Articulus 49
ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI VICESIMI QUINTI : LOCUTUSQUE EST DOMINUS AD MOYSEN, DICENS : LOQUERE FILIIS ISRAEL.
QUONIAM filii Israel non erant jugiter circa montem Sinai permansuri, sed per loca diversa profecturi, præcepit Dominus Moysi facere tabernaculum, in quo ei post recessum a monte Sinai appareret ac loqueretur, quemadmodum interim in monte apparuit. Nunc ergo describitur, qualiter Dominus tabernaculum fieri jussit. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias, hoc est, ut unusquisque eorum ad gloriam meam apportet et conferat pretiosiora quæque ex quibusdam rebus quas possidet, ex quibus tanquam ex materiis construendum est tabernaculum, vasaque ejus et cetera ad ipsum spectantia. Vel, Ut tollant mihi primitias, id est, ab aliis accipiant talia dona hi quibus committetur, ut colligant et recipiant ea ab offerentibus. Ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas, id est, primitias illas seu dona præcipua levabitis a cunctis Hebræis, qui sponte, non coacte, obtulerint eas : quatenus tabernaculum, in quo Deo sponte ac devote serviendum est, ædificetur ex materiis pretiosis sponte et devote oblatis. Nec enim coacta servitia complacent Deo.
Hæc sunt autem quæ accipere debetis ab offerentibus tu, o Moyses, et quos loco tui constitueris ad suscipiendum quæ offerentur : Aurum, et argentum, et æs, quorum usus ad diversa necessarius erit, ut infra patebit : quod etiam infra clarebit de aliis materiis quæ sequuntur : hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum. Quod Magister in historiis sic exponit : Id est sericum hyacinthini, purpurei, coccineique coloris. Alii sic, et satis redit in idem : Hyacinthum et purpuram, id est lanam et sericum coloris hujusmodi ; coccumque bis tinctum, id est lanam ac sericum rubei coloris : quæ materia bis tingebatur, ut rubedo ejus fieret major. Et byssum, hoc est linum molle et candidum, quod in Ægypto potissime reperitur. Et pilos caprarum, et pelles arietum rubricatas : quarum lana, secundum Josephum, fuit colore rubeo tincta : quæ pelles Parthicæ appellantur, quoniam Parthi excogitaverunt eas sic colorari, ut in Scholastica fertur historia. Quidam dicunt quod erant frunitæ, et inde rubeæ erant. Pellesque hyacinthinas, id est hyacinthino perfusas colore, qui colori assimilatur sapphiri.
Porro aliqui dicunt in Hebræo haberi, Pellesque taxonum : et secundum eos, sunt pelles animalium varios colores habentium. Et ligna setim. Setim quandoque significat montem, aliquando regionem, interdum arborem, et ita nunc sumitur. Estque lignum illud imputribile, incombustibile atque levissimum. Quod forsan in aliquibus eremi locis repererunt, aut secum tulerunt, aut aliunde procuraverunt. Tamen circa hoc recitat Lyra historiam Rabbi Salomonis, dicentis quod Jacob patriarcha præcognovit in spiritu posteros suos tabernaculum in solitudine constructuros : ideo ipse Ægyptum ingressurus, tulit illinc radices et semina arborum setim, plantavitque eadem in Ægypto, et filiis suis jussit, ut egredientes Ægyptum, tollerent ligna hæc secum. Hoc forsitan ficticium poterit reputari, nisi aliunde testimonio fulciatur authentico. Oleum ad luminaria concinnanda, id est paranda atque fovenda seu componenda. Cinnus
C D namque est compositio quædam ex diversis mixturis. Inde dicitur concinno, id est compono, secundum Strabum. Aromata in unguentum, id est, ad hoc ut ex eis fiant unguenta ad unctiones sacerdotum ac sacrorum vasorum; et thymiama boni odoris, quod fiet ex aromatibus illis.1 Lapides onychinos. Onyx quippe pretiosus est lapis. Inde dicuntur lapides onychini. Et gemmas ad ornandum ephod, in quo erant duo onychini, ac rationale, in quo erant duodecim gemmæ, quarum una exstitit onyx sive onychina. Ista infra plenius exponentur; ideo non oportet hic immorari, neque præcurrere.
