solennitates notabiles, unamquamque tempore suo, ad majestatis meæ gloriam et honorem. De quarum solennitatum prima subjungitur : Solennitatem Azymorum custodias, id est, præcipio tibi ut omni anno servetis festum paschale, in quo azymis panibus vesci debetis. Unde subjungitur : Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, videlicet in Aprili, seu (ut alii dicunt) in Martio, prout in expositione capituli duodecimi est tractatum; quando egressi estis de Ægypto: de qua exierunt quintodecimo die mensis illius qui vocatur mensis novorum:17 quia (ut ait Glossa) tunc colligebant messes, et eas igni torrentes ac manibus confricantes, offerebant de fructibus novis primitias Domino; de quibus parum imponebatur sacrificio, reliquum erat sacerdotis: quo facto, unicuique licuit metere. Hinc alii dicunt, quod vocatur mensis novorum, quia in crastino quintædecimæ diei fiebat oblatio de novis fructibus primo maturescentibus, ut si quis in agro aut horto suo conspiceret spicas aut ficus maturescentes, debuit eas colligere, atque in festo paschali ad templum deferre. Hinc sequitur: Non apparebis in conspectu meo vacuus, id est, in templo seu tabernaculo aut sacrificii loco non præsentabis te absque debita oblatione opportuno tempore facienda. Spiritualiter vero nullibi coram Dei præsentia apparere debemus, corde a virtutibus bonisque actibus vacuo: sacrificiumque laudis, orationem devotam, debitam subjectionem ac servitutem Deo ubique offerre nos congruit.
Et solennitatem mensis primitivorum operis tui, id est, celebritatem Pentecostes explebis, quæ fiebat quinquagesimo die post Pascha: appellaturque solennitas Primitivorum, quia in mense quo venit, puta in Junio, secundum Glossam, offerebant panes Domino de frugibus illius temporis tunc maturis, qui dicebantur panes primitiarum; quæcumque severis in agro, id est, solennitatem istam Primitivorum seu primorum, præcipuorumve fructuum, granorum seu seminum, quæcumque in tuis seminaveris agris.
Deinde de observatione tertiæ solennitatis adjicitur: Solennitatem quoque in exitu anni, id est festum quod venit in Septembri, qui est septimus mensis apud nos, sed primus mensis anni apud Hebræos, quantum ad temporis decursum, secundum unam opinionem, quamvis Aprilis seu Martius primus sit quoad festa: sicque festivitas veniens in Septembri, fuit in exitu anni, id est statim seu primo mense post finem et exitum anni præcedentis. Per hanc autem solennitatem, intelligi potest festum Scenopegiæ, id est Tabernaculorum, quod duravit septem diebus, et quintodecimo die Septembris incepit, in commemorationem beneficii Dei, quo eos per aridam ac sterilem terram deserti deduxit ad terram lacte et melle manantem. Idcirco in festo hoc attulerunt ac habuerunt virides ramos, seu lignum densarum frondium, spatulasque palmarum, et salices de torrente, fructum quoque pulcherrimæ arboris, ut infra magis describitur. Et quia in tempore hujus festi erant fructus terræ collecti atque repositi, subjungitur: quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Verumtamen in veteri lege erant plures solennitates, quam istæ tres, ut infra patebit, et Thomas in prima secundæ, quæstione 102, pulchre declarat, ac suis locis dicetur; sed de his tribus, quasi præcipuis, modo fit mentio. Quid autem per festum paschale spiritualiter designetur, in expositione capituli duodecimi dictum est. Per solennitatem vero Pentecostes, præfiguratus est descensus Spiritus Sancti in Apostolos, atque in primitivam Ecclesiam Christi. Per festum demum Tabernaculorum, peregrinatio electorum in sæculo isto.
Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo: id est, in tribus præfatis solennitatibus, scilicet in Pascha, Pentecoste, et Scenopegia, universi mares Israelitici seminis venient ad locum cultus divini, seu templi vel tabernaculi, ut ibi repræsentent se Deo, et ejus servos se esse recognoscant, nec obliviscantur beneficiorum ipsius, neque ad idololatriam paulatim labantur. Potissimum autem apparere tenebantur in festo Paschæ. Cum habitantibus vero multum remote a loco electo seu templo (qui locus fuit Jerusalem, templo ibi constructo) dispensabatur, quantum ad apparendum ibi in Pentecoste et Scenopegia. Sed quare non fuit præceptum hoc idem de feminis? Respondetur, quoniam feminas decet magis domi manere, quiescere et latere, quam multum discurrere. Item, quoniam masculinus sexus principalior est, regitque feminas : ideo viris in Dei cultu manentibus, non fuit grande periculum de idololatria mulierum. Interdum tamen feminæ comitabantur viros ex devotione, sed ibant seorsum, ut dici solet super illud in Luca : Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solenni Paschæ.
