Articulus 47
EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI QUARTI : MOYSI QUOQUE DIXIT, ASCENDE AD DOMINUM.
DESCRIPTIS Dei præceptis, nunc recitatur qualiter Moyses ea exposuit populo, et quomodo populus acquievit. Moysi quoque dixit angelus : Ascende ad Dominum tu et Aaron. In vicesimo narratur capitulo, qualiter populo non valente sustinere allocutionem apparitionemque Dei, solus Moyses accessit caliginem in qua erat Deus, hoc est in verticem montis Sinai, in quo fuit nubes caliginosa. Et ab illo loco usque ad istum, descripta sunt Dei præcepta, nec legitur Moyses interim descendisse. Quomodo ergo nunc dicit ei jussum, ut ascendat ad Dominum? Respondetur, quod Dominus jussit ei primo, ut descenderet ad recitandum populo divina præcepta : quo facto, rursus ascenderet, sicut nunc enarratur. Istud tamen de ejus descensu non exprimitur hic, sed ex verbis paulo post sequentibus datur intelligi.
Ascende ad Dominum tu et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul; solusque Moyses ascendet ad Dominum. Videtur in his contradictio implicari. Nam in principio horum verborum præcipitur Moysi, ut ipse et Aaron ac ceteri jam expressi, ascendant ad Dominum; in fine autem jubetur, ut solus Moyses ascendat ad Dominum. Et respondendum, quod principium horum verborum, intelligendum est de ascensu usque ad radices seu terminos montis; finis autem, de ascensu usque ad montis cacumen. Deus autem per totum Sinai montem fuisse censetur, in quantum ibi specialiter operabatur; specialius tamen in vertice montis, in quo et mirabilius majestatem suam monstravit. Cur autem præcepit Dominus ipsum Aaron, duosque filios ejus, et septuaginta seniores dumtaxat, cum Moyse ascendere? Dici potest, quod Aaron jussus fuit ascendere cum Moyse, quia in ceteris specialiter affuit ei; similiter duo seniores filii ejus, quia cum eo functuri erant paulo post sacerdotio; septuaginta quoque, quoniam totidem fuerant, Deo jubente, assumendi in adjutorium Moysis pro regimine populi. Et quæri posset, an isti septuaginta fuerunt illi, de quibus in Numeris habetur, quod ad tabernaculum sint deducti. Circa quod loquitur Strabus ad litteram : Septuaginta (significantur) de quibus dicitur Moysi, Assume tibi septuaginta viros, de quibus Eldad et Meldad fuerunt. Et adorabitis procul, id est, omnes vos simul adorabitis Dominum, stando ad terminos montis, qui multum distant a vertice ejus, in quo specialiter fuit Deus per modum expositum; solusque Moyses ascendet ad Dominum in verticem montis, quoniam solus Moyses fuit principalis dux populi, et inter Deum populumque sequester ac legislator instrumentalis ac ministerialis; et illi, videlicet Aaron, ejusque filii, ac septuaginta, non appropinquabunt Domino; nec populus ascendet cum eo ultra terminos sibi præfixos.
Venit ergo Moyses, id est, descendit de altitudine montis. Quo patet, verum esse quod dixi, utpote Dominum primo jussisse Moysi in vertice Sinai, ut descenderet ad insinuandum populo eloquia Dei. Nam subditur : et narravit plebi, id est omnibus simul tam superioribus quam inferioribus, omnia verba Domini, id est documenta et cærimonialia quædam præcepta, sibi a Domino data in monte, atque judicia, id est præcepta judicialia, quæ in tribus præcedentibus capitulis continentur. Responditque cunctus populus una voce, id est concorditer, quum audissent Moysis relationem: Omnia verba Domini quæ locutus est, faciemus, id est, universa ejus præcepta implebimus, non solum præcepta affirmativa, efficaciter bona agendo, sed item negativa præcepta, mala vitando, sicut sunt illa: Non adorabis deos eorum; et, Non inibis cum eis fœdus. Verumtamen hanc responsionem cito transgressi sunt. Scripsit autem Moyses universos sermones Domini jam præfatos in libro, ut paulo post insinuatur, ad jugem memoriam, et aliorum instructionem. Attamen Glossa et Scholastica historia dicunt, quod scripsit universos Dei sermones præter decem verba, seu præter Decalogum, qui ei in tabulis datus est, scriptus digito Dei. Nihilo minus certum est, quod Moyses in libris suis frequenter de decem illis præceptis loquitur, et quod ipse personaliter scripsit ea in illis; et tamen ultra hoc tabulis sunt inscripta, tanquam principaliora, diligentiusque servanda.