Facientque mihi filii Israel sanctuarium, id est tabernaculum: quod recte sanctuarium appellatur, quia tot sancta continebantur ac fiebant in eo, fuitque domus ac mansio Sancti Sanctorum. Propter ea subditur: et habitabo in medio eorum, id est in tabernaculo isto, quod secum portabunt, et inter eos manebit. Habitavit quoque Deus in medio eorum, puta in cordibus sibi placentium. Juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus: id est, tabernaculum istud et vasa ejus fient juxta formam seu similitudinem eorumdem, quam tibi in hoc monte monstrabo, sive per imaginariam visionem, ut aliqui dicunt, sive ad oculum per descriptionem in materia quadam, sicut Ezechiel descripsit et pinxit Jerusalem.2 Istud Dominus exprimit, primo in generali, infra autem in speciali, qui et qualiter facient ista.
Sicque facietis illud, utpote tabernaculum, et quæ spectabunt ad illud. Arcam de lignis setim compingite, id est formate. Incipit autem Moyses descriptionem in speciali ab his quæ fuerunt in tabernaculo, quorum unum exstitit arca, deinde de tabernaculo ipso, tertio autem de atrio ejus: juxta ordinem collocationis. Nam post deportationem, primo collocabant arcam, ubi tabernaculum erat figendum. Josephus vero recitat econverso, videlicet secundum ordinem compositionis, quoniam primo factum est atrium, deinde tabernaculum, tertio quæ erant in eo. Verumtamen aliqui dicunt, Josephum sequi ordinem collocationis, Moysen vero ordinem compositionis. Cujus longitudo habeat duos et semis cubitos, id est duos cubitos ac medium; latitudo cubitum unum et dimidium; altitudo cubitum similiter ac semissem, id est unum cubitum cum dimidio, ita quod a fundo arcæ usque ad summum ejus, fuit spatium unius cubiti atque dimidii. Circa hæc scribit venerabilis Beda: Quæritur, cujus quantitatis sit cubitus iste. Et respondet ex Josepho, quod duos palmos contineat. Unde in Scholastica fertur historia, quod Moyses nunc loquatur de cubito humano, qui continet pedem cum medio, non de cubito geometrico, qui major est multum. Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris, id est, aureis laminis eam operies ac ornabis per totum, intrinsecus atque forinsecus.
Faciesque supra, id est in superiori parte arcæ, coronam auream per circuitum arcæ, in parte ejus prædicta. Denique, sicut arca non erat rotunda, sed quadrata, facta instar scrinii sine pedibus: ita et ista corona, quadrata exstitit, non rotunda, facta ad modum oris seu labii, sicut in mensis et scacariis fieri solet; et elevata fuit super aureum operculum arcæ, per spatium circiter trium digitorum. Et vocatur corona, quia per totum arcæ gyrum quadratum extendebatur, quemadmodum corona rotunda ambit caput. Et quatuor circulos, id est annulos, aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. Erant in arca bini circuli, per utrumque latus longitudinis ejus, totum lignum arcæ penetrantes. Erantque duo circuli in parte arcæ anteriori, et duo in parte posteriori, qui quatuor annuli, erant quasi immobiliter arcæ infixi.
Faciesque vectes de lignis setim, et operies eos auro, id est aureis laminis. Inducesque ipsos vectes per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis. Facti sunt itaque ibi duo vectes deaurati, quorum unus ducebatur per duos circulos ex uno latere arcæ, secundum longitudinem ejus; alter, per alios duos annulos ab alio latere arcæ per longitudinem ejus. Siquidem circuli erant versus superiorem arcæ partem sub ejus corona, ut Josephus sentit. Quidam tamen imaginantur, quod vectes pergebant secundum † longitudinem arcæ. Quatuor vero sacerdotes portabant arcam et contenta in ea super humeros suos, per vectes, duo ante, et duo retro, quando castra mutabant loca. Qui vectes semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis. Vectes namque semel per circulos positi, non extrahebantur de cetero, nisi forte ad reparandum aliquid in eis confractum. Vectes autem aliarum rerum deportandarum extrahebantur de circulis, deportatione jam facta.
Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi, id est tabulas testamenti, videlicet duas tabulas, in quibus decem mandata erant digito Dei scripta, in testimonium quod filii Israel legem acceperunt a Domino. Nihilo minus, ut ait Petrus Comestor, cuncta in arca reposita, dici possunt in testificationem ibi locata. Nam posita est ibi urna aurea plena manna, in protestationem quod pane illo cœlesti aliti erant a Domino in deserto. Tabulæ3 quoque, in testimonium quod Dominus legem naturalem, in cordibus hominum quasi sopitam, reparavit eis in scriptis. Virga Aaron, in testimonium quod electus fuit a Deo in præsulem, atque quod omnis potestas a Deo sit.45 Deuteronomium quoque legis, in testimonium pacti, quo dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus.6 Unde et in Deuteronomio Moyses ait Levitis: Tollite librum hunc, et ponite eum in latere arcæ fœderis, ut sit ibi contra te in testimonium. Hinc arca ista, vocata est Arca testamenti seu testimonii. Ob hoc etiam Tabernaculum testimonii dictum est. Et item idcirco, quoniam causæ agebantur ante fores ipsius, puta in porticu.
Facies et propitiatorium de auro mundissimo. Duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem, id est, cubitum unum cum medio habebit latitudo ejus. Ex quo constat, quod propitiatorium erat tantæ longitudinis ac latitudinis, sicut arca. De spissitudine vero seu altitudine propitiatorii, textus non loquitur. Hoc propitiatorium quidam dicunt fuisse opertorium arcæ; alii, quod fuit aurea mensa, seu tabula altius posita, et super arcam levata, ac sustentata seu tensa a Cherubim duobus in extremitatibus ejus: ita quod tabula illa erat quasi sedile Dei, et operculum arcæ quasi scabellum ipsius. Porro qui dicunt propitiatorium fuisse contiguum arcæ et ejus operculum, dicunt opertorium illud fuisse Dei sedile; pavimentum vero tabernaculi, situm ante arcam, fuisse scabellum ipsius.
Duos quoque Cherubim aureos et productiles facies, per manus artificum, ex utraque parte oraculi. Cherubim illi non erant fusi, sed percussionibus malleorum ad formam suam producti: quorum unus stetit in una extremitate oraculi seu propitiatorii, alter in altera, seu ex utraque parte oraculi, puta in duobus anterioribus angulis ejus, qui introeuntibus illud erant anteriores. Ideo subditur: Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. Utrumque latus propitiatorii tegant, expandentes alas, et operientes oraculum. Hi duo Cherubim expandebant alas suas ita, quod alæ eorum se invicem contingebant: sicque alæ eorum non erant extentæ prorsus directe in altum, sed oblique, et per hoc operiebant quodammodo ipsum oraculum, et latus ejus utrumque. Respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium. Per quod patet, quod respexerunt se invicem non directe, seu penitus ex adverso, sed suas facies ad oraculum divertebant aliquantulum ad latus. Quo propitiatorio seu oraculo operienda est arca. Quod qualiter dupliciter exponatur, jam claruit. In qua pones testimonium quod dabo tibi. Hoc est quod paulo ante jam dictum atque expositum est: Ponesque in arca testificationem, quam dabo tibi.
Inde, id est de propitiatorio, præcipiam et loquar ad te, supra propitiatorium, scilicet quod juxta præhabita, fuit quasi thronus Dei super illud sedentis, et inde dedit responsa præceptaque Moysi; ac de medio duorum Cherubim, qui stabant ex utraque parte arcæ, ita quod Dominus inter Cherubim residebat; qui erunt super arcam testimonii: vel quia Cherubim stabant super operculum arcæ, secundum unam opinionem; vel quamvis starent super pavimentum tabernaculi in extremitatibus arcæ, tamen eminebant supra arcam, et altiores ea fuerunt. Itaque, inde loquar ad te, cunctaque mandabo per te filiis Israel. Hinc namque vocabatur Oraculum, quia Dominus inde proferebat eloquia sua: quæ dicuntur oracula, quia orationibus impetrantur, atque orantibus dantur. Dicebatur quoque Propitiatorium, quoniam Dominus inde suam propitiationem Moysi manifestavit, pietatis responsa dedit, et gratiam fudit.