Luc. II, 41.
Non immolabis super fermento, id est, pane fermentato exsistente in domo tua, non offeres sanguinem victimæ tuæ : id est, agnum paschalem tunc non occides, qui fuit præcipuum sacrificium legis. Ille itaque agnus non poterat immolari, nisi prius fuisset omne fermentum a domo immolantis remotum, quemadmodum in expositione capituli duodecimi habitum est diffuse. Per quod spiritualiter designatur, quod opera virtuosa debemus Deo offerre, imo et nos ipsos ei sacrificare in puritate sine admixtione malitiæ atque nequitiæ. Non remanebit adeps solennitatis meæ usque mane, id est, adeps animalium quæ mihi in solennitatibus offeruntur, non reservabitur usque ad diem sequentem. Poterat autem cremari circa noctem, aut in nocte super altare. Per quod designatur, quod devotionis pinguedo seu spiritualis intelligentia, sit virtutum operibus protinus conjungenda, et non separanda ab eis. Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui, id est, in templo offeres Deo ad recognoscendum quod omnia sint ab eo. Istud præceptum præhabitum est. Per quod significatur, quod et præcipua bona, operumque bonorum exordia, Deo et gratiæ ejus sint adscribenda; et rursus, quod extra catholicam Ecclesiam non sit sacrificiorum spiritualium locus, quia non placet quis Deo, nisi in ecclesiastica permaneat unitate.
Exod. XII, 15.
Materialis quoque ecclesia præcipuus locus est, in quo Deo est serviendum.
Non coques hœdum in lacte matris suæ. Contra hoc sic argui potest : Non nocet animali occiso, qualiter carnes ejus coquantur, inaniter ergo istud præcipitur. Ad hoc Thomas in prima secundæ, quæstione 102, respondet : Quamvis hœdus occisus non sentiat, qualiter carnes ejus coquantur, tamen in animo decoquentis ad crudelitatem quamdam pertinere videtur, si lac matris suæ quod ei datum fuit pro sua sustentatione, adhibeatur ad consumptionem carnis suæ. Vel dici potest, quod Dominus istud prohibuit populo suo, ne assimilaretur idololatris, qui in solennitatibus suis carnes hœdi ita coquebant ad immolandum sive ad comedendum. Porro Augustinus circa hæc multa scribit, intendens quod ad litteram non habeat convenientiam hoc præceptum. Ideo refert ad Christum, qui propter similitudinem carnis peccati, vocatur hœdus : sicque per verba hæc prophetabatur, quod Christus non fuit ab Herode interficiendus in lacte matris suæ, id est in sua infantia; vel fuit præceptum, ne a Judæis occideretur in lacte matris suæ, id est in die quo fuit conceptus. Quod tamen Judæi transgressi sunt, quia eodem die fuit crucifixus, quo et conceptus. Porro dies conceptionis vocatur lac matris, quia extunc in matre paratur materia lactis. Spiritualiter hœdus, id est peccator, non est coquendus in lacte matris, id est, blanditiis non est fovendus, sed acriter castigandus, si fuerit immansivus.
Rom. VII, 3.
Josephus demum exponit sic : Non coques, etc., id est, non comedes hœdum infra octavum diem, quia adhuc parum differt a lacte ob teneritudinem suam. Rabbi Moyses vero rationabiliter asserit, quod per istud præceptum et consimilia, lex intendit Judæos ad pietatem allicere : idcirco ad bruta præcepit eos pios exsistere, ut circa homines benigniores exsisterent; erant enim crudeles. Denique Andreas ait, istud præceptum, de aliorum quoque animalium, quæ lacte nutriuntur, carnibus esse intelligendum; non autem de carnibus avium, quoniam non aluntur lacte, sed de materia ovi. Sicque quod prohibetur de lacte matris, intelligendum esset de communi lacte. Huic dicto Andreæ concordat quod Magister in historiis dicit: Hebræus habet, Non coques separatum in lacte matris suæ. Et est sensus, Non coques separatum a carne parentum, id est, quod per carnalem generationem conceptum et natum est, non comedes coctum cum lacte, vel cum aliquo lacteo, utpote caseo aut butyro. Quod dictum est propter aves, quæ non de carne, sed de ovis educuntur, quas in lacte coctas vel cum lacte edunt Hebræi. Nec ideo de lacte matris prohibitum dicunt, quod in alio lacte eas liceat coquere; sed quia lac illud paratius posset inveniri cum animali, propter hoc prohibuit de omni lacte. Postremo quidam intelligunt istud dictum esse de his quæ Domino offeruntur, quasi dicatur: Non offeras hædum vel agnum infra octavum diem, quoniam nondum comestibilis exstat, parumque differt a lacte matris.