Et mane consurgens, ædificavit altare Domino, cum adjutorio et obsequio aliorum, ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel. Quamvis aliqui dicant Moysen ibi ædificasse duodecim altaria, juxta numerum duodecim tribuum Israel, et in unoquoque altari titulum unius tribus fuisse conscriptum, probabilius tamen censetur, quod unum dumtaxat ædificavit altare ex duodecim lapidibus, atque in singulis singula nomina tribuum filiorum Israel scripsit. Nam et alia translatio habet sic, quod ex duodecim lapidibus unum altare constructum sit. Atque in libro Regum legitur de Elia: Tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum Israel, et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini.1 Misitque juvenes de filiis Israel. Secundum quosdam, juvenes illi fuerunt præfati duo filii Aaron, sacerdotes futuri. Alii opinantur, quod fuerunt primogeniti principum Israel, quoniam primogeniti usque ad institutionem sacerdotii Levitici, sacerdotes fuerunt. Unde subjungitur: et obtulerunt holocausta, quæ ad divinæ majestatis honorem totaliter comburebantur, immolaveruntque victimas pacificas Domino, pro gratiarum actione, vitulos duodecim, scilicet unum pro qualibet tribu, vel singulos vitulos pro tribubus singulis. Et ita secundum istos, hi juvenes tanquam sacerdotes, per se Domino obtulerunt. Porro Augustinus sentire videtur, quod non ipsi immediate, sed Moyses immolavit. Etenim ait: Notandum quod Scriptura evidenter nunc dicit Moysen sacrificasse. Quod verius reor, ita quod Moyses misit illos ad adducendum sibi materiam sacrificiorum, et quod ipsi per manus Moysis obtulerunt. At vero Lyra asserit in Hebræo haberi, Vitulos, non Vitulos duodecim; videturque ei, quod fuerunt tantum vituli duo: quod apparet non esse verum. Primo, quia sic translatio nostra hoc loco esset non vera. Secundo, quia probabile est, quod juxta numerum tribuum, fuerit numerus vitulorum. Tertio, quia et Lyra dicit, quod fuerunt duodecim juvenes seu primogeniti duodecim principum. Unde apparet, quod unusquisque eorum obtulit seu adduxit unum vitulum.
Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, fusi ex immolatis vitulis, recepti in aliqua vasa, et misit in crateras, id est scyphos seu calices quosdam, vel vasa viminea ansas habentia; partem autem sanguinis residuam fudit super altare: in signum, quod ad Dei honorem sanguis ille fuit effusus, vitulique oblati. Assumensque volumen fæderis, id est librum legis, in quo verba Dei conscripsit, legit audiente populo verba in libro descripta. Qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus: sicut expositum est; et erimus obedientes Deo ac tibi. Ille vero sumptum sanguinem ex crateris, in quibus sanguinem reservavit, ut faceret quod subditur, respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fæderis, id est sanguis designans pactum, quod pepigit, id est iniit,
Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his, id est de omnibus verbis atque præceptis, quæ vobis ex volumine legi. Etenim sanguis ille fuit signum legis receptæ a populo, ac initi fœderis inter Deum et plebem. Populus enim promisit se Domino serviturum ac obediturum; Deus vero promisit populo, si hoc impleret, gratiam suam, multaque bona præcedenti capitulo scripta. Hinc et lex vocatur fœdus seu pactum, quia in ea continetur hoc fœdus, atque per dationem ac susceptionem [ejus] percussum seu initum est hoc pactum. Denique per sanguinis adspersionem designabatur, quod sanguis violantium pactum hoc, seu transgredientium legem Dei, esset fundendus. Unde ad Hebræos ait Apostolus: Irritam quis faciens legem Dei, sine ulla contradictione duobus aut tribus testibus moritur.2
