Skip to the text

Articulus 48

SPIRITUALIS ELUCIDATIO EJUSDEM CAPITULI VICESIMI QUARTI.

MOYSI quoque dixit. Per Moysen quicumque prælatus excellens significatur. Per Aaron, ejusque filios ac septuaginta seniores, intelliguntur inferiores prælati, sibi invicem condecenter subordinati. Itaque per hoc quod Moyses et Aaron ejusque filii et septuaginta seniores primo jubentur ascendere ad terminos montis, et ibi ad tempus manere in loco eodem et situ æquali, datur intelligi, quod prælati, quantumlibet magni, debent se suis inferioribus ac subjectis in aliquibus humiliter conformare, eosdemque actus virtutum cum illis peragere, atque inter eos libenter consistere, sicut suis discipulis dixit Salvator: Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. Paulus quoque apostolus: Parvuli, inquit, facti sumus in medio vestri. Præsidens igitur nunquam assumere cornua audeat, sed quod est scriptum, impleat: Quanto major es, humilia te in omnibus. Et adorabitis procul. Quamvis Deus non longe sit ab unoquoque nostrum, quia in ipso vivimus, movemur et sumus; tamen in vita hac adoramus eum procul, tum quia ab ejus perfectione infinite deficimus, tum quia a patria Beatorum, in qua ipse potissime est, longe distamus:

Luc. xxii, 27.

1 Thess. n, 7.

Eccli. m, 20.

Act. xvii, 27, 28. propter quod vir sanctus cum suspirio exclamavit, Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! tum quia magna obscuritate involvitur omnis actio, qua Deum nunc colimus, præsertim comparatione claritatis actuum, quibus in patria colitur Deus a Sanctis. Videmus namque per speculum in ænigmate; et quasi pannus menstruatæ sunt nostræ justitiæ. Job quoque tricesimo sexto asseritur: Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul. Solusque Moyses ascendet ad Dominum. Prælatus quippe quanto dignioris est auctoritatis, tanto majoris debet esse perfectionis. Propter quod dicit Gregorius: Prælatus sit actione præcipuus, et præ cunctis contemplatione erectus. Solius quoque prælati est Deum accedere, tanquam qui mediator sit inter Deum et creditum sibi gregem. Et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo. Qui enim nondum exercitati sunt in via purgativa, in exercitiis vitæ activæ, in refrenationibus desideriorum carnis ac motuum animæ, ad actus viæ illuminativæ, ad contemplationis acumen nondum idonei sunt.

Ps. cxix, 5.

1 Cor. xiii, 12.

Is. lxiv, 6.

Job xxxvi, 25.

C

Venit ergo Moyses, et narravit plebi omnia verba Domini. Sic prælatus et prædicator debet omni tempore opportuno plebem accedere, et eam instruere de pertinentibus ad salutem; specialissime vero de his, quæ ipsa tenetur scire secundum exigentiam suæ vocationis, et contra vitia quæ plus regnant in populo. Alioqui ignorantia gregis et cetera vitia ejus, redundarent in negligentem pastorem, seu prædicatorem insulsum. Responditque cunctus populus una voce: Omnia verba Domini faciemus. Sic omnis subditus debet verba prædicationis, instructionis, ac correptionis cum omni affectu gratanter audire, humiliter respondere, ac plenum habere propositum obediendi in omnibus. Scripsit autem Moyses universos sermones Domini. Sic quicumque superior debet se fructuose jugiter occupare, sermones conscribere, libros sacros acquirere.1 Sapientiam enim omnium antiquorum exquiret sapiens. Et rursus in Ecclesiastico scriptum est:2 Sapientiam scribe in tempore vacuitatis.

Et mane consurgens. Non enim debet qui præest, superfluum somnum admittere, aut torpori locum præbere, sed tanto sollicitior ac vigilantior esse, quanto obligatur ad plura ac altiora, quanto gravius ei instat judicium, et quo pluribus præest. Ædificavit altare ad radices montis. Spirituale altare est fides, sine qua nil Deo acceptabiliter immolatur, seu caritas in qua necesse est omnia opera meritoria fieri. Hoc altare debet, qui præest, in cordibus subditorum construere ad radices montis, id est in Christi humilitate ac fundamento. Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta et victimas. Per juvenes Israelitas, intelliguntur fideles omni virtutum vigore florentes, agiles, et robusti in gratia Dei. Tales ergo sunt dirigendi ad orandum, ad sacrificandum, ad elaborandum pro aliorum reconciliatione atque salute. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, etc. Per hoc ideo præfiguratum est, quod prælati et sacerdotes evangelicæ legis consecratum Christi sanguinem in calice suscipiunt in altari. Interdum etiam populo in calicibus tradiderunt potandum, quamvis hoc modo omissum sit atque prohibitum, propter periculum effusionis vitandum. Denique sanguis Christi vere est sanguis fœderis, quod pepigit nobiscum, videlicet pactum evangelicæ legis, sicut in Cœna consecrans dixit: Hic est calix sanguinis mei, novi et æterni Testamenti.3

Ascenderuntque Moyses et Aaron, etc. Sic dum prælatus ac subditi spiritualiter concorditerque proficiunt, Deum contemplari merentur: sub cujus pedibus vident quasi opus lapidis sapphirini, quia in infimis Dei effectibus intuentur relucentias quasdam sapientiæ, omnipotentiæ, bonitatisque ejus. Tunc quoque comedunt et bibunt panem vitæ et rivos sapientiæ, corpus et sanguinem Salvatoris, virtuosisque actibus ac variis charismatibus Spiritus Sancti reficiuntur. Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, daboque tibi duas tabulas lapideas, etc. Sic unusquisque superior ac prædicator debet frequenter ad Deum conscendere in montem, hoc est in verticem intellectus, et ad superiores suæ animæ vires, abstrahendo se a sensibilibus ac exterioribus rebus, ad vacandum Deo per mentis excessum, ut sic instruatur a Domino per unctionem et illuminationem divinam, de utriusque Testamenti sacris solidisque Scripturis, et juxta illustrationem sibi desuper factam doceat plebem Dei, ex interiore fervore et efficacia vitæ loquendo. Ascendensque Moyses in montem Dei, senioribus ait: Exspectate hic, etc. Sic plane quando prælatus ex rationabili causa recedit ad tempus a grege sibi commisso, debet esse sollicitus, ut grex ille interim salubriter gubernetur, et providere eidem de condigno vicario, custodibusque fidelibus, subditisque committere, ne interim inter se corrixentur, sed causas et quæstiones referant ad præpositum eis vicarium, aut alios superiores, nec ab invicem sint discordes. Ceterorum spiritualis explanatio innotescit ex dictis circa nonumdecimum, vicesimumque capitulum.4

Footnotes

  1. Ecceli. xxxix, 1. ↩

  2. Ibid. xxxviii, 25. ↩

  3. Luc. xxii, 20. ↩

  4. Eccli. xxxix, 1. ↩

Chapter 49 of 72