Consequenter post legis expressionem hortatur Dominus populum ad ejus observationem per divina promissa, et in persona Moysis alloquitur populum, quatenus Moyses verba illa sic repetat plebi: Ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem præparavi tibi: videlicet in terram promissionis, quam vobis dare disposui. Potest autem hic passus dupliciter explanari. Primo, per angelum intelligendo ipsum Josue ministrum Moysis, qui Moyse defuncto factus est dux populi, introduxitque eum in terram promissam. Qui Josue angelus appellatur ratione officii, quoniam a Deo missus est filiis Israel ad annuntiandum eis Dei eloquia et præcepta; qui et instar angelorum Deo in omnibus obedivit, ut in Josue libro legitur: Non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod Dominus jusserat Moysi. Observa eum, et audi vocem ejus, id est, tu, popule Israel, attende et sequere ipsum Josue, et ei obtempera;18 nec contemnendum putes, quia non fuit de tribu Ruben primogeniti Jacob, nec de tribu Juda, sed fuit minister Moysis; quia non dimittet quum peccaveris. Hoc patuit in Achan, quem pro suo scelere lapidari præcepit, et omnia ejus combussit, ut legitur in libro Josue. Et est nomen meum in illo.19 Per nomen Dei, in Scripturis intelligitur ipsemet Deus, juxta illud:20 Sit nomen Domini benedictum. Est itaque sensus: Ego ipse in ipso sum sicut in meo vicario, et sicut dominus et rex est in suo præcone ac nuntio. Iterum, quoniam Josue interpretatur salvator, et dictus est Jesus: quod nomen competit proprie ac naturaliter Deo, de quo scriptum est:21 Exsultabo in Deo Jesu meo. Qui et in Osee protestatur: Salvator non est præter me.22 Hinc nomen Dei fuit in Josue. Quod si audieris vocem ejus, et, pro id est, feceris omnia quæ loquor ei, id est, quæ tibi per eum ac Moysen jubeo; inimicus ero inimicis tuis, videlicet Chananæis, ceterisque adversariis tuis injustis, et affligam affligentes te, id est eos qui tibi resistere præsumpserint. Hanc expositionem sequuntur Glossa ac Rabanus, pluresque alii.
Secundo exponuntur ista de angelo, qui per columnam nubis et ignis filios Israel antecessit, viam monstravit, protexit, qui per Moysen loquebatur ad populum. Et fuit nomen Dei in angelo illo, juxta sensum præ. tactum, induxitque filios Israel in terram promissionis, juxta illud Judicum : Ascendit angelus Domini de Galgalis ad locum Flentium, et ait: Eduxi vos de Ægypto, et introduxi vos in terram, pro qua juravi patribus vestris.2324 Et non dimittet quum peccaveris: quia conformatus2526 est divinæ justitiæ, nec ab ea unquam exorbitabit, ac juxta Dei imperium exercebit ultionem in transgressores. Nuntius quoque non habet dimittere injuriam domini sui, nisi in quantum sibi a domino suo committitur. Ista expositio litteralior esse videtur, quoniam Moyses audiendo hæc verba a Domino, intellexit sensum eorum, et tamen non intellexit ea dici de Josue:272829 imo adhuc putavit se introducturum filios Israel in terram promissionis, quousque quum peccasset ad aquas Contradictionis, audivit oppositum.
Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram. Non adorabis deos eorum, cultum latriæ exhibendo falsis diis aut idolis, neque coles eos per orationes et sacrificia; non facies opera eorum, videlicet Chananæorum seu deorum ipsorum, id est opera placita diis hujusmodi, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. Servietisque Domino Deo vestro, ei soli cultum latriæ jugiter exhibendo: qui licet sit omnium Deus jure creationis et gubernationis, est tamen specialiter vester Deus per modum frequenter expressum; ut benedicam panibus tuis et aquis, id est sustentaculis vitæ tuæ, seu escis et potibus, quæ per panem et aquam communiter designantur, et auferam infirmitatem de medio tui, id est, corporalem sanitatem tibi præstabo. Non erit infecunda nec sterilis terra tua, vel ut alii habent, in terra, id est, fecunditatem terræ nascentium et hominum ac jumentorum conferam tibi. Numerum dierum tuorum implebo, id est, vitam diuturnam tibi concedam.
Porro (ut tactum est sæpe) ista non sunt intelligenda, quasi hæc temporalia bona promissa, sint principale atque sufficiens meritum servitutis ac obedientiæ Deo exhibitæ; sed rudi populo ita locutus est Dominus, quatenus per temporalia ad spiritualium ac divinorum allicerentur amorem, et ad Dei obsequium. Ideirco per temporalia ista, intelligenda sunt spiritualia bona infra tangenda. Nec intelligenda sunt præinducta, quasi justis viris ac feminis Israeliticis nunquam acciderint defectus cibi et potus, infirmitas corporis, sterilitas terræ, infecunditas ventris, brevitas vitæ: constat enim oppositum in David, Elia,
A Jeremia, Machabæis, multisque aliis, de quibus et Elias conquestus est Domino: Prophetas tuos occiderunt;30 sed quia communiter præfatæ temporales prosperitates dabantur cultoribus Dei, quamvis interdum ex speciali causa, divina providentia aliter ordinavit.
Terrorem meum mittam in præcursum tuum: id est, per mirabilia quæ facturus sum, incutiam grandem formidinem cordibus Chananæorum, ita quod ex tuo adventu prosternentur timore, juxta illud Josue: Irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terræ;31 et occidam omnem populum ad quem ingredieris, id est quosdam, imo et valde multos de omnibus populis Chananæorum. Verumtamen multi eorum manserunt superstites, propter causas diversas, quæ in expositione librorum Josue ac Judicum sunt tangendæ. Cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam, emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum et Chananæum et Hethæum antequam introeas. Septuaginta transtulerunt, Emittam vespam ante te. Unde in libro Sapientiæ legitur:32 Misisti antecessores exercitus tui vespas. Crabro autem est musca de putrefacto cadavere nascens. Istud ergo quidam ad litteram factum dicunt, ita quod multitudo talium muscarum ac vermium sic molestaverunt præfatas gentes, videlicet multos ex eis, quod fugerunt a terra sua ante Judæorum ingressum. Alii per crabrones intelligunt timores et anxietates, quæ instar crabronum pungebant et affligebant gentes prædictas, ita quod multi ex eis fugerunt.
Non ejiciam eos a facie tua anno uno. Unde in Josue libro scriptum est: Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.33 Ne terra in solitudinem redigatur. Quo constat, quod terra filiis Israel promissa, fuit valde magna et lata, ita quod non obstante quod filiorum Israel erant plusquam sexcenta millia virorum, terra illa fuisset pro magna parte in solitudinem redacta, nisi filii Israel fuissent plus multiplicati ad replendum eamdem interim quod adversarii ejiciebantur ex ea. Et crescant contra te bestiæ, id est, feræ indomitæ multiplicentur in ea, quæ fiant nocivæ. Ideo subditur: Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis numero ac robore, et possideas terram. Nec ista intelligenda sunt quasi Deus non potuerit bestiarum illarum multiplicationem ac rabiem impedire, sed quia non vult semper omnia supernaturaliter operari, ne videatur non approbator naturalis cursus ac ordinis rerum.
Ponam autem terminos tuos, id est fines totius terræ tibi promissæ, a mari Rubro ab oriente, usque ad mare Palœstinorum ab occidente: quod mare dicitur nunc Tyrrhenum ac Mediterraneum; et a deserto Ægypti ex parte australi, usque ad fluvium Euphraten a parte aquilonari. Quæ tota regio quandoque vocatur Judæa. Dicuntque aliqui, quod filii Israel nunquam obtinuerunt totam hanc terram, quia sub præhabita conditione fuit eis promissa. Alii dicunt, quod circa finem regni David, et tempore Salomonis, totam aut pene totam sortiti sint. Quia tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. Non inibis cum eis fœdus, id est, pactum seu amicitiam non contrahas cum Chananæis ac ceteris gentibus illis, quamdiu in sua manserint infidelitate, nec cum diis eorum, promittendo aut concordando quod velitis eis servire, sicut in libro Judicum quidam fecisse leguntur.34 Non habitent in terra tua, hoc est, non permittas eos tibi cohabitare, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum. Periculosa namque est vitiosorum societas, præsertim imperfectis ac pronis ad vitia. Et quoniam filii Israel ista non fecerunt, sed concordiam inierunt cum Chananæis, permittentes eos secum sub tributo morari, junxerunt cum eis connubia, atque in idololatriam corruerunt.