Quæritur, cujus figuræ fuerunt Cherubim illi. Dicunt aliqui, quod instar pulchrorum puerorum seu juvenum erant dispositi. Josephus vero ait, quod erant formati instar avium ab hominibus nunquam visarum, quas Moyses dixit sibi ostensas in sede Dei per visionem, qua imaginarie vidit Deum quasi in solio quodam sedentem.
Facies et mensam de lignis setim. Ista fuit mensa propositionis, non aurea mensa, quæ fuit oraculum. Nam subditur, De lignis setim. Habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum unum, et in altitudine cubitum ac semissem: ita quod distabat a terra per spatium unius cubiti atque dimidii. Habuit enim quatuor pedes, per quos elevabatur a terra tam alte, videlicet per tres palmos. De spissitudine autem hujus mensæ non loquitur littera, sed aliqui opinantur, quod fuerat quatuor digitorum. Et inaurabis eam auro purissimo, id est, aureis laminis utramque superficiem ejus operies, imo et pedes ipsius.
Faciesque illi, videlicet mensæ, labium aureum per circuitum mensæ totius, quæ secundum Josephum erat proxime Delphica, id est fere rotunda. At vero labium istud dicitur fuisse aurea lamina lata, affixa spissitudini mensæ per gyrum, quemadmodum fieri consuevit in scacariis, quæ ex utraque parte labium habent. Et ipsi labio facies et affiges coronam interrasilem, altam quatuor digitis. Cujus coronæ una pars super mensam eminebat, ne posita super eam, deciderent; alia pars ejusdem, pendebat inferius ad mensæ decorem, secundum quosdam. Corona hæc interrasilis appellatur, quasi reticulata, seu instar retis facta, utpote interpolata cælaturis, ac plana. Opus enim interrasile dicitur, quod habet quasdam sculpturas, et spatia intermedia plana, quasi rasa. Et super illam coronam, facies et affiges alteram coronam aureolam. Ista, ut ex nomine aureolæ trahitur, fuit minor, quam alia illa corona: nescitur tamen, quantum vel qualiter superposita fuit, et utrum plana seu interrasilis fuit. Porro, secundum Hebræos, cælaturæ prioris coronæ, erant quasi imagines regum Juda, et tot fuerunt, quot fuerunt reges a David usque ad Sedeciam. Coronam autem aureolam dicunt prophetice additam, ad præfigurandum divisionem regni Israelitici in duo regna, ita quod corona aureola designavit regnum decem tribuum: quod fuit superius regno Judæ, quantum ad hoc quod populosius fuit; sed regnum Juda fuit dignius illo, idcirco signatum est per priorem ac majorem coronam.
Præterea aliqui dicunt, quod labium illud seu lamina illa aurea, fuit duodecim digitorum in latitudine, ita quod pars ejus affixa spissitudini mensæ, fuit in latitudine, quatuor digitorum; pars autem ejus eminens mensæ, etiam tantæ latitudinis fuit; et quod pars illa, vocetur corona aureola. Partem quoque labii sub mensa descendentem, dicunt continuisse reliquos quatuor latitudinis digitos : quam vocant coronam auream. Sed istud non videtur textui consonare nec veritati : quia juxta hoc dictum, labium illud et utraque corona fuissent unum corpus continuum, nec corona aureola fuisset minor quam aurea : sicque labio non fuisset aurea corona affixa, nec aureola fuisset facta immediate super auream ; imo inter eas mediasset latitudo quatuor digitorum, sculptura quoque solum fuisset in parte quæ erat sub mensa.
Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes. In quolibet etenim pede mensæ, fuit annulus unus immobiliter ibi fixus in medio pedis, in quo erat parva concavitas, per quam annulus fuit immissus. Subter coronam erunt circuli aurei : nam erant versus superiores pedum partes, modicum sub inferiori corona ; ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari : quæ portabatur per duos vectes. Unus etenim vectis per duos annulos ponebatur. Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis eos auro ad subvehendam mensam, quando castra pergebant ad alia loca.