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel, usque ad terminos montis Sinai, ut dictum est in principio expositionis hujus capituli, et viderunt Deum Israel. Exteriori enim visu viderunt Deum, non in suæ invisibilis et incomprehensibilis deitatis natura, sed in forma quadam assumpta seu humana effigie: quod totum ministerio angeli in Dei persona apparentis, creditur factum. Sic autem Deum videndo, viderunt eum interiori visione per gratiosam illuminationem et fidem, clarificatam majestatem ipsius aliqualiter contemplando. Et sub pedibus ejus. Ex quo elicitur, quod in forma humana apparuit, ad præfigurandum quod homo futurus erat. Itaque sub pedibus ejus apparuit quasi opus lapidis sapphirini, id est similitudo quædam sapphiri, quæ est cœlestis coloris. Idcirco subjungitur: et quasi cœlum quum serenum est. Hanc similitudinem formavit in aere angelus; et erat quasi scabellum sub pedibus apparentis, habens cœliformem claritatem et sapphirinum colorem cœlestem; videbaturque ex sapphiro peracta. Habuit autem hujusmodi claritatem atque colorem: primo, ad significandum puritatem et tranquillitatem Dei in semetipso; secundo, ad innuendum quod populus Deum colens, debeat præ ceteris claritate virtutum splendere, et conversationem in cœlo habere.
Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam. Per missionem manus Domini super quemquam, designatur hoc loco occultatio, qua Deus alicui se abscondit, seu non manifestat, ita quod missio manus ejus, est quasi medium quoddam occultans unum ab alio. Unde infra Dominus loquitur Moysi, ostensionem divini vultus petenti: Quumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam te dextera mea donec transeam;3 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea, etc. Sicque loquitur Scriptura de Deo, quasi de homine, qui dum vult alicui se aut alium occultare, ponit manum suam super oculos illius. Porro, per eos qui de filiis Israel recesserant procul, intelligitur populus qui remansit in castris, vel saltem non ascenderunt cum Moyse et Aaron usque ad radices montis.
Est itaque sensus: Nec super eos, etc., Deus non occultavit se penitus a filiis Israel, qui longe abierunt et manserunt a monte, ita quod et ipsi viderunt majestatem Dei in præfato ejus effectu seu similitudine sapphirina, vel alio modo. Videruntque Deum secundum modum prædictum, clarius tamen Moyses et exsistentes cum ipso, quam populus de longe manens. Tamen ut fertur, Hebræi dicunt hanc esse litteram veram: Nec super dominos filiorum Israel misit manum suam, id est, Deus non abscondit se a principibus tribuum. Sicque populus Dominum non vidisset, sed principes plebis. Et comederunt ac biberunt, id est, cum spirituali jucunditate epulabantur post visionem tam gratiosam, exhilarati de ea, quia non erat terribilis ut illa, qua viderunt et audierunt Deum de medio ignis. Unde per visionem hanc hilarem Deus monstravit, quam gratum exstitit sibi quod filii Israel legem sic receperunt, et obedire sunt pacti.
Consequenter describitur major confirmatio et repetita ratificatio legis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: quasi dicat, Multis diebus mansurus es in superioribus partibus montis; daboque tibi tabulas lapideas duas, quas dicunt Hebræi de saphiro effectas, et legem ac mandata quæ scripsi, id est legem et decem præcepta moralia, quæ tibi oretenus dedi, daboque tibi nunc scripta in tabulis: in quibus dicitur lex scripta fuisse, quia in eis scripta fuerunt decem principalia legis præcepta. Præterea tabulæ illæ per angelum, in Dei persona apparentem atque loquentem, formatæ sunt et inscriptæ: ideo digito Dei dicuntur mandata decem in eis conscripta: et quod Dominus dixit, Quæ scripsi, intelligi potest, quod vel nunc scripta erant in tabulis, vel cito scribenda, quoniam in Scripturis sæpe loquitur Deus de futuris per modum præteriti, propter certitudinem veritatis. Ut doceas eos, scilicet filios Israel, qui quum viderint mandata hæc tam solenniter ac deifice scripta in tabulis, plus attendere ea merito debent.
Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus. Ex hoc verbo elicit Glossa, quod Josue interfuit his qui cum Moyse ascenderunt ad terminos montis: quod etiam Augustinus testatur, dicitque ipsum Josue comprehensum et intellectum sub nomine Moysis, quoniam fuit specialissimus et inseparabilis ejus minister. Itaque surrexerunt a terminis montis, ut ascenderent altius. Attamen quidam ait quod Josue ivit cum Moyse usque ad terminos montis, et ibi fixit tabernaculum ad manendum quousque rediret Moyses de cacumine montis: quod non videtur dictum idonee. Jam enim Moyses fuit in terminis montis, quando Dominus dixit ista ad eum, et Josue fuit ibi cum eo secundum Augustinum ac alios. Idcirco Magister in historiis ait: Moyses assumpto Josue, tantum transivit terminos; iterumque dimisso Josue in quadam planitie montis, solus ascendit ad verticem. Ascendensque Moyses in montem Dei, id est in ipso procinctu ad ascendendum, senioribus ait: Exspectate hic. Alia littera habet, In campestribus. Itaque sensus est: Exspectate in loco isto, puta circa terminos montis et in castris, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum. Quia Hur, ut dictum est, creditur fuisse maritus Mariæ sororis Moysis, fuitque unus seniorum, et præcipuus inter eos. Si quid natum fuerit quæstionis, id est aliqua grandis querela seu difficilis causa, quam me præsente mihi proponeretis expediendam, referetis ad eos, id est, eis determinandum proponetis, quia post me, sapientia, ætate, auctoritateque præminent, et mihi nunc eos substituo ac meos vicarios facio. Itaque Moyses commisit senioribus regimen populi in facilioribus causis; Aaron vero et Hur, quasi totius plebis senioribus præfecit.
Quumque ascendisset Moyses quasi ad montis cacumen, relicto Josue in præfata planitie, operuit nubes montem, et habitavit gloria Domini super montem Sinai, id est, majestas Dei se manifestavit ibidem per effectum præclarum, videlicet per nubem et ignem, seu gloriosus Dei effectus apparuit ibi, tegens illum nube sex diebus, id est, nubes tamdiu operuit montem: non quod postea cito recessit, sed præsentia illa nubis per sex dies exprimitur, ad insinuandum quod tamdiu Moyses fuit ibidem, antequam vocaretur ad colloquendum cum Domino in vertice montis. Septimo autem die vocavit eum de medio caliginis, id est de medio nubis illius, quæ ex una parte sua erat caliginosa, et in ea Dominus morabatur; sicque ex ea vox Dei procedere sentiebatur: quod totum supra cum suis rationibus magis expositum est. Erat autem species gloriæ Domini, quasi ignis ardens super verticem montis, in conspectu filiorum Israel: id est, præfatus effectus gloriosissimi Dei, videlicet tota nubes illa cum qualitatibus suis, in una parte sui similis fuit igni splendido ac ardenti, quoniam in parte sua suprema fuit clara et luminosa, ita quod radii fulgidi videbantur ex ea in altum conscendere: quod filii Israel undique conspexerunt. In expositione quoque nonidecimi, vicesimique capituli patuit, quod super montem apparuit vere ac fuit non solum nubes, sed et maximus ignis, qui videbatur ad cælum usque conscendere.
Exod. xix, 18; xx, 18.
Ingressusque Moyses medium nebulæ, id est in ipsam nubem densissimam nebulosam, ascendit in montem, id est in montis cacumen; et fuit ibi cum Domino sine cibo et potu corporeo, quadraginta diebus artificialibus, et quadraginta noctibus: ad præfigurandum et consecrandum tempus abstinentiæ quadragesimalis. Confortabatur autem tam supernaturaliter et gratiose intus a Domino, quod non indiguit corporeo alimento. Sed et mens ejus fuit tam intensissime occupata circa divina, quod actio naturalis caloris in humidum radicale, actionesque virium vegetativarum, remittebantur in eo quammaxime. Propter quod facilius caruit cibo, potuque.
Footnotes
Chapter 48 of 72