Præterea, de spirituali sensu hujus capituli dicta sunt aliqua, et modicum addi potest, præsertim ab illo loco, Ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te.35
Ubi per angelum, mystice intelligitur Christus, magni consilii Angelus, missus a Patre ante populum christianum, qui et electos Israelitas præcessit, personaliter docens ac regens eos:36 in quo fuit nomen Patris, quia Filius verus est Deus, et Pater in Filio est, Filiusque in Patre. Quod si Christo perfecte obedierimus, erit Pater inimicus inimicis nostris, et affligentes nos, scilicet invisibiles hostes, aut etiam impios persecutores, affliget.37 Sic quoque Deus benedicet panibus nostris et aquis, id est, spiritualia alimenta, virtutes et dona Spiritus Sancti, ac merita multiplicabit in nobis. Infirmitatem quoque, id est læsionem peccati, tollet de medio nostri. Nec erit infecunda terra nostra, id est Ecclesia, vel ager cordis, seu caro nostra, quæ spiritui erit subjecta ac serviens in bonis operibus. Numerum etiam dierum nostrorum implebit, hoc est, dies nostros sanctis actibus faciet plenos.38 Plenitudinem quippe habet vita justorum, inanes vero sunt dies impiorum. Viri item sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.39 Insuper mittet terrorem suum in præcursum nostrum, ita quod invisibilibus hostibus, atque incredulis gentibus erimus metuendi, tanquam castrorum acies ordinata.40 Occidetque illos, id est, succumbere faciet, et vitia nobis subjiciet. Verumtamen non uno anno, quoniam vult ut paulatim proficiamus, et jugiter contra vitia præliemur, ne si nimia securitate et quietudine resolvi cœperimus ac tepescere, terra nostra, scilicet ager cordis aut caro, in solitudinem vitiorum redigatur, Dei inhabitatione privata, atque virtutibus spoliata. Postremo, vult Deus ut iniquorum ac carnalium hominum periculosa vitemus consortia, et omnem communionem eorum illicitam, ne cum perversis pervertamur, et rebus vanis ac fœdis et vilibus, tanquam diis ac idolis, incipiamus plus adhærere ac velle placere, quam vero Deo.4142
Footnotes
-
Act. xxv, 16. ↩
-
Sap. i, 11. ↩
-
Is. i, 23. ↩
-
Matth. xxvii, 12, 20. ↩
-
Ibid. 18. ↩
-
Luc. vi, 38. ↩
-
Prov. xxi, 14. ↩
-
Is. 1, 23. ↩
-
1 Reg. xii, 3. ↩
-
Eccl. XLVI, 22. ↩
-
Act. xx, 33. ↩
-
Is. xxxiii, 15. ↩
-
Matth. xxvi, 15. ↩
-
Eccli. xlvi, 22. ↩
-
Is. i, 23. ↩
-
Lev. xxv, 2-5. ↩
-
* egressus es Exod.xii, 4. ↩
-
Josue xi, 15. ↩
-
Josue 1, 25. ↩
-
Ps. cxii, 2. ↩
-
Habac. 18. ↩
-
Osee xm, 4. ↩
-
Judic. ii, 1. ↩
-
Judic. ii, 1. ↩
-
Josue 1, 2-6. ↩
-
Josue i, 2-6. ↩
-
Osee xiii, 4. ↩
-
Habac. iii, 18. ↩
-
Josue vii, 25. ↩
-
III Reg. xix, 10. ↩
-
Josue ii, 9. ↩
-
Sap. xii, 8. ↩
-
Josue xi, 18. ↩
-
Judic. 1, passim. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
-
Is. 1X, 6. ↩
-
1 Joann. v, 20. ↩
-
Ps. LXXII, 10. ↩
-
Ps. LIV, 24. ↩
-
Cant. VI, 3. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Judic. i, passim. ↩
Chapter 47 of 72