Sequitur de quatuor generibus vasorum. Parabis et acetabula, id est vasa, in quibus examinabatur per gustum ipsum acetum, an esset aptum adhiberi in sacrificio Dei. Sed quoniam nunquam aut raro de oblatione aceti fit mentio, alii legunt Acceptabula, quæ dicunt fuisse vasa, in quibus examinabantur materiæ sacrificiorum, an essent aptæ atque idoneæ, ut ex eis fierent Deo oblationes acceptæ, videlicet simila et incensum. Ac phialas : in quibus præconsiderabatur vinum, quod examinatur non solum gustu, sed et visu, considerando ejus colorem. Fertur quod phialæ erant vitreæ, unde et a ὑάλη Græce, quod dicitur vitrum Latine, nomen sumpserunt ; erantque in fundo angustæ, et superius latæ. Thuribula : in quibus thus prævidebatur et offerebatur ; erantque duo thuribula, in quibus ponebatur incensum super panes propositionis : unum incensum in uno thuribulo super sex panes ; aliud super alios sex. Et cyathos : qui erant minores angustioresque phialis, cum quibus cyathis vinum fundebatur super altare pro hostiæ libamento, vel (ut aliqui dicunt) in cyathis oleum fundebatur. In quibus offerenda sunt libamina : quia de his quæ offerenda erant, sacerdotes primo portiunculas acceperunt, et posuerunt in vasis prædictis ad prægustandum, libando, id est parum gustando, de singulis. Quæ libamina seu portiunculas, dicit sanctus Moyses offerenda, id est de offerendis sumenda. Vel ideo dicit, In quibus offerenda sunt libamina, quoniam filii Israel primo obtulerunt sacerdotibus portiunculas illas in vasis præfatis, ad examinandum ea modo præfato. Ex auro purissimo : quia ex auro purissimo facta sunt vasa hæc, phialis demptis, ut dicunt.
Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper, id est in omni tempore opportuno. De his panibus in Levitico plenius continetur. Erant autem duodecim, de simila, valde mundi, qui in die sabbati mane ponebantur recentes et calidi super mensam, manseruntque ibi usque ad mane sabbati subsequentis, et tunc tollebantur, et a solis sacerdotibus edebantur. At alii panes totidem ponebantur ibidem. Ponebantur autem in mensa altrinsecus, scilicet unus contra alium. Et dicebantur panes propositionis, quoniam coram Domino sic disponebantur in memoriam duodecim tribuum Israel sempternam. Hinc et mensa in qua taliter ponebantur, mensa propositionis vocata est. Porro panes illos quidam dicunt fuisse figuræ quadratæ, parte altera longiori. Alii ferunt, quod erant rotundi.
Sequitur de materia, formatione, figura, et ornatu candelabri. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. Ex hoc videtur, quod candelabrum factum sit non opere fusorio, sed tunsionibus malleorum ; quod item ejus materia, ex qua fuit, purissimum aurum exstitit. Cui contrariari videtur, quod Josephus asserit, quod candelabrum fusile fuit. Qui etiam sentire videtur, quod candelabrum fuerit ferreum: quod et Magister in historiis sequitur, ut apparet. Ad hæc quidam respondent, quod candelabrum non erat fusile, quantum ad hastile et brachia ejus, sed quoad scyphos, calamos, sphærulas ac lilia: quod non videtur posse salvari, quia ut infra patebit, in littera hujus capituli habetur oppositum. Magister quoque in historiis protestatur, quod hastile candelabri basi infixum, ferreum fuit, supervestitum laminis vel calamis aureis geniculatis, id est nodosis, et idem dicit de brachiis candelabri. Cetera vero quæ erant in eo, fuerunt de auro purissimo, ut infra clare habetur. Istud autem, quod hastile et brachia candelabri fuerint ferrea, auro vestita, dicitur salvando Josephum, dicentem quod candelabrum fusile fuit. Sed melius atque securius potest dici, quod totum candelabrum fuit ex auro purissimo ac ductile. Hastile, id est stipitem ejus tendentem directe in altum, et calamos, scyphos et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia: omnia, inquam, hæc facies. Calamus pro canna nunc accipitur, scyphus pro vasculo: tamen nunc sumitur quasi pro duobus simul junctis, vel pro uno cum suo operculo, qui instar nucis se habet. Sphærula dicitur parva sphæra seu circulus, vel parva rotunditas volubilis, prout fieri solet in cathedris et in arcis. Lilia vero sunt flores recurvi ac noti.
Deinde exprimitur qualiter ista prodierunt ex hastili. Sex calami egredientur de lateribus hastilis candelabri, tres ex uno latere, et tres ex altero. Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, id est, in quolibet sex calamorum erunt tres scyphi; sphærulæque simul et lilia, hoc est sphærulæ liliis junctæ totidem, ita quod inter duos scyphos erat sphærula una, unumque lilium; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili, id est, præfati sex calami, qui ex utroque latere hastilis egredientur, fient, atque dispositi ac ornati erunt, ut dictum est. In ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum: per candelabrum intelligitur nunc ipsum ejus hastile, quod fuit principalior pars candelabri, in quo hastili erant quatuor scyphi; sphærulæque erunt per singulos scyphos, et lilia, sicut expositum est. Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, id est, duæ sphærulæ erunt sub duobus calamis egredientibus de hastili: et hoc ita habebit se per tria loca, quum sint sex calami, qui faciunt tria paria calamorum, sub quorum parium unoquoque duæ sunt sphærulæ, seu unum par sphærularum. Ideo subditur: Qui, scilicet calami, simul sex fiunt, hoc est, tot habentur, procedentes de hastili uno, id est de ipso stipite candelabri per modum præhabitum. Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erunt, hoc est, ex hastili procedent; universa ductilia de auro purissimo.
Facies et lucernas septem, quæ aureæ erant, et pones eas super candelabrum: ita quod in summitate cujuslibet calami, ponebatur una lucerna supra supremum scyphum seu caput calami, qui scyphus erat sedes lucernæ; una quoque lucerna stabat in summitate hastilis candelabri. Ut luceant ex adverso. Uno enim ex latere hastilis procedebant tres calami, procedentes in altum non recte, sed oblique, quousque pertingebant ad altitudinem ipsius hastilis. Similiter procedebant tres calami ex alia parte hastilis seu stipitis, sicque tres flammæ trium lucernarum unius partis ac lateris, respiciebant ex adverso flammas aliarum trium lucernarum. Emunctoria quoque, hoc est instrumenta, seu forcipes, facta ad emungendum et exstinguendum licinia lucernarum seu lampadum; et ubi ea quæ emuncta sunt, exstinguantur, videlicet vasa in quibus ponebatur aqua, ut in ea exstinguerentur partes illæ lychni combustæ, ne malum odorem aut fumum causarent: quæ vasa, exstinctoria vocabantur; fient de auro purissimo. Erant quoque ibidem septem infusoria, scilicet aurea vascula, quibus oleum lucernis, hoc est lampadibus infundebatur. Quot autem ibi fuerunt emunctoria, et quot exstinctoria, textus non exprimit; sed reputatur probabile, quod tot, quot et infusoria seu lucernæ.
Omne pondus candelabri cum universis vasis suis, id est instrumentis attinentiisque præfatis, habebit talentum auri purissimi. Circa hoc in Scholastica historia dicitur: Tria habebant talenta: Minus seu minimum, habebat quinquaginta libras, quod fuit institorum; medium, septuaginta, quod fuit civium; maximum, centum viginti, quod erat sanctuarii: et ita habebat talentum auri ad pondus sanctuarii.
Lyra quoque circa hoc scribit: In Hebræo habetur, centenarium auri; et Rabbi Salomon dicit, quod erat centum viginti librarum, secundum pondus Coloniense. Sed quoniam pondera multum variantur per regiones et tempora, aliqui dicunt, quod determinate et certe scire non possumus, quantum fuerit pondus auri illius, quamvis constet quod exstitit valde magnum, præsertim si et hastile ac brachia seu calami sex erant de auro, ut littera videtur prætendere.
Inspice, et fac, id est, arcam et cetera jam prædicta fac fieri, secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est: quod ego nunc tibi demonstravi, et menti tuæ tam memoriter ac complete impressi, ut nihil hujus ostensionis obliviscaris.
Footnotes
Chapter 50 